Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT I DE BAPTISMO
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAPUT I DE BAPTISMO

Can. 675 - § 1. In baptismo homo per lavacrum aquae naturalis cum invocatione nominis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti a peccato liberatur, ad vitam novam regeneratur, Christum induit et Ecclesiae, quae eius Corpus est, incorporatur. § 2. Tantummodo baptismo in re suscepto homo fit capax ceterorum sacramentorum.
 
Can. 676 - In casu necessitatis urgentis ministrari licet baptismum ea tantum ponendo, quae sunt ad validitatem necessaria.
 
Can. 677 - § 1. Baptismus ministratur ordinarie a sacerdote; sed eius ministratio competit salvo iure particulari parocho proprio baptizandi aliive sacerdoti de eiusdem parochi vel Hierarchae loci licentia, quae gravi de causa legitime praesumitur. § 2. In casu autem necessitatis baptismum ministrare licet diacono aut eo absente vel impedito alii clerico, sodali instituti vitae consecratae vel cuilibet alii christifideli; patri vero vel matri, si alius, qui baptizandi modum novit, praesto non est. Can. 678 - § 1. In alieno territorio nemini licet sine debita licentia baptismum ministrare; haec vero licentia a parocho diversae Ecclesiae sui iuris denegari non potest sacerdoti Ecclesiae sui iuris, cui baptizandus ascribendus est. § 2. In locis, ubi non pauci degunt christifideles parochum Ecclesiae sui iuris, cui ascripti sunt, non habentes, Episcopus eparchialis presbyterum eiusdem Ecclesiae designet, si fieri potest, qui baptismum ministret.
 
Can. 679 - Baptismi suscipiendi capax est omnis et solus homo nondum baptizatus.
 
Can. 680 - Foetus abortivus, si vivit et si id fieri potest, baptizetur.
 
Can. 681 - § 1. Ut infans licite baptizetur, oportet: 1° spes habeatur fundata eum in fide Erclesiae catholicae educatum iri firma § 5; 2° parentes, saltem eorum unus, aut is, qui legitime eorundem locum tenet, consentiant. § 2. Infans expositus et inventus, nisi de eiusdem baptismo certe constat, baptizetur. § 3. Rationis usu ab infantia destituti baptizandi sunt ut infantes. § 4 Infans sive parentum catholicornm sive etiam acatholicorum, qui in eo versatur vitae discrimine, ut prudenter praevideatur moriturus, antequam usum rationis attingit, licite baptizatur. § 5. Infans christianorum acatholicorum licite baptizatur, si parentes aut unus saltem eorum aut is, qui legitime eorundem locum tenet, id petunt et si eis physice aut moraliter impossibile est accedere ad ministrum proprium.
 
Can. 682 - § 1. Ut infantia egressus baptizari possit, requiritur, ut voluntatem suam baptismum suscipiendi manifestet, sufficienter in veritatibus fidei sit instructus et in vita christiana probatus; admoneatur etiam, ut de peccatis suis doleat. § 2. Infantia egressus, qui in periculo mortis versatur, baptizari potest, si quam de praecipuis veritatibus fidei habet cognitionem et quovis modo intentionem suam baptismum suscipiendi manifestavit.
 
Can. 683 - Baptismus celebrari debet secundum praescripta liturgica Ecclesiae sui iuris, cui ad normam iuris baptizandus ascribendus est.
 
Can. 684 - § 1. Ex vetustissimo Ecclesiarum more baptizandus unum saltem habeat patrinum. § 2. Patrini ex suscepto munere est baptizando, qui infantia egressus est, in initiatione christiana astare vel baptizandum infantem praesentare atque operam dare, ut baptizatus vitam christianam baptismo congruam ducat et obligationes cum eo cohaerentes fideliter impleat.
 
Can. 685 - § 1. Ut quis patrini munere valide fungatur, requiritur, ut: 1° sit tribus sacramentis baptismi, chrismationis sancti myri et Eucharistiae initiatus; 2° ad Ecclesiam catholicam pertineat firma § 3; 3° intentionem id munus gerendi habeat; 4° sit ab ipso baptizando aut eius parentibus vel tutoribus aut, si desunt, a ministro designatus; 5° non sit pater aut mater aut coniux baptizandi; 6° non sit poena excommunicationis, etiam minoris, suspensionis, depositionis vel privationis iuris patrini munus gerendi punitus. § 2. Ut quis patrini munere licite fungatur, insuper requiritur, ut aetatem iure particulari requisitam habeat atque vitam ducat fidei et muneri suscipiendo congruam. § 3. Iusta de causa licet admittere christifidelem alicuius Ecclesiae orientalis acatholicae ad munus patrini, sed semper simul cum patrino catholico.
 
Can. 686 - § 1. Parentes obligatione tenentur, ut infans quam primum secundum legitimam consuetudinem baptizetur. § 2. Curet parochus, ut infantis baptizandi parentes itemque, qui munus patrini sunt suscepturi, de significatione huius sacramenti deque obligationibus cum eo cohaerentibus congrue edoceantur et ad celebrationem sacramenti apte praeparentur.
 
Can. 687 - § 1. Baptismus extra casum necessitatis in ecclesia paroeciali celebrandus est salvis legitimis consuetudinibus. § 2. In domibus autem privatis baptismus ministrari potest ad normam iuris particularis vel de Hierarchae loci licentia. Can. 688 - Qui baptismum ministrat, curet, ut, nisi adest patrinus, habeatur saltem testis, a quo celebratio baptismi probari potest.
 
Can. 689 - § 1. Parochus loci, ubi baptismus celebratur, debet nomina baptizatorum mentione facta de ministro, parentibus ac patrinis necnon, si assunt, testibus, de loco ac die baptismi, in librum baptizatorum sedulo et sine mora referre, simul indicatis loco nativitatis necnon Ecclesia sui iuris, cui baptizati ascribuntur. § 2. Si de filio agitur ex matre non nupta nato, nomen matris inserendum est, si publice de eius maternitate constat aut mater sua sponte scripto vel coram duobus testibus id petit; item nomen patris inserendum est, si eius paternitas probatur aliquo documento publico aut ipsius declaratione coram parocho et duobus testibus facta; in ceteris casibus inscribatur nomem baptizati nulla indicatione de patris aut parentum nomine facta. § 3. Si de filio adoptivo agitur, inscribantur nomina adoptantium necnon, saltem si ita fit in actu civili regionis, parentum naturalium ad normam §§ 1 et 2 attento iure particulari.
 
Can. 690 - Si baptismus nec a parocho nec eo praesente ministratus est, minister de re certiorem facere debet parochum loci.
 
Can. 691 - Ad baptismum probandum, si nemini fit praeiudicium, sufficit declaratio unius testis omni eaxceptione maioris aut declaratio ipsius baptizati argumentis indubiis fundata, praesertim si ipse infantia egressus baptismum suscepit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License