CAPUT IV DE INSTRUMENTIS
COMMUNICATIONIS SOCIALIS ET IN SPECIE DE LIBRIS
Can.
651 - § 1. Ad Evangelium ubique terrarum annuntiandi munus obeundum
Ecclesia aptis mediis uti tenetur et ideo ius instrumenta communicationis
socialis adhibendi et in specie scripta libere typis edendi ei ubique
vindicetur oportet. § 2. Omnes christifideles pro sua parte in tanta missione
Ecclesiae collaborent inceptaque huius apostolatus sustineant ac foveant;
insuper ii praesertim, qui in communicationibus efficiendis et transmittendis
periti sunt, actioni pastorali Episcoporum adiutricem operam sollicite
praestent atque omni studio satagant, ut eorundem instrumentorum usus spiritu
Christi imbuatur.
Can. 652 - § 1. Episcopi eparchiales curent,
ut auxilio praesertim institutorum de instrumentis communicationis socialis
christifideles edoceantur de critico et proficuo usu eorundem instrumentorum;
inter varia haec instituta cooperationem foveant; peritorum formationi
provideant; denique, quod magis quam mala castigando et condemnando effici
potest, incepta bona promoveant laudando et benedicendo imprimis bonos libros.
§ 2. Ad integritatem fidei et morum tuendam Episcopo eparchiali, Synodo
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, Consilio Hierarcharum atque Sedi
Apostolicae competit prohibere, ne christifideles instrumentis communicationis
socialis, quatenus eidem integritati detrimento sunt, utantur vel ea cum aliis
communicent.
Can. 653 - Iuris particularis est normas
pressius statuere de usu radiophonico, cinematographico, televisifico et
eiusmodi in tractandis eis, quae ad doctrinam catholicam aut mores referunt.
Can.
654 - Normae iuris communis de libris valent etiam de quibuslibet
aliis scriptis aut sermonibus per inventa technica quomodolibet reproductis et
divulgationi publicae destinatis.
Can. 655 - § 1. Christifidelibus aditus ad
Sacram Scripturam late pateat oportet; proinde aptae et rectae versiones
sufficientibus explicationibus instructae, ubi desunt, conficiantur cura
Episcoporum eparchialium, immo, quatenus id convenienter et utiliter fieri
potest, communi cum aliis christianis opera. § 2. Omnibus christifidelibus,
praesertim pastoribus animarum curae sit diffundere exemplaria Sacrae
Scripturae aptis instructa adnotationibus ad usum etiam non-christianorum
accommodatis. § 3. Ad usum liturgicum vel catecheticum eae tantum editiones
Sacrae Scripturae adhibeantur, quae approbatione ecclesiastica praeditae sunt;
ceterae editiones saltem licentia ecclesiastica munitae esse debent.
Can. 656 - § 1. In celebrationibus
liturgicis adhibeantur tantum libri approbatione ecclesiastica praediti. § 2.
Libri precum vel devotionum ad usum publicum vel privatum christifidelium
destinati indigent licentia ecclesiastica.
Can. 657 - § 1. Textuum liturgicorum
approbatio praevia Sedis Apostolicae recognitione reservatur in Ecclesiis
patriarchalibus Patriarchae de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis; in Ecclesiis metropolitanis sui iuris Metropolitae de consensu
Consilii Hierarcharum; in ceteris Ecclesiis hoc ius est solius Sedis Apostolicae
atque intra limites ab eadem statutos Episcoporum eorumque coetuum legitime
constitutorum. § 2. Eisdem auctoritatibus quoque competit ius approbandi
versiones eorundem librorum ad usum liturgicum destinatas facta relatione, si
de Ecclesiis patriarchalibus vel metropolitanis sui iuris agitur, ad Sedem
Apostolicam. § 3. Ad iterum edendos libros liturgicos vel eorum in aliam
linguam versiones ad usum liturgicum destinatas vel eorum partes requiritur et
sufficit, ut constet de concordantia cum editione approbata ex attestatione
Hierarchae loci, de quo in can. 662, § 1. § 4. In mutationibus textuam liturgicorum
attendatur can. 40, § 1.
Can. 658 - § 1. Catechismi necnon
alia scripta ad institutionem catecheticam in scholis cuiusque generis et
gradus destinata eorumve versiones approbatione ecclesiastica egent. § 2. Eadem norma applicanda est ad alios
quoque libros de fide aut moribus tractantes si adhibentur ut textus, quo
institutio catechetica nitatur.
