Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
CCEO IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT III DE INSTITUTIS SAECULARIBUS Can.
563 - § 1. Institutum saeculare est societas, in qua sodales: 1° ad
seipsos Deo totos dedicandum per professionem trium consiliorum evangelicorum
secundum statuta aliquo sacro vinculo ab Ecclesia recognito firmatam tendunt;
2° actuositatem apostolicam ad instar fermenti in saeculo et ex saeculo
exercent ita, ut omnia ad robur et incrementum Corporis Christi spiritu
evangelico imbuantur; 3° vivendi rationem religiosorum non imitantur, sed vitam
communionis inter se secundum propria statuta agunt; 4° clerici vel laici, ad
omnes effectus canonicos quod attinet, in suo quisque statu manent. § 2.
Instituta saecularia sunt iuris pontificii, iuris patriarchalis vel iuris
eparchialis ad normam can. 505, § 2.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |