CAPUT V DE SEDE PATRIARCHALI VACANTE VEL IMPEDITA
Can. 126 - § 1. Sedes patriarchalis vacat morte aut
renuntiatione Patriarchae. § 2. Ad acceptationem renuntiationis Patriarchae
competens est Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis consulto Romano
Pontifice, nisi Patriarcha Romanum Pontificem directe adiit.
Can. 127 - Nisi ius particulare aliud fert,
Sede patriarchali vacante Administrator Ecclesiae patriarchalis est Episcopus
ordinatione episcopali senior inter Episcopos curiae patriarchalis vel, si
desunt, inter Episcopos, qui membra sunt Synodi permanentis.
Can. 128 - Administratoris Ecclesiae
patriarchalis est: 1° notitiam de Sedis patriarchalis vacatione statim cum
Romano Pontifice necnon cum omnibus Episcopis Ecclesiae patriarchalis
communicare; 2° normas speciales, quas pro diversis adiunctis, in quibus Sedis
patriarchalis vacatio locum habuit, ius commune vel particulare aut Romani
Pontificis instructio, si qua datur, praescribit, accurate exsequi vel curare,
ut alii eas exsequantur; 3° Episcopos ad Synodum Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis de eligendo Patriarcha convocare et cetera omnia ad eandem
Synodum necessaria disponere.
Can.
129 - Administrator Ecclesiae patriarchalis in eparchia Patriarchae,
in monasteriis stauropegiacis itemque in locis ubi nec eparchia nec exarchia
erecta est, eadem iura et obligationes habet ac Administrator eparchiae
vacantis.
Can. 130 - § 1. Ad Administratorem Ecclesiae
patriarchalis transit potestas ordinaria Patriarchae eis omnibus exclusis, quae
agi non possunt nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis. §
2. Administrator Ecclesiae patriarchalis non potest Protosyncellum vel
Syncellos eparchiae Patriarchae ab officio amovere nec Sede patriarchali
vacante quicquam innovare. § 3. Etsi praerogativis Patriarchae caret,
Administrator Ecclesiae patriarchalis praecedit omnes Episcopos eiusdem
Ecclesiae, non autem in Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis de eligendo
Patriarcha.
Can.
131 - Administrator Ecclesiae patriarchalis rationem suae
administrationis novo Patriarchae quam primum reddere debet.
Can. 132 - § 1. Sede patriarchali quacumque
de causa ita impedita, ut Patriarcha ne per litteras quidem cum Episcopis
eparchialibus Ecclesiae, cui praeest, communicare possit, regimen Ecclesiae
patriarchalis est ad normam can. 130 penes Episcopum eparchialem intra fines
territorii eiusdem Ecclesiae ordinatione episcopali seniorem, qui ipse
impeditus non est, nisi Patriarcha alium Episcopum vel in casu extremae
necessitatis etiam presbyterum designavit. § 2. Patriarcha ita impedito, ut ne
per litteras quidem cum christifidelibus propriae eparchiae communicare possit,
regimen eiusdem eparchiae est penes Protosyncellum; si vero et ipse impeditus
est, penes illum, quem designavit Patriareha vel is, qui Ecclesiam
patriarchalem interim regit. § 3. Qui regimen interim suscepit, Romanum
Pontificem quam primum de Sede patriarchali impedita et de assumpto regimine
certiorem faciat.
|