Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
CCEO IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT II DE ORGANIS EPISCOPUM EPARCHIALEM IN REGIMINE EPARCHIAE ADIUVANTIBUS Art. I DE CONVENTU EPARCHIALI Can. 235 - Conventus eparchialis
adiutricem praestat operam Episcopo eparchiali in eis, quae ad speciales
necessitates vel utilitatem eparchiae referuntur. Can. 238 - § 1. Ad conventum
eparchialem convocandi sunt eumque adire debent: 1° Episcopus coadiutor et
Episcopi auxiliares; 2° Protosyncellus, Syncelli, Vicarius iudicialis ac
oeconomus eparchialis; 3° consultores eparchiales; 4° rector seminarii
eparchialis maioris; 5° protopresbyteri; 6° unus saltem parochus ex unoquoque
districtu eligendus ab omnibus, qui ibi actu curam animarum habent,
protopresbytero electioni praesidente; item eligendus est alius presbyter, qui
eodem impedito eius locum teneat; 7° membra consilii presbyteralis atque
aliquot delegati consilii pastoralis, si exstat, ab eodem consilio eligendi
modo et numero iure particulari statutis; 8° aliquot diaconi ad normam iuris particularis
electi; 9° Superiores monasteriorum sui iuris atque aliquot Superiores
ceterorum institutorum vitae consecratae, quae in eparchia domum habent,
eligendi modo et numero iure particulari statutis; 10° laici electi a consilio
pastorali, si exstat, secus modo ab Episcopo eparchiali determinato ita, ut
numerus laicorum tertiam partem membrorum conventus eparchialis non superet. §
2. Episcopus eparchialis, si opportunum iudicat, potest ad conventum
eparchialem invitare alios quoque non exclusis personis aliarum Ecclesiarum sui
iuris, quibus omnibus etiam ius suffragium ferendi concedere potest. § 3. Ad
conventum eparchialem etiam invitari possunt aliquot observatores ex Ecclesiis
vel Communitatibus ecclesialibus acatholicis.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |