CAPUT I DE ROMANO PONTIFICE
Can. 43 - Ecclesiae Romanae Episcopus, in
quo permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et
successoribus eius transmittendum, Collegii Episcoporum est caput, Vicarius
Christi atque universae Ecclesiae his in terris Pastor, qui ideo vi muneris sui
suprema, plena, immediata et universali in Ecclesia gaudet potestate ordinaria,
quam semper libere exercere potest.
Can. 44 - § 1. Supremam et plenam in
Ecclesia potestatem Romanus Pontifex obtinet legitima electione ab ipso
acceptata una cum ordinatione episcopali; quare eandem potestatem obtinet a
momento acceptationis electus ad summum pontificatum, qui episcopali charactere
insignitus est; si vero charactere episcopali electus caret, statim ordinetur
Episcopus. § 2. Si contingit, ut Romanus Pontifex muneri suo renuntiet, ad
validitatem requiritur, ut renuntiatio libere fiat et rite manifestetur, non
vero, ut a quopiam acceptetur.
Can. 45 - § 1. Romanus Pontifex vi sui
muneris non modo in universam Ecclesiam potestate gaudet, sed et super omnes
eparchias earumque coetus potestatis ordinariae obtinet principatum, quo quidem
simul roboratur atque vindicatur potestas propria, ordinaria et immediata, quam
in eparchiam suae curae commissam Episcopi habent. § 2. Romanus Pontifex in
munere supremi universae Ecclesiae Pastoris explendo communione cum ceteris
Episcopis immo et universa Ecclesia semper est coniunctus; ipsi ius tamen est
determinare secundum necessitates Ecclesiae modum sive personalem sive
collegialem huius muneris exercendi. § 3. Contra sententiam vel decretum Romani
Pontificis non datur appellatio neque recursus.
Can. 46 - § 1. In eius munere exercendo
Romano Pontifici praesto sunt Episcopi, qui eidem cooperatricem operam dare
possunt variis rationibus, inter quas est Synodus Episcoporum; auxilio praeterea
ei sunt Patres Cardinales, Curia Romana, Legati pontificii necnon aliae
personae itemque varia secundum necessitates temporum instituta; quae personae
omnes et instituta nomine et auctoritate eiusdem munus sibi commissum explent
in bonum omnium Ecclesiarum secundum normas ab ipso Romano Pontifice statutas. §
2. Patriarcharum ceterorumque Hierarcharum, qui Ecclesiis sui iuris praesunt,
participatio in Synodo Episcoporum regitur normis specialibus ab ipso Romano
Pontifice statutis. Can. 47 - Sede Romana
vacante aut prorsus impedita nihil innovetur in universae Ecclesiae regimine;
serventur autem leges speciales pro eisdem adiunctis latae.
Can. 48 - Nomine Sedis Apostolicae vel Sanctae
Sedis in hoc Codice veniunt non solum Romanus Pontifex, sed etiam, nisi aliter
iure cavetur vel ex natura rei constat, Dicasteria aliaque Curiae Romanae
instituta.
|