CAPUT II DE ORGANIS EPISCOPUM EPARCHIALEM IN REGIMINE EPARCHIAE ADIUVANTIBUS
Art. I DE CONVENTU EPARCHIALI
Can. 235 - Conventus eparchialis
adiutricem praestat operam Episcopo eparchiali in eis, quae ad speciales
necessitates vel utilitatem eparchiae referuntur.
Can. 236 - Conventus eparchialis convocetur,
quoties iudicio Episcopi eparchialis et consulto consilio presbyterali adiuncta
id suadent. Can. 237 - § 1. Episcopi
eparchialis est conventum eparchialem convocare, eidem per se vel per alium
praeesse, eum transferre, prorogare, suspendere et dissolvere. § 2. Sede
eparchiali vacante conventus eparchialis suspenditur ipso iure, donec novus
Episcopus eparchialis de re decreverit.
Can. 238 - § 1. Ad conventum
eparchialem convocandi sunt eumque adire debent: 1° Episcopus coadiutor et
Episcopi auxiliares; 2° Protosyncellus, Syncelli, Vicarius iudicialis ac
oeconomus eparchialis; 3° consultores eparchiales; 4° rector seminarii
eparchialis maioris; 5° protopresbyteri; 6° unus saltem parochus ex unoquoque
districtu eligendus ab omnibus, qui ibi actu curam animarum habent,
protopresbytero electioni praesidente; item eligendus est alius presbyter, qui
eodem impedito eius locum teneat; 7° membra consilii presbyteralis atque
aliquot delegati consilii pastoralis, si exstat, ab eodem consilio eligendi
modo et numero iure particulari statutis; 8° aliquot diaconi ad normam iuris particularis
electi; 9° Superiores monasteriorum sui iuris atque aliquot Superiores
ceterorum institutorum vitae consecratae, quae in eparchia domum habent,
eligendi modo et numero iure particulari statutis; 10° laici electi a consilio
pastorali, si exstat, secus modo ab Episcopo eparchiali determinato ita, ut
numerus laicorum tertiam partem membrorum conventus eparchialis non superet. §
2. Episcopus eparchialis, si opportunum iudicat, potest ad conventum
eparchialem invitare alios quoque non exclusis personis aliarum Ecclesiarum sui
iuris, quibus omnibus etiam ius suffragium ferendi concedere potest. § 3. Ad
conventum eparchialem etiam invitari possunt aliquot observatores ex Ecclesiis
vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis.
Can. 239 - Ii, qui conventum eparchialem
adire debent, non possunt, etsi legitimo impedimento detenti sunt, mittere
procuratorem, qui eorum nomine conventui eparchiali intersit, sed Episcopum
eparchialem de impedimento certiorem faciant.
Can. 240 - § 1. Firmo iure cuiuslibet
christifidelis quaestiones in conventu eparchiali tractandas indicandi solius
Episcopi eparchialis est argumenta in hoc conventu tractanda statuere. § 2.
Episcopus eparchialis tempore opportuno unam vel plures constituat
commissiones, quarum est argumenta in conventu eparchiali tractanda apparare. §
3. Curet etiam Episcopus eparchialis, ut tempore opportuno omnibus, qui
convocati sunt, argumentorum tractandorum schema tradatur. § 4.
Propositae quaestiones omnes liberae disceptationi in sessionibus conventus
eparchialis subiciantur.
Can. 241 - Solus est in conventu eparchiali
legislator Episcopus eparchialis ceteris tantum suffragium consultivum
habentibus; solus subscribit decisionibus quibuscumque, quae in conventu
eparchiali factae sunt; quae, si in eodem conventu promulgantur, statim
obligare incipiunt, nisi aliter expresse cavetur.
Can. 242 - Textum legum, declarationum et
decretorum, quae in conventu eparchiali data sunt, Episcopus eparchialis
communicet cum auctoritate, quam ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris
determinavit.
|