Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
CCEO IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT IV DE ORDINE COGNITIONUM Can. 1117 - Causae cognoscendae sunt eo
ordine, quo fuerunt propositae et in albo inscriptae, nisi ex eis aliqua
celerem prae ceteris expeditionem exigit, quod quidem speciali decreto
rationibus suffulto statuendum est. Can. 1118
- § 1. Vitia, quibus sententiae nullitas haberi potest, in quolibet statu vel
gradu iudicii excipi possunt itemque a iudice ex officio declarari. § 2.
Exceptiones dilatoriae vero eae praesertim, quae respiciunt personas et modum
iudicii, proponendae sunt ante litis contestationem, nisi lite iam contestata
emerserunt, et quam primum definiendae. Can.
1119 - § 1. Si exceptio proponitur contra iudicis competentiam, hac
de re ipae iudex videre debet. § 2. In casu exceptionis de incompetentia
relativa, si iudex se competentem pronuntiat, eius decisio non admittit
appellationem, sed impugnari potest per querelam nullitatis, restitutionem in
integrum vel oppositionem tertii. § 3. Si vero iudex se incompetentem declarat,
pars, quae se gravatam censet, potest intra quindecim dies utiles provocare ad
tribunal appellationis.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |