Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
CCEO IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT I DE INSTITUTIONE CLERICORUM Can. 328 - Ecclesiae proprium ius et
obligatio est clericos aliosque suos ministros instituendi; quae obligatio
singulariter et impensius exercetur seminariis erigendis et regendis. Can. 330 - § 1. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum est edere rationem institutionis clericorum, qua ius commune pressius explicandum est pro seminariis intra fines territorii propriae Ecclesiae sitis; in ceteris casibus vero Episcopi eparchialis est conficere huius generis rationem eparchiae suae propriam firmo can. 150, § 3; istarum auctoritatum est rationem etiam immutare. § 2. Ratio institutionis clericorum potest esse, conventionibus etiam initis, communis toti regioni vel nationi vel immo aliis Ecclesiis sui iuris cauto, ne quid indoles rituum detrimenti capiat. § 3. Ratio institutionis clericorum, iure communi fideliter servato et prae oculis habita traditione propriae Ecclesiae sui iuris, comprehendat praeter alia normas magis speciales circa formationem personalem, spiritualem, doctrinalem et pastoralem alumnorum necnon circa singulas disciplinas tradendas atque ordinationem cursuum et examinum.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |