CAPUT III DE PAROECIIS, DE PAROCHIS
ET DE VICARIIS PAROECIALIBUS
Can.
279 - Paroecia est certa communitas christifidelium in eparchia
stabiliter constituta, cuius cura pastoralis committitur parocho.
Can. 280 - § 1. Paroecia regulariter sit
territorialis, quae scilicet omnes complectatur christifideles certi
territorii; si vero de iudicio Episcopi eparchialis consulto consilio
presbyterali id expedit, erigantur paroeciae personales ratione nationis,
linguae, ascriptionis christifidelium alii Ecclesiae sui iuris immo vel alia
definita ratione determinatae. § 2. Paroecias erigere, immutare et
supprimere est Episcopi eparchialis consulto consilio presbyterali. § 3.
Paroecia legitime erecta ipso iure persona iuridica est.
Can. 281 - § 1. Parochus est presbyter, cui
ut praecipuo cooperatori Episcopi eparchialis tamquam pastori proprio cura
animarum committitur in determinata paroecia sub auctoritate eiusdem Episcopi
eparchialis. § 2. Persona iuridica valide parochus esse non potest.
Can. 282 - § 1. Episcopus eparchialis, non
vero Administrator eparchiae, potest consulto consilio presbyterali ac de
consensu Superioris maioris instituti religiosi vel societatis vitae communis
ad instar religiosorum paroeciam erigere in ecclesia eiusdem instituti vel
societatis firmo can. 480. § 2. Haec erectio fieri debet mediante conventione
scripto data inter Episcopum eparchialem et Superiorem maiorem instituti religiosi
vel societatis vitae communis ad instar religiosorum, qua accurate statuantur,
quae ad ministerium paroeciale implendum, ad personas paroeciae addicendas, ad
res oeconomicas spectent, ac quaenam sint iura et obligationes sodalium eiusdem
instituti vel societatis in illa ecclesia et quaenam parochi.
Can. 283 - Episcopus eparchialis certos
coetus personarum, aedificia et loca, quae in paroeciae territorio sunt et iure
non exempta, a parochi cura ex toto aut ex parte ne subducat nisi gravi de
causa.
Can. 284 - § 1. Ius nominandi parochos
competit soli Episcopo eparchiali, qui eos libere nominat. § 2. Ad paroeciam
vero sodali instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar
religiosorum concredendam Superior maior presbyterum idoneum sui instituti vel
societatis Episcopo eparchiali ad nominationem proponit salvis conventionibus
initis cum Episcopo eparchiali vel alia auctoritate a iure particulari propriae
Ecclesiae sui iuris determinata. § 3. Parochus in suo officio stabilis est,
quare ad tempus determinatum ne nominetur nisi: 1° agitur de sodali instituti
religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum; 2° candidatus
ad hoc scripto consensit; 3° agitur de casu speciali, quo in casu requiritur
consensus collegii consultorum eparchialium; 4° ius particulare propriae
Ecclesiae sui iuris id permittit.
Can. 285 - § 1. Ut presbyter parochus
nominari possit, oportet sit bonis moribus, sana doctrina, animarum zelo,
prudentia ceterisque virtutilius et dotibus praeditus, quae ad ministerium
paroeciale cum laude implendum iure requiruntur. § 2. Si presbyter matrimonio est iunctus, boni
mores et in uxore et in filiis suis secum degentibus requiruntur. § 3.
Paroeciam vacantem Episcopus eparchialis conferat illi, quem omnibus perpensis
adiunctis aestimat idoneum omni personarum acceptione remota; ut iudicium de
idoneitate ferat, audiat protopresbyterum aptasque investigationes peragat auditis,
si opportunum ducit, etiam aliis christifidelibus praesertim clericis.
Can. 286 - Sede eparchiali vacante aut
impedita ad Administratorem eparchiae aliumve, qui eparchiam interim regit,
pertinet: 1° parochum nominare presbyterum a Superiore maiore ad normam can.
284, § 2 propositum; 2° parochum ex aliis presbyteris nominare, si sedes
eparchialis unum saltem annum vacavit aut impedita est.
Can. 287 - § 1. Parochus unius
paroeciae tantum curam paroecialem habeat; ob penuriam tamen presbyterorum aut
alia adiuncta plurium vicinarum paroeciarum cura eidem parocho concredi potest.
§ 2. In eadem paroecia unus tantum habeatur parochus; si vero ius particulare
propriae Ecclesiae sui iuris permittit, ut paroecia pluribus presbyteris
committatur, idem ius particulare accurate determinet, quaenam sint iura et
obligationes moderatoris, qui actionem communem dirigat atque de eadem Episcopo
eparchiali respondeat, et quaenam ceterorum presbyterorum.
Can. 288 - Parochus a provisione canonica
obtinet curam animarum, quam tamen eidem exercere non licet nisi capta ad
normam iuris particularis possessione canonica paroeciae.
