TITULUS VI DE ECCLESIIS METROPOLITANIS CETERISQUE ECCLESIIS SUI IURIS
CAPUT I DE ECCLESIIS METROPOLITANIS SUI IURIS
Can. 155 - § 1. Ecclesiae
metropolitanae sui iuris praeest Metropolita sedis determinatae a Romano
Pontifice nominatus et a Consilio Hierarcharum ad normam iuris adiutus. § 2.
Solius supremae Ecclesiae auctoritatis est Ecclesias metropolitanas sui iuris
erigere, immutare et supprimere earumque territorium certis finibus circumscribere.
Can. 156 - § 1. Intra tres menses ab
ordinatione episcopali vel, si iam Episcopus ordinatus est, ab inthronizatione
computandos Metropolita obligatione tenetur a Romano Pontifice petendi pallium,
quod est signum suae potestatis metropolitanae atque plenae communionis
Ecclesiae metropolitanae sui iuris cum Romano Pontifice. § 2. Ante pallii
impositionem Metropolita non potest Consilium Hierarcharum convocare et
Episcopos ordinare.
Can. 157 - § 1. Potestas, quae Metropolitae
ad normam iuris in Episcopos ceterosque christifideles Ecclesiae
metropolitanae, cui praeest, competit, est ordinaria et propria, sed ita
personalis, ut ipse non possit Vicarium pro tota Ecclesia metropolitana sui
iuris constituere aut potestatem suam alicui ad universitatem casuum delegare. §
2. Potestas Metropolitae et Consilii Hierarcharum valide exercetur solummodo
intra fines territorii Ecclesiae metropolitanae sui iuris. § 3. In omnibus
negotiis iuridicis Ecclesiae metropolitanae sui iuris Metropolita eiusdem
personam gerit.
Can. 158 - § 1. Ecclesiae metropolitanae sui
iuris sedes est in civitate principe, a qua Metropolita, qui eidem Ecclesiae
praeest, tituIum desumit. § 2. Metropolita in eparchia sibi concredita eadem
iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis in sua.
Can. 159 - In Ecclesia metropolitana sui
iuris, cui praeest, Metropolitae praeter ea, quae iure communi vel iure
particulari a Romano Pontifice statuto ei tribuuntur, competit: 1° Episcopos
eiusdem Ecclesiae intra tempus iure determinatum ordinare et inthronizare; 2°
Consilium Hierarcharum ad normam iuris convocare, quaestiones in eodem
tractandas opportune instruere, eidem praeesse atque id transferre, prorogare,
suspendere et dissolvere; 3° tribunal metropolitanum erigere; 4° vigilare, ut
fides et disciplina ecclesiastica accurate serventur; 5° visitationem canonicam
in eparchiis peragere, si eam Episcopus eparchialis neglexit; 6° nominare
Administratorem eparchiae in casu, de quo in can. 221, n. 4; 7° eum, qui
legitime ad officium propositus vel electus est, nominare vel confirmare, si
Episcopus eparchialis intra tempus iure statutum iusto impedimento non detentus
id facere omisit, itemque oeconomum eparchialem nominare, si Episcopus
eparchialis monitus eum nominare neglexit. 8° Romani Pontificis acta cum
Episcopis eparchialibus aliisque, ad quos pertinent, communicare, nisi Sedes
Apostolica directe providit, et praescriptorum, quae in his actis continentur,
fidelem exsecutionem curare.
Can. 160 - In negotiis extraordinariis
vel specialem difficultatem secum ferentibus Episcopi eparchiales Metropolitam
et Metropolita Episcopos eparchiales audire ne omittant.
Can. 161 - Metropolita commemorandus est
post Romanum Pontificem ab omnibus Episcopis ceterisqne clericis in Divina
Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum.
Can. 162 - Metropolita commemorationem
Romani Pontificis in signum plenae communionis cum eo in Divina Liturgia et in
laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicoriam debet facere et
curare, ut ab omnibus Episcopis ceterisque clericis Ecclesiae metropolitanae,
cui praeest, fideliter fiat.
Can. 163 - Metropolitae cum Romano Pontifice
frequens sit consuetudo; visitatio vero, quam singulis quinquenniis ad normam can.
208, § 2 peragere debet, quatenus fieri potest, una cum omnibus Episcopis
Ecclesiae metropolitanae, cui praeest, fiat.
Can. 164 - § 1. Ad Consilium Hierarcharum
vocari debent omnes et soli Episcopi ordinati eiusdem Ecclesiae metropolitanae
sui iuris ubicumque constituti exclusis eis, de quibus in can. 953, § 1, vel
eis, qui poenis canonicis, de quibus in cann. 1433 et 1434, puniti sunt;
Episcopi alterius Ecclesiae sui iuris nonnisi ut hospites invitari possunt, si
maiori parti membrorum Consilii Hierarcharum id placet. § 2. Suffragium
deliberativum in Consilio Hierarcharum habent Episcopi eparchiales et Episcopi
coadiutores; ceteri vero Episcopi Ecclesiae metropolitanae sui iuris hoc
suffragium habere possunt, si hoc in iure particulari expresse statuitur.
