TITULUS V DE ECCLESIIS
ARCHIEPISCOPALIBUS MAIORIBUS
Can. 151 - Archiepiscopus maior est
Metropolita Sedis determinatae vel agnitae a suprema Ecclesiae auctoritate, qui
toti cuidam Ecclesiae orientali sui iuris titulo patriarchali non insignitae
praeest.
Can. 152 - Quae in iure communi de Ecclesiis
patriarchalibus vel de Patriarchis dicuntur, de Ecclesiis archiepiscopalibus
maioribus vel de Archiepiscopis maioribus valere intelleguntur, nisi aliter
iure communi expresse cavetur vel ex natura rei constat.
Can.
153 - § 1. Archiepiscopus maior ad normam cann. 63 - 74 eligitur. §
2. Post acceptationem electi Synodus Episcoporum Ecclesiae archiepiscopalis
maioris per litteras synodicas Romanum Pontificem certiorem facere debet de
electione canonice peracta; ipse vero electus per litteras manu propria
subscriptas expostulare debet a Romano Pontifice suae electionis
confirmationem. § 3. Obtenta confirmatione electus coram Synodo Episcoporum
Ecclesiae archiepiscopalis maioris emittere debet professionem fidei et
promissionem fideliter officium suum implendi, deinde procedatur ad eius
proclamationem et inthronizationem; si vero electus nondum est Episcopus
ordinatus, inthronizatio valide fieri non potest, antequam electus ordinationem
episcopalem suscepit. § 4. Si vero confirmatio denegatur, nova electio
fiat intra tempus a Romano Pontifice statutum.
Can.
154 - Honoris praecedentiam immediate post Patriarchas Archiepiscopi
maiores obtinent secundum ordinem erectionis Ecclesiae, cui praesunt, in
Ecclesiam archiepiscopalem maiorem.
|