Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS IV DE ECCLESIIS PATRIARCHALIBUS
    • CAPUT VIII DE TERRITORIO ECCLESIAE PATRIARCHALIS ATQUE DE POTESTATE PATRIARCHAE ET SYNODORUM EXTRA HOC TERRITORIUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII DE TERRITORIO ECCLESIAE PATRIARCHALIS ATQUE DE POTESTATE PATRIARCHAE ET SYNODORUM EXTRA HOC TERRITORIUM

Can. 146 - § 1. Territorium Ecclesiae, cui Patriarcha praeest, ad illas regiones extenditur, in quibus ritus eidem Ecclesiae proprius servatur et Patriarcha ius legitime acquisitum habet provincias, eparchias necnon exarchias erigendi. § 2. Si quod dubium de finibus territorii Ecclesiae patriarchalis exoritur aut si de immutatione finium agitur, Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis est rem investigare audita superiore auctoritate administrativa uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris, cuius interest, necnon re in eadem Synodo discussa petitionem apte instructam de dubio solvendo vel de finibus immutandis Romano Pontifici porrigere, cuius solius est dubium authentice dirimere vel decretum de immutatione finium ferre.

Can. 147 - Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestas Patriarchae ac Synodorum exercetur non tantum in omnes christifideles eidem Ecclesiae ascriptos, sed etiam in ceteros, qui Hierarcham loci propriae Ecclesiae sui iuris in eodem territorio constitutum non habent quique, etsi propriae Ecclesiae permanent ascripti, curae Hierarcharum loci eiusdem Ecclesiae patriarchalis committuntur firmo can. 916, § 5.
 
Can. 148 - § 1. Patriarchae ius et obligatio est circa christifideles, qui extra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, commorantur, opportunas informationes exquirendi etiam per Visitatorem a se de assensu Sedis Apostolicae missum. § 2. Visitator, antequam suum munus init, Episcopum eparchialem horum christifidelium adeat eique nominationis litteras exhibeat. § 3. Visitatione peracta Visitator ad Patriarcham relationem mittat, qui re in Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis discussa Sedi Apostolicae opportuna media proponere potest, ut ubique terrarum tuitioni atque incremento boni spiritualis christifidelium Ecclesiae, cui praeest, etiam per erectionem paroeciarum ac exarchiarum veI eparchiarum propriarum provideatur.
 
Can. 149 - Candidatos, saltem tres, ad officium Episcopi eparchialis, Episcopi coadiutoris vel Episcopi auxiliaris extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis implendum Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis ad normam canonum de electionibus Episcoporum eligit et per Patriarcham Romano Pontifici ad nominationem proponit secreto servato ab omnibus, qui quomodolibet electionis exitum noverunt, etiam erga candidatos.

Can. 150 - § 1. Episcopi extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constituti habent omnia iura et obligationes synodalia ceterorum Episcoporum eiusdem Ecclesiae firmo can. 102, § 2. § 2. Leges a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis latae et a Patriarcha promulgatae, si Ieges liturgicae sunt ubique terrarum vigent; si vero leges disciplinares sunt vel si de ceteris decisionibus Synodi agitur, vim iuris habent intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis. § 3. Velint Episcopi eparchiales extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constituti legibus disciplinaribus ceterisque decisionibus synodalibus, quae eorum competentiam non excedunt, in propriis eparchiis vim iuris tribuere; si vero hae leges vel decisiones a Sede Apostolica approbatae sunt, ubique terrarum vim iuris habent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License