Art. IV DE SEDE EPARCHIALI VACANTE VEL IMPRDITA
Can. 219 - Sedes eparchialis vacat
Episcopi eparchialis morte, renuntiatione, translatione ac privatione.
Can. 220 - Circa sedes eparchiales vacantes
intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitas praeter cann. 225 - 232 et
firmis cann. 222 et 223 haec servanda sunt: 1° Patriarcha de sedis eparchialis
vacatione quam primum certiorem faciat Sedem Apostolicam; 2° usque ad
nominationem Administratoris eparchiae potestas ordinaria Episcopi eparchialis
transit ad Patriarcham, nisi aliter iure particulari Ecclesiae patriarchalis
vel a Romano Pontifice provisum est; 3° Patriarchae est nominare
Administratorem eparchiae intra mensem utilem ab accepta notitia de sedis
eparchialis vacatione computandum consultis Episcopis curiae patriarchalis, si
habentur, secus consulta Synodo permanenti; elapso inutiliter mense,
Administratoris nominatio ad Sedem Apostolicam devolvitur; 4° Administrator
eparchiae emissa coram Patriarcha professione fidei potestatem obtinet non
exercendam tamen nisi capta possessione canonica officii, quae fit ostendendo
litteras eius nominationis collegio consultorum eparchialium; 5° Patriarchae
est curare, ut sedi eparchiali vacanti quam primum nec ultra terminos iure
communi statutos dignus idoneusque Episcopus eparchialis detur.
Can.
221 - Exceptis sedibus eparchialibus vacantibus, de quibus in can.
220, in ceteris casibus sede eparchiali vacante praeter cann. 225 - 232 et
firmis cann. 222 et 223 haec servanda sunt: 1° Metropolita, secus ille, qui ad
normam can. 271, § 5 collegio consultorum eparchialium praeest, Sedem
Apostolicam et, si de eparchia Ecclesiae patriarchalis agitur, etiam
Patriarcham quam primum de sedis eparchialis vacatione certiorem faciat; 2°
regimen eparchiae, nisi a Sede Apostolica aliter provisum est, usque ad
constitutionem Administratoris eparchiae transit ad Episcopum auxiliarem vel,
si plures sunt, ad Episcopum auxiliarem ordinatione episcopali seniorem vel, si
Episcopus auxiliaris non habetur, ad collegium consultorum eparchialium;
praedicti eparchiam interim regunt potestate, quam ius commune Protosyncello
agnoscit; 3° collegium consultorum eparchialium intra octo dies ab accepta
notitia de sedis eparchialis vacatione computandos debet Administratorem
eparchiae eligere, sed ad validitatem electionis requiritur pars absolute maior
suffragiorum membrorum eiusdem collegii; 4° si intra octo dies Administrator
eparchiae electus non est vel si electus condicionibus in can. 227, § 2 ad
validitatem electionis requisitis caret, nominatio Administratoris eparchiae
devolvitur ad Metropolitam vel, si hic deest vel est impeditus, ad Sedem
Apostolicam; 5° Administrator eparchiae legitime electus vel nominatus statim
potestatem obtinet neque indiget ulla confirmatione; de sua electione vel ex
parte Metropolitae nominatione quam primum Sedem Apostolicam certiorem faciat
et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarcham.
Can. 222 - Episcopus coadiutor, dummodo
officii sui possessionem canonicam iam ceperit, sede eparchiali vacante ipso
iure evadit Administrator eparchiae, donec ut Episcopus eparchialis
inthronizatus erit.
Can. 223 - In casu translationis ad aliam
sedem eparchialem Episcopus intra duos menses ab intimatione translationis
computandos debet possessionem canonicam novae eparchiae capere; interim vero
in priore eparchia: 1° Administratoris eparchiae iura et obligationes habet; 2°
privilegia honorifica Episcoporum eparchialium conservat; 3° reditus prioris
officii integros percipit.
Can. 224 - § 1. Protosyncellus et
Syncelli sede eparchiali vacante statim ab officio cessant, nisi sunt: 1°
Episcopi ordinati; 2° in eparchia Patriarchae constituti; 3° in eparchia intra
fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita constituti, donec Administrator
eparchiae possessionem canonicam sui officii ceperit. § 2. Quae a Protosyncello
et Syncellis, qui sede eparchiali vacante statim ab officio cessant, legitime
gesta sunt, donec certam notitiam de sedis eparchialis vacatione acceperint,
vim habent. § 3. Episcopus auxiliaris sede eparchiali vacante retinet
potestates a iure quidem collatas et sub auctoritate Administratoris eparchiae
exercendas, quas sede eparchiali plena ut Protosyncellus vel Syncellus habebat,
nisi aliud a Sede Apostolica vel iure particulari propriae Ecclesiae
patriarchalis statuitur.
Can. 225 - § 1. Unus tantum eligitur vel
nominatur Administrator eparchiae reprobata contraria consuetudine. § 2. Si
oeconomus eparchialis fit Administrator eparchiae, alium oeconomum eparchialem
consilium a rebus oeconomicis interim eligat.
