TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET
PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
Can.
667 - Per sacramenta, quae Ecclesia dispensare tenetur, ut sub signo
visibili mysteria Christi communicet, Dominus noster Iesus Christus homines in
virtute Spiritus Sancti sanctificat, ut singulari modo Dei Patris veri
adoratores fiant, eosque sibi ipsi et Ecclesiae, suo Corpori, inserit; quare
christifideles omnes, praesertim vero ministri sacri, eisdem sacramentis
religiose celebrandis et suscipiendis praescripta Ecclesiae diligenter servent.
Can. 668 - § 1. Cultus divinus, si defertur
nomine Ecclesiae a personis legitime ad hoc deputatis et per actus ab
auctoritate ecclesiastica approbatos, dicitur publicus; secus privatus. § 2. Ad
cultus divini publici ordinationem auctoritas competens ea est, de qua in can.
657, firmo can. 199, § 1; nemo alius quidquam ab hac auctoritate statutis
addat, ab eis demat aut eadem mutet.
Can. 669 - Cum sacramenta eadem sint pro
universa Ecclesia et ad divinum depositum pertineant, solius supremae Ecclesiae
auctoritatis est approbare vel definire, quae ad eorum validitatem sunt
requisita.
Can. 670 - § 1. Christifideles catholici
iusta de causa adesse possunt cultui divino aliorum christianorum et in eo
partem habere servatis eis, quae habita ratione gradus communionis cum Ecclesia
catholica ab Episcopo eparchiali aut ab auctoritate superiore statuta sunt. §
2. Si christianis acatholicis desunt loca, in quibus cultum divinum digne
celebrent, Episcopus eparchialis usum aedificii catholici vel coemeterii vel
ecclesiae concedere potest ad normam iuris particularis propriae Ecclesiae sui
iuris.
Can. 671 - § 1. Ministri catholici
sacramenta licite solis christifidelibus catholicis ministrant, qui pariter
eadem a solis ministris catholicis licite suscipiunt. § 2. Si vero necessitas
id postulat aut vera spiritualis utilitas id suadet et dummodo periculum
vitetur erroris vel indifferentismi licet, christifidelibus catholicis, quibus
physice aut moraliter impossibile est accedere ad ministrum catholicum,
sacramenta paenitentiae, Eucharistiae et unctionis infirmorum suscipere a
ministris acatholicis, in quorum Ecclesiis valida exsistunt praedicta
sacramenta. § 3. Item ministri catholici licite sacramenta paenitentiae,
Eucharistiae et unctionis infirmorum ministrant christifidelibus Ecclesiarum
orientalium, quae plenam communionem cum Ecclesia catholica non habent, si sua
sponte id petunt et rite sunt dipositi; quod etiam valet circa christifideles
aliarum Ecclesiarum, quae iudicio Sedis Apostolicae, ad sacramenta quod
attinet, in pari condicione ac praedictae Ecclesiae orientales versantur. § 4.
Si vero adest periculum mortis aut de iudicio Episcopi eparchialis aut Synodi
Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum alia urget gravis
necessitas, ministri catholici licite eadem sacramenta ministrant ceteris
quoque christianis plenam communionem cum Ecclesia catholica non habentibus,
qui ad ministrum propriae Communitatis ecclesialis accedere non possunt atque
sua sponte id petunt, dummodo circa eadem sacramenta fidem manifestent fidei
Ecclesiae catholicae consentaneam et rite sint dispositi. § 5. Pro casibus, de
quibus in §§ 2, 3 et 4, normae iuris particularis ne ferantur nisi post
consultationem cum auctoritate competenti saltem locali Ecclesiae vel
Communitatis ecclesialis acatholicae, cuius interest.
Can. 672 - § 1. Sacramenta baptismi,
chrismationis sancti myri et sacrae ordinationis iterari non possunt. §
2. Si vero prudens dubium exsistit, num re vera aut num valide celebrata sint,
dubio quidem post seriam investigationem permanente sub condicione
ministrentur. Can. 673 - Celebratio
sacramentorum, imprimis Divinae Liturgiae, utpote actio Ecclesiae, quatenus
fieri potest, cum actuosa participatione christifidelium fiat.
Can. 674 - § 1. In sacramentis celebrandis
accurate serventur ea, quae in libris liturgicis continentur. § 2. Minister
sacramenta celebret secundum praescripta liturgica propriae Ecclesiae sui
iuris, nisi aliud iure statuitur vel ipse specialem facultatem a Sede
Apostolica obtinuit.
|