Can. 165 - § 1. Omnes Episcopi ad Consilium
Hierarcharum legitime vocati gravi obligatione tenentur, ut eidem Consilio
intersint eis exceptis, qui officio suo iam renuntiaverunt. § 2. Si quis
Episcopus iusto impedimento se detineri existimat, scripto suas rationes
aperiat Consilio Hierarcharum; de legitimitate impedimenti decidere est
Episcoporum, qui suffragium deliberativum habent et in loco designato initio
sessionum Consilii praesentes sunt. § 3. Nemo ex Consilii Hierarcharum membris
procuratorem sui loco mittere potest nec quisquam plura suffragia habet. § 4.
Consilio Hierarcharum incohato nemini eorum, qui interesse debent, licet
discedere nisi iusta de causa a Consilii praeside approbata.
Can. 166 - § 1. Nisi ius particulare maiorem
praesentiam exigit, quaelibet Consilii Hierarcharum sessio canonica atque
singulum scrutinium validum est, si maior pars Episcoporum, qui tenentur
Consilio Hierarcharum interesse, praesens est. § 2. Consilium Hierarcharum
negotia. decidit ad partem absolute maiorem suffragiorum eorum, qui suffragium
deliberativum habent et praesentes sunt.
Can. 167 - § 1. Firmis canonibus, in quibus
expresse de potestate Consilii Hierarcharum leges et normas ferendi agitur, hoc
Consilium eas ferre potest etiam in eis casibus, in quibus ius commune rem
remittit ad ius particulare Ecclesiae sui iuris. § 2. De legibus et normis a
Consilio Hierarcharum latis Metropolita Sedem Apostolicam quam primum certiorem
faciat nec leges ac normae valide promulgari possunt, antequam Metropolita
notitiam a Sede Apostolica scripto datam habuit de Consilii actorum receptione;
etiam de ceteris in Consilio Hierarcharum gestis Metropolita Sedem Apostolicam
certiorem faciat. § 3. Metropolitae est curare promulgationem legum et
publicationem decisionum Consilii Hierarcharum. § 4. Firmis canonibus, in
quibus expresse de actibus administrativis Metropolitae, qui Ecclesiae
metropolitanae sui iuris praeest, agitur, eius est etiam illos actus
administrativos ponere, qui iure communi superiori auctoritati administrativae
Ecclesiae sui iuris committuntur, de consensu tamen Consilii Hierarcharum.
Can. 168 - Ad Metropolitae et Episcoporum
nominationem quod attinet, Consilium Hierarcharum pro unoquoque casu elenchum
componat trium saltem candidatorum magis idoneorum eundemque Sedi Apostolicae
secreto servato, etiam erga candidatos, mittat; quem elenchum ut componant,
membra Consilii Hierarcharum, si id expedire iudicant, de necessitatibus
Ecclesiae et de dotibus specialibus candidati ad episcopatum sententiam
aliquorum presbyterorum vel aliorum christifidelium sapientia praestantium
exquirere possunt.
Can. 169 - Consilium Hierarcharum curet, ut
necessitatibus pastoralibus christifidelium provideatur, atque de eis potest
statuere, quae ad fidei incrementum provehendum, ad actionem pastoralem
communem fovendam, ad moderandos mores, ad proprium ritum necnon ad disciplinam
ecclesiasticam communem servandam opportuna esse videntur.
Can. 170 - Consilium Hierarcharum locum
habeat semel saltem in anno et, quoties id postulant specialia adiuncta aut
expedienda sunt negotia iure communi huic Consilio reservata vel pro quibus
peragendis consensus eiusdem Consilii requiritur.
Can. 171 - Consilium Hierarcharum sua
conficiat statuta Sedi Apostolicae transmittenda, in quibus provideatur de
secretaria Consilii, de commissionibus praeparatoriis, de ordine procedendi
necnon de aliis mediis, quae fini consequendo efficacius consulant.
Can. 172 - In Ecclesia metropolitana sui
iuris conventus ad normam cann. 140 - 145 habeatur et quinto saltem quoque anno
convocetur; quae ibidem de Patriarcha dicuntur, Metropolitae competunt.
Can. 173 - § 1. Sede metropolitana in
Ecclesiis metropolitanis sui iuris vacante: 1° Administrator Ecclesiae
metropolitanae sui iuris est Episcopus eparchialis eiusdem Ecclesiae
ordinatione episcopali senior, qui quam primum Romanum Pontificem de sedis
metropolitanae vacatione certiorem faciat; 2° ad Administratorem Ecclesiae
metropolitanae sui iuris transit potestas ordinaria Metropolitae eis omnibus
exclusis, quae agi non possunt nisi de consensu Consilii Hierarcharum; 3° sede
metropolitana vacante nihil innovetur. § 2. Sede metropolitana in his Ecclesiis
impedita serventur ea, quae de Sede patriarchali impedita in can. 132, § 1
statuta sunt; quae ibidem de Patriarcha dicuntur, Metropolitae competunt. § 3.
Circa sedem vacantem vel impeditam eparchiae Metropolitae serventur cann. 221 -
233.
|