Can. 289 - § 1. In exsequendo munere docendi
parochus obligatione tenetur verbum Dei praedicandi omnibus christifidelibus,
ut hi in fide, spe et caritate radicati in Christo crescant et communitas
christiana illud testimonium caritatis reddat, quod Dominus commendavit;
itemque institutione catechetica christifideles ad plenam mysterii salutis
cognitionem ducendi unicuique aetati accommodatam; ad hanc institutionem
tradendam non solum sodalium institutorum religiosorum vel societatum vitae
communis ad instar religiosorum auxilium quaerat, sed etiam laicorum
cooperationem. § 2. In perficiendo munere sanctificandi curet parochus, ut
celebratio Divinae Liturgiae centrum sit et culmen totius vitae communitatis
christianae; itemque allaboret, ut christifideles spirituali pabulo pascantur
per devotam et frequentem sacramentorum susceptionem atque per consciam et
actuosam in laudibus divinis participationem; meminerit etiam parochus quam
maxime sacramentum paenitentiae ad vitam christianam fovendam conferre; quare
facilem se praebeat ad hoc sacramentum ministrandum vocatis ad hoc, si opus
est, aliis etiam sacerdotibus, qui varias linguas callent. § 3. In adimplendo
munere regendi imprimis curet parochus, ut proprium gregem cognoscat; cum autem
omnium ovium sit minister, vitae christianae incrementum foveat tum in singulis
christifidelibus tum in consociationibus praesertim apostolatui addictis tum in
tota communitate paroeciali; domos igitur et scholas visitet, prout munus
pastorale id exigit; adulescentibus et iuvenibus studiose prospiciat; pauperes
et infirmos paterna caritate prosequatur; specialem denique curam de opificibus
habeat atque allaboret, ut christifideles operibus apostolatus auxilium
praestent.
Can. 290 - § 1. In omnibus negotiis
iuridicis paroeciae parochus eiusdem personam gerit. § 2. Functiones sacrae
maioris momenti, ut sunt celebratio sacramentorum initiationis christianae,
benedictio matrimoniorum firmo can. 302, § 2, exsequiae ecclesiasticae ad
parochum spectant ita, ut vicariis paroecialibus eas perficere non liceat nisi
de licentia saltem praesumpta ipsius parochi.
Can. 291 - Oblationes omnes eis exceptis, de
quibus in cann. 715 - 717, quae occasione perfuncti muneris pastoralis a
parocho ceterisque clericis paroeciae addictis recipiuntur, ad massam
paroecialem deferri debent, nisi de contraria offerentis voluntate constat
circa oblationes plene voluntarias; Episcopo eparchiali consulto consilio
presbyterali competit statuere praescripta, quibus destinationi harum
oblationum necnon iustae remunerationi parochi ceterorumque paroeciae
clericorum ad normam can. 390 provideatur.
Can. 292 - § 1. Parochus obligatione tenetur
residendi in domo paroeciali prope ecclesiam paroecialem; potest tamen
Hierarcha loci iusta de causa permittere, ut alibi commoretur, dummodo
ministerium paroeciale nihil inde detrimenti capiat. §. 2. Nisi gravis obstat
ratio, parocho feriarum gratia licet quotannis a paroecia abesse non ultra
mensem continuum aut intermissum; quod in tempus feriarum dies non computantur,
quibus semel in anno parochus recessui spirituali vacat; parochus autem, si
ultra hebdomadam a paroecia abesse vult, tenetur de hoc proprium Hierarcham
loci certiorem facere. § 3. Episcopi eparchialis est normas statuere, quibus
prospiciatur, ut parochi absentia durante curae paroeciae provideatur per
sacerdotem debitis potestatibus et facultatibus praeditum.
Can. 293 - Memor sit parochus se debere sua
cottidiana conversatione et sollicitudine baptizatis et non baptizatis,
catholicis et acatholicis, exemplum ministerii vere sacerdotalis et pastoralis
exhibere omnibusque testimonium veritatis et vitae reddere et ut bonus pastor illos
quoque quaerere, qui baptizati quidem in Ecclesia catholica a susceptione
sacramentorum se abstinent vel immo a fide defecerunt.
Can. 294 - Divinam Liturgiam pro populo
paroeciae sibi concreditae parochus frequenter celebret, diebus vero iure
particulari propriae Ecclesiae sui iuris praescriptis celebrare tenetur.
Can. 295 - In paroecia habeantur ad normam
iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris opportuna consilia ad res pastorales
et oeconomicas tractandas.
Can. 296 - § 1. In paroecia habeantur libri
paroeciales, liber scilicet baptizatorum, matrimoniorum, defunctorum aliique
secundum normas iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris aut, si hae
desunt, ab ipso Episcopo eparchiali statutas; prospiciat parochus, ut libri
paroeciales servatis eisdem normis recte conscribantur atque asserventur. § 2.
