Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
CCEO IntraText CT - Text |
|
|
Art. III DE LITIS CONTESTATIONE Can.
1195 - § 1. Litis contestatio habetur, cum per iudicis
decretum controversiae obiectum ex partium petitionibus et responsionibus
desumptum definitur. § 2. Partium petitiones responsionesque praeterquam in
libello litis introductorio possunt vel in responsione ad citationem exprimi
vel in declarationibus ore coram iudice factis; in causis autem difficilioribus
partes convocandae sunt a iudice ad dubium vel dubia concordanda, quibus in
sententia respondendum sit. § 3. Decretum iudicis partibus intimandum est; quae
nisi iam consenserunt, possunt intra decem dies ad eundem iudicem recurrere, ut
decretum mutetur; res autem expeditissime decreto eiusdem iudicis definienda
est.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |