Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
CCEO IntraText CT - Text |
|
|
CAPUT IV DE RECTORIBUS ECCLESIARUM Can. 304 - Rector ecclesiae est presbyter, cui cura demandatur alicuius ecclesiae, quae nec paroecialis est nec adnexa domui instituti vitae consecratae. Can. 305 - § 1. Rector
ecclesiae nominatur ab Episcopo eparchiali salvo iure Superioris maioris
instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum
presbyterum idoneum sui instituti vel societatis ad nominationem proponendi. §
2. Etsi ecclesia pertinet ad aliquod institutum vitae consecratae clericale
iuris pontificii vel patriarchalis, Episcopo eparchiali competit rectorem
ecclesiae a Superiore propositum nominare. § 3. Si ecclesia coniuncta est cum
seminario aliove collegio, quod a presbyteris regitur, rector seminarii vel
collegii est simul rector ecclesiae, nisi aliud Episcopus eparchialis statuit. Can. 310 - Rectorem ecclesiae Episcopus eparchialis amovere potest iusta de causa; si vero rector ecclesiae est sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum, servetur can. 1391, § 2.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |