Art. III DE EPISCOPIS
COADIUTORIBUS ET DE EPISCOPIS AUXILIARIBUS
Can. 212 - § 1. Si
necessitates pastorales eparchiae id suadent, unus vel plures Episcopi
auxiliares petente Episcopo eparchiali constituantur. § 2. Gravioribus in
adiunctis, etiam indolis personalis, constitui potest ex officio Episcopus
coadiutor cum iure successionis specialibus potestatibus praeditus.
Can. 213 - § 1. Episcopus coadiutor praeter
iura et obligationes, quae iure communi statuuntur, etiam ea habet, quae in
litteris de provisione canonica determinantur. § 2. Iura et obligationes
Episcopi coadiutoris a Patriarcha constituti determinat ipse Patriarcha
consulta Synodo permanenti; si vero de Episcopo coadiutore omnibus iuribus et
obligationibus Episcopi eparchialis instruendo agitur, requiritur consensus
Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis. § 3. Iura et obligationes Episcopi
auxiliaris ea sunt, quae iure communi statuuntur.
Can. 214 - § 1. Episcopus coadiutor et
Episcopus auxiliaris, ut sui officii possessionem canonicam capiant, debent
litteras de provisione canonica Episcopo eparchiali ostendere. § 2. Episcopus
coadiutor debet praeterea litteras de provisione canonica ostendere collegio
consultorum eparchialium. § 3. Si vero Episcopus.eparchialis plene est
impeditus, sufficit, ut Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris litteras de
provisione canonica ostendant collegio consultorum eparchialium. § 4.
Ostensioni litterarum de provisione canonica adesse debet cancellarius, qui rem
in acta referat.
Can. 215 - § 1. Episcopus coadiutor vices
gerit Episcopi eparchialis absentis vel impediti; nominari debet Protosyncellus
et ei prae aliis Episcopus eparchialis committat ea, quae ex iure mandatum
speciale requirunt. § 2. Episcopus eparchialis firma § 1 nominet Episcopum
auxiliarem Protosyncellum; si tamen plures sunt, unum ex eis nominet
Protosyncellum, alios vero Syncellos. § 3. Episcopus eparchialis in
perpendendis causis maioris momenti praesertim indolis pastoralis Episcopos
auxiliares prae ceteris consulat. § 4. Episcopus coadiutor et Episcopus
auxiliaris eo, quod in partem sollicitudinis Episcopi eparchialis vocati sunt,
ita officium suum exerceant, ut in omnibus negotiis unanima consensione cum
ipso agant.
Can. 216 - § 1. Episcopus coadiutor et
Episcopus auxiliaris iusto impedimento non detenti debent, quoties sunt ab Episcopo
eparchiali requisiti, functiones obire, quas Episcopus eparchialis ipse
peragere deberet. § 2. Quae episcopalia iura et functiones Episcopus coadiutor
et Episcopus auxiliaris possunt et volunt exercere, Episcopus eparchialis
habitualiter aliis ne committat.
Can. 217 - Episcopus coadiutor et
Episcopus auxiliaris obligatione tenentur residendi in eparchia, a qua
praeterquam ratione alicuius muneris extra eparchiam implendi aut feriarum
causa, quae ultra mensem ne protrahantur, ne discedant nisi ad breve tempus.
Can. 218 - Ad renuntiationem ab officio
Episcopi coadiutoris vel Episcopi auxiliaris quod attinet, applicentur cann. 210
et 211, § 2; his Episcopis tribuitur emeriti titulus officii, quod antea
expleverunt.
|