CAPUT IV DE RECTORIBUS ECCLESIARUM
Can. 304 - Rector ecclesiae est
presbyter, cui cura demandatur alicuius ecclesiae, quae nec paroecialis est nec
adnexa domui instituti vitae consecratae.
Can. 305 - § 1. Rector
ecclesiae nominatur ab Episcopo eparchiali salvo iure Superioris maioris
instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum
presbyterum idoneum sui instituti vel societatis ad nominationem proponendi. §
2. Etsi ecclesia pertinet ad aliquod institutum vitae consecratae clericale
iuris pontificii vel patriarchalis, Episcopo eparchiali competit rectorem
ecclesiae a Superiore propositum nominare. § 3. Si ecclesia coniuncta est cum
seminario aliove collegio, quod a presbyteris regitur, rector seminarii vel
collegii est simul rector ecclesiae, nisi aliud Episcopus eparchialis statuit.
Can. 306 - § 1. In ecclesia sibi commissa
rectori ecclesiae functiones paroeciales peragere non licet nisi consentiente
aut, si res fert, delegante parocho et firmo can. 336, § 2. § 2. Rector
ecclesiae potest ibidem Divinam Liturgiam et laudes divinas celebrare salvis
legitimis fundationis statutis atque, dummodo haec de iudicio Hierarchae loci
nullo modo ministerio paroeciali praeiudicium afferant.
Can. 307 - Hierarcha loci, si id opportunum
censet, potest rectori ecclesiae praecipere, ut determinatas in ecclesia sibi
commissa celebret functiones sacras, etiam paroeciales, necnon ut ecclesia
pateat certis christifidelium coetibus.
Can. 308 - Sine rectoris ecclesiae vel
auctoritatis superioris licentia saltem praesumpta nemini licet in ecclesia
Divinam Liturgiam vel laudes divinas celebrare, sacramenta ministrare aliasve
functiones sacras peragere; haec vero licentia dari vel denegari debet ad
normam iuris.
Can. 309 - Rector ecclesiae sub auctoritate
Hierarchae loci servatisque legitimis statutis et iuribus quaesitis debet
curare, ut Divina Liturgia, sacramenta et laudes divinae secundum praescripta
librorum liturgicorum et iuris in ecclesia celebrentur, onera fideliter
impleantur, bona ecclesiastica diligenter administrentur, sacrae supellectilis
atque aedium sacrarum conservationi et decori provideatur nec quidpiam fiat,
quod sanctitati loci ac reverentiae domui Dei debitae quoquo modo non congruat.
Can. 310 - Rectorem ecclesiae Episcopus
eparchialis amovere potest iusta de causa; si vero rector ecclesiae est sodalis
instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum,
servetur can. 1391, § 2.
|