Can. 659 - Commendatur, ut scripta
quaelibet, quae fidem catholicam aut mores illustrant, saltem licentia
ecclesiastica munita sint, salvis praescriptis institutorum vitae consecratae,
quae plus exigunt.
Can. 660 - In diariis, foliis aut libellis
periodicis, qui religionem catholicam aut bonos mores manifesto impetere
solent, ne quid scribant christifideles nisi iusta et rationabili de causa;
clerici autem et sodales institutorum religiosorum insuper nonnisi de licentia
eorum, de quibus in can. 662.
Can. 661 - § 1. Licentia ecclesiastica cum
solo verbo imprimatur expressa significat opus ab erroribus circa fidem
catholicam ut mores esse immune. § 2. Approbatio vero ab auctoritate competenti
concessa ostendit textum ab Ecclesia acceptum aut opus doctrinae authenticae
Ecclesiae consonum esse. § 3. Si opus insuper ab Episcopo eparchiali vel ab
auctoritate superiore laudatum vel benedictum est, hoc significat illud doctrinam
authenticam Ecclesiae bene exprimere ideoque commendandum esse.
Can. 662 - § 1. Approbatio vel licentia
ecclesiastica ad libros edendos, nisi aliud iure expresse statuitur, concedi
potest sive ab Hierarcha loci proprio auctoris sive ab Hierarcha loci, ubi
publici iuris fiunt, sive denique ab auctoritate superiore, quae in personas
vel locos potestatem regiminis exsecutivam exercet. § 2. Sodales institutorum
religiosorum, ut scripta quaestiones de fide catholica aut moribus tractantia
edere possint, licentia quoque egent sui Superioris maioris ad normam typici
vel statutorum.
Can. 663 - § 1. Licentia aliquod opus edendi
aut alicuius operis approbatio, laudatio vel benedictio valet pro textu
originali, non autem pro novis editionibus vel versionibus. § 2. Si agitur de
editionibus Sacrae Scripturae vel aliis libris, qui approbatione ecclesiastica
ad normam iuris indigent, approbatio ab uno Hierarcha loci legitime concessa
non sufficit, ut iidem in alia eparchia adhiberi possint, sed requiritur
explicitus consensus Hierarchae loci eiusdem eparchiae.
Can. 664 - § 1. Iudicium de libris committi
poteat ab Hierarcha loci censoribus ex elencho a Synodo Episcoporum Ecclesiae
patriarchalis vel Consilio Hierarcharum confecto aut pro eius prudentia aliis
personis, quibus confidit; denique constitui potest commissio specialis
censorum, quam Hierarcha loci, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel
Consilium Hierarcharum consulere possunt. § 2. Censores eligantur
scientia, recta doctrina et prudentia praestantes et in suo obeundo officio
omni personarum acceptione seposita iudicium ferant secundum doctrinam
catholicam, sicut a magisterio authentico Ecclesiae proponitur. § 3. Censores
opinionem scripto dare debent; quae si favet, Hierarcha pro suo prudenti
iudicio licentiam aut approbationem concedat expresso suo nomine; secus
rationes denegationis cum operis auctore communicet. Can.
665 - § 1. Caveant parochi et rectores ecclesiarum, ne in suis
ecclesiis icones vel imagines ab arte sacra germana alienae aut libri religioni
christianae vel moribus minus consonantes exponantur, vendantur aut
distribuantur. § 2. Item parochorum et rectorum ecclesiarum necnon moderatorum
scholarum catholicarum est curare, ut spectacula cuiusvis speciei sub eorum
patrocinio volvenda sensu discretionis christianae seligantur. § 3. Caveant
christifideles omnes, ne ea, de quibus in § 1, emendo, vendendo, legendo vel
cum aliis communicando sibi aliisve damnum spirituale inferant.
Can. 666 - § 1. Opus intellectuale auctoris
sub tutela iuris est sive, quatenus manifestat personalitatem illius, sive,
quatenus fons est iurium patrimonialium. § 2. Sub tutela iuris sunt textus
legum et actorum officialium cuiuscumque auctoritatis ecclesiasticae atque
eorum collectiones authenticae; ideoque ea iterum edere non licet nisi
impetrata eiusdem vel auctoritatis superioris licentia et servatis
condicionibus ab eadem praescriptis. § 3. Iure particulari uniuscuiusque
Ecclesiae sui iuris normae magis determinatae de hac re ferantur servatis
praescriptis iuris civilis circa iura auctoris.
|