In libro baptizatorum adnotentur quoque ascriptio baptizati determinatae
Ecclesiae sui iuris ad normam can. 37, ministratio chrismationis sancti myri
necnon, quae ad christifidelium pertinent statum canonicum ratione matrimonii
salvo quidem can. 840, § 3, ratione adoptionis itemque ratione ordinis sacri
vel professionis perpetuae in instituto religioso; hae adnotationes in
testimonium baptismi semper referantur. § 3. Testimonia, quae de statu canonico
christifidelium dantur, et omnia documenta, quae momentum habere possunt
iuridicum ab ipso parocho eiusve delegato subscribantur et sigillo paroeciali
muniantur. § 4. In paroecia habeatur archivum, in quo libri paroeciales
asserventur una cum Hierarcharum epistulis aliisque documentis necessitatis vel
utilitatis causa servandis; quae omnia ab Episcopo eparchiali eiusve delegato
visitationis canonicae vel alio tempore opportuno inspicienda parochus caveat,
ne ad extraneorum manus perveniant. § 5. Libri paroeciales antiquiores quoque
asserventur ad normam iuris particularis.
Can. 297 - § 1. Parochus ab officio
cessat renuntiatione ab Episcopo eparchiali acceptata, elapso tempore
determinato, amotione vel translatione. § 2. Parochus expleto septoagesimo
quinto aetatis anno rogatur, ut renuntiationem ab officio exhibeat Episcopo
eparchiali, qui omnibus personae et loci inspectis adiunctis de eadem
acceptanda aut differenda decernat; renuntiantis congruae sustentationi et
habitationi ab Episcopo eparchiali providendum est attentis normis iuris
particularis propriae Ecclesiae sui iuris.
Can. 298 - Si vacat paroecia aut parochus
quacumque de causa a munere pastorali in paroecia exercendo impeditur,
Episcopus eparchialis quam primum aliquem sacerdotem nominet administratorem
paroeciae.
Can. 299 - § 1. Administrator paroeciae
eadem iura et obligationes habet ac parochus, nisi ab Episcopo eparchiali aliud
statuitur. § 2. Administratori paroeciae nihil agere licet, quod praeiudicium
afferre potest iuribus parochi aut damno esse potest bonis paroecialibus. § 3.
Administrator paroeciae expleto munere parocho rationem reddat.
Can. 300 - § 1. Paroecia vacante itemque
parocho a munere pastorali exercendo penitus impedito ante administratoris
paroeciae nominationem curam paroeciae interim assumat vicarius paroecialis et
quidem, si plures sunt, eorum ordinatione presbyterali senior aut, si vicarii
desunt, parochus vicinior; Episcopus eparchialis autem tempestive determinet,
quaenam cuique paroecia vicinior habenda sit. § 2. Qui paroeciae regimen
interim assumpsit, Episcopum eparchialem de re statim certiorem faciat.
Can. 301 - § 1. Si ad curam pastoralem
paroeciae debite implendam necesse aut opportunum est, parocho adiungi possunt
unus vel plures vicarii paroeciales, qui debent esse presbyteri. § 2. Vicarius
paroecialis constitui potest sive pro tota paroecia sive pro determinata
paroeciae parte. § 3. Vicarium paroecialem libere nominat Episcopus eparchialis
audito, nisi aliter prudenter iudicat, parocho et, si de sodali instituti
religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum agitur, servato
can. 284, § 2.
Can. 302 - § 1. Vicarii paroecialis iura et
obligationes ex iure communi et particulari necnon ex litteris Episcopi
eparchialis desumantur et sub auctoritate parochi exercenda sunt sed, nisi
aliter expresse cavetur et excepta obligatione, de qua in can. 294, vicarius
paroecialis debet ratione officii parochum adiuvare in toto ministerio
paroeciali et, si res fert, parochi vicem supplere. § 2. Ratione autem officii
vicarius paroecialis facultate matrimonia benedicendi praeditus non est; hanc
tamen facultatem, etiam generalem, ei conferre potest praeter Hierarcham loci
etiam parochus intra fines paroeciae; quam facultatem, si ipsi collata est,
vicarius paroecialis aliis quoque sacerdotibus singulis in casibus conferre
potest. § 3. Vicarius paroecialis tamquam parochi cooperator praestantem et
actuosam operam cottidie impendat in munere pastorali; inter parochum et
vicarium paroecialem fraterna habeatur conversatio, mutua caritas et reverentia
semper vigeat iidemque consiliis, auxilio et exemplo se invicem adiuvent curae
paroeciali concordi voluntate communique studio providentes. § 4. Vicarius
paroecialis obligatione tenetur in paroecia residendi secundum praescripta
Episcopi eparchialis vel legitimas consuetudines; circa tempus feriarum vero
vicarius paroecialis idem ius habet ac parochus.
Can. 303 - Vicarius paroecialis potest ab
Episcopo eparchiali amoveri iusta de causa; si vero vicarius paroecialis est
sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar
religiosorum, servetur can. 1391, § 2.
|