CAPUT IV DE CURIA
PATRIARCHALI
Can.
114 - § 1. Patriarcha penes suam Sedem habere debet curiam
patriarchalem a curia eparchiae Patriarchae distinctam, quae constat ex Synodo
permanenti, Episcopis curiae patriarchalis, tribunali ordinario Ecclesiae patriarchalis,
oeconomo patriarchali, cancellario patriarchali, commissione de re liturgica
necnon aliis commissionibus, quae iure curiae patriarchali adiunguntur. §
2. Personae ad curiam patriarchalem pertinentes a Patriarcha ex clericis totius
Ecclesiae, cui praeest, seligi possunt consulto eorum Episcopo eparchiali vel,
si de sodalibus instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar
religiosorum agitur, eorum Superiore maiore. § 3. Officia utriusque curiae
Patriarchae, quatenus fieri potest, in eisdem personis ne cumulentur.
Can. 115 - § 1. Synodus permanens constat ex Patriarcha et
quattuor Episcopis ad quinquennium designatis. § 2. Horum Episcoporum tres a
Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis eliguntur, inter quos saltem duo ex
Episcopis eparchialibus esse debent, unus vero a Patriarcha nominatur. §
3. Eodem tempore ac modo designentur quattuor, quatenus fieri potest, Episcopi,
qui ex ordine a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis determinato Synodi
permanentis membra impedita alternatim substituant.
Can. 116 - § 1. Patriarchae est Synodum
permanentem convocare eique praeesse. § 2. Si Patriarcha impeditur, ne Synodo
permanenti intersit, Synodi sessionibus praeest Episcopus ordinatione
episcopali senior inter Synodi membra redintegrato quinario numero ad normam
can. 115, § 3. § 3. Si Synodus permanens definire debet negotium, quod personam
alicuius Episcopi, qui membrum eiusdem Synodi est, vel eius eparchiam aut officium
tangit, hic quidem audiendus est, sed in Synodo ei substituatur alius Episcopus
ad normam can. 115, § 3.
Can. 117 - Praeses et omnia alia membra
Synodi permanentis, quae Synodo interfuerunt, actis Synodi subscribere debent.
Can. 118 - Suffragia in Synodo permanenti
debent esse secreta, si de personis agitur; in ceteris vero casibus, si saltem
unum ex membris id expresse petivit.
Can. 119 - Si quod negotium ad Synodi
permanentis competentiam pertinens definiendum est, dum locum habet Synodus
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, decisio de hoc negotio Synodo permanenti
reservatur, nisi Patriarcha de consensu Synodi permanentis decisionem Synodo Episcoporum
Ecclesiae patriarchalis committere opportunum iudicat.
Can. 120 - Synodus permanens convocari debet
statis temporibus, saltem bis in anno, et, quoties Patriarcha id opportunum
censet, et, quoties expedienda sunt negotia, ad quae ius commune requirit
consensum vel consilium eiusdem Synodi.
Can. 121 - Si gravi de causa de iudicio
Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis Synodus permanens constitui non
potest, Sedes Apostolica certior fiat et Synodus Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis eligat duos Episcopos, quorum unus ex Episcopis eparchialibus
esse debet, qui cum Patriarcha causa perdurante Synodi permanentis vices
gerunt.
Can. 122 - § 1. Pro administratione bonorum
Ecclesiae patriarchalis Patriarcha de consensu Synodi permanentis nominet
oeconomum patriarchalem ab oeconomo eparchiae Patriarchae distinctum, qui sit
christifidelis in re oeconomica peritus et probitate praestans excluso vero ad
validitatem eo, qui cum Patriarcha consanguinitate vel affinitate usque ad
quartum gradum inclusive coniunctus est. § 2. Oeconomus patriarchalis nominatur
ad tempus iure particulari determinatum; munere durante a Patriarcha amoveri
non potest nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aut, si
periculum in mora est, Synodi permanentis. § 3. Oeconomus patriarchalis
rationem administrationis exeuntis anni necnon praevisionem accepti et expensi
anni incipientis Synodo permanenti quotannis scripto reddere debet; ratio
administrationis reddenda est etiam, quoties a Synodo permanenti petitur. § 4.
Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis potest rationem administrationis
necnon praevisionem accepti et expensi ab oeconomo patriarchali exquirere et
proprio examini subicere.
Can. 123 - §1. In curia patriarchali
nominetur a Patriarcha presbyter vel diaconus omni exceptione maior, qui ut
cancellarius patriarchalis cancellariae patriarchali et archivo curiae patriarchalis
praeest a vices gerente, si casus fert, a Patriarcha nominato adiutus. § 2.
Praeter cancellarium eiusque vices gerentem, qui ex officio suo notarii sunt,
Patriarcha alios quoque notarios pro tota Ecclesia, cui praeest, nominare
potest, quibus omnibus cann. 253 et 254 applicentur; quos notarios etiam libere
ab officio amovere potest. § 3. Circa archivum curiae patriarchalis serventur
cann. 256 - 260.
Can. 124 - Commissio liturgica, quae in omni
Ecclesia patriarchali haberi debet, ceteraeque commissiones pro Ecclesiis sui
iuris praescriptae a Patriarcha eriguntur, ex personis a Patriarcha nominatis
constituuntur necnon normis ab ipso statutis reguntur, nisi aliter iure
cavetur.
Can. 125 - Expensae curiae patriarchalis
solvantur ex bonis, quibus Patriarcha ad hunc finem uti potest; si haec non
sufficiunt, singulae eparchiae pro mensura a Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis determinanda ad expensas solvendas concurrant.
|