Can. 226 - In Administratore eparchiae
constituendo nullam sibi potestatis partem nec Patriarcha nec collegium
consultorum eparchialium retinere potest nec gerendo officio tempus determinare
aliasve restrictiones praestituere.
Can. 227 - § 1. Administrator eparchiae sit
integritate, pietate, sana doctrina et prudentia praestans. § 2. Valide ad
officium Administratoris eparchiae eligi vel nominari tantum potest Episcopus
aut presbyter, qui vinculo matrimonii non est ligatus, tricesimum quintum
aetatis annum explevit et ad eandem sedem eparchialem vacantem non est iam
electus, nominatus vel, translatus; si hae condiciones posthabitae sunt, actus
illius, qui Administrator eparchiae electus vel nominatus est, ipso iure nulli
sunt.
Can. 228 - § 1. Sede eparchiali vacante
nihil innovetur. § 2. Illi, qui interim eparchiae regimen curant, vetantur quidpiam
agere, quod vel eparchiae vel episcopalibus iuribus praeiudicium afferre
potest; speciatim prohibentur ipsi ac omnes alii, ne sive per se sive per alium
documenta curiae eparchialis subtrahant, destruant vel mutent.
Can. 229 - Administrator eparchiae eadem
iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis, nisi aliter iure cavetur
vel ex natura rei constat.
Can. 230 - Nisi aliter est legitime
provisum: 1° Administrator eparchiae ius habet ad iustam remunerationem lege
iuris particularis statuendam vel legitima consuetudine determinatam, quae
desumi debet ex bonis eparchiae; 2° cetera emolumenta ad Episcopum eparchialem
spectantia, dum sedes eparchialis vacat, futuro Episcopo eparchiali pro
necessitatibus eparchiae reserventur servatis praescriptis iuris particularis,
quae modum, quo emolumenta erogari debent, determinant.
Can. 231 - § 1. Renuntiatio Administratoris
eparchiae exhibenda est Patriarchae, si ipse Administratorem designavit, secus
collegio consultorum eparchialium, quo in casu eam acceptari, ut valeat,
necesse non est. § 2. Amotio Administratoris eparchiae intra fines territorii
Ecclesiae patriarchalis pertinet ad Patriarcham de consensu Synodi permanentis;
secus vero Sedi Apostolicae reservatur. § 3. Post mortem, renuntiationem vel
amotionem Administratoris eparchiae novus constituatur ab eadem auctoritate et
eodem modo ac pro priore praescriptum est. § 4. Administrator eparchiae cessat
ab officio capta a novo Episcopo eparchiali possessione canonica eparchiae;
novus Episcopus eparchialis rationem administrationis ab eo exigere potest.
Can. 232 - § 1. Oeconomus eparchialis sede
eparchiali vacante officium suum impleat sub auctoritate Administratoris
eparchiae; ad oeconomum eparchialem devolvitur administratio bonorum
ecclesiasticorum, quae ob sedis eparchialis vacationem administratorem non
habent, nisi Patriarcha aut collegium consultorum eparchialium aliter
providerunt. § 2. Ad renuntiationem vel amotionem oeconomi eparchialis sede
eparchiali vacante quod attinet, servandus est can. 231, §§ 1 et 2. § 3.
Resoluto quovis modo iure oeconomi eparchialis intra fines territorii Ecclesiae
patriarchalis novi oeconomi electio vel nominatio pertinet ad Patriarcham
consultis Episcopis curiae patriarchalis, si habentur, secus consulta Synodo
permanenti; in ceteris casibus oeconomus eligitur a collegio consultorum
eparchialium. § 4. Oeconomus eparchialis novo Episcopo eparchiali rationem
reddere debet suae administrationis, qua reddita, nisi ab eodem in officio suo
confirmatur, ab officio cessat.
Can. 233 - § 1. Sede eparchiali per Episcopi
eparchialis captivitatem, relegationem, exilium aut inhabilitatem ita impedita,
ut ne per litteras quidem cum christifidelibus sibi commissis communicare ipse
possit, regimen eparchiae est penes Episcopum coadiutorem, nisi aliter providit
Patriarcha de consensu Synodi permanentis in eparchiis sitis intra fines
territorii Ecclesiae, cui praeest, aut Sedes Apostolica; si vero Episcopus
coadiutor deest aut impeditus est, penes Protosyncellum, Syncellum vel alium
idoneum sacerdotem ab Episcopo eparchiali designatum, cui ipso iure competunt
iura et obligationes Protosyncelli; potest vero Episcopus eparchialis tempore
opportuno plures designare, qui sibi invicem in officio succedunt. § 2. Si
iidem desunt aut impediti sunt, ne eparchiae regimen assumant, collegii
consultorum eparchialium est sacerdotem eligere, qui eparchiam regat. § 3. Qui
eparchiam intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis regendam suscepit,
quam primum Patriarcham certiorem faciat de sede eparchiali impedita et de
assumpto officio; in ceteris casibus certiorem faciat Sedem Apostolicam et, si
ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarcham.
|