CAPUT VII DE CONVENTU PATRIARCHALI
Can. 140 - Conventus patriarchalis est
coetus consultivus totius Ecclesiae, cui Patriarcha praeest, qui Patriarchae
atque Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis adiutricem operam praestat in
negotiis maioris momenti gerendis praesertim ad apostolatus formas ac rationes
necnon disciplinam ecclesiasticam cum occurrentibus aetatis adiunctis atque
bono communi propriae Ecclesiae, ratione etiam habita boni communis totius
territorii, ubi plures Ecclesiae sui iuris exstant, apte componendas.
Can. 141 - Conventus patriarchalis convocari
debet quinto saltem quoque anno et de consensu Synodi permanentis aut Synodi
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, quoties Patriarchae id utile videtur.
Can. 142 - § 1. Patriarchae est conventum
patriarchalem convocare, eidem praeesse atque eum transferre, prorogare,
suspendere et dissolvere; vice-praesidem, qui in absentia Patriarchae conventui
praeest, ipse Patriarcha nominet. § 2. Sede patriarchali vacante conventus
patriarchalis suspenditur ipso iure, donec novus Patriarcha de re decreverit.
Can. 143 - § 1. Ad conventum
patriarchalem convocandi sunt: 1° Episcopi eparchiales ceterique Hierarchae loci;
2° Episcopi titulares; 3° Praesides confoederationum monasticarum, Superiores
generales institutorum vitae consecratae atque Superiores monasteriorum sui
iuris; 4° rectores catholicarum studiorum universitatum et ecclesiasticarum
studiorum universitatum necnon decani facultatum theologiae et iuris canonici,
quae intra fines territorii Ecclesiae, cuius conventus tenetur, sedem habent;
5° rectores seminariorum maiorum; 6° ex unaquaque eparchia saltem unus ex
presbyteris eidem eparchiae ascriptis praesertim parochis, unus ex religiosis
vel sodalibus societatum vitae communis ad instar religiosorum necnon duo
laici, nisi statuta maiorem numerum determinant, qui omnes modo ab Episcopo
eparchiali determinato designantur et quidem, si de sodalibus instituti religiosi
vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, de consensu
Superioris competentis. § 2. Omnes, qui ad conventum patriarchalem convocandi
sunt, eidem interesse debent, nisi iusto detinentur impedimemto, de quo
Patriarcham certiorem facere tenentur; Episcopi eparchiales vero procuratorem
sui loco mittere possunt. § 3. Personae alterius Ecclesiae sui iuris ad
conventum patriarchalem invitari et in eo partem habere possunt ad normam
statutorum. § 4. Ad conventum
patriachalem etiam invitari possunt aliquot observatores ex Ecclesiis vel
Communitatibus ecclesialibus acatholicis.
Can. 144 - § 1. Firmo iure cuiuslibet
christifidelis quaestiones Hierarchis indicandi solius Patriarchae vel Synodi
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est argumenta in conventu patriarchali
tractanda determinare. § 2. Patriarchae est per opportunas praevias
commissiones et consultationes curare, ut omnes quaestiones apte instruantur
atque tempore opportuno ad conventus membra mittantur.
Can. 145 - Conventus patriarchalis sua
habeat statuta a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis approbata, in
quibus normae ad finem conventus obtinendum necessariae contineantur.
|