Textus
Quem ad modum
in caelis unaquaeque stellarum a ceteris omnibus claritudine differt (cf. 1 Cor.
15, 41), et hic in terris, species propria et forma florem in campis a flore
distinguit, sic et in Ecclesia sancta Christi, terra nempe simul et caelo
iustorum, admodum inter se sancti studiis, moribus, virtutibus, vitae ratione,
auctore sane adorando Dei Spiritu, differunt; et id, quidem, ut non modo summa
ipsorum sanctitas, pietas, religio « spectaculum » fiat Angelis et hominibus ad
amplissimam Dei gloriam (cf. 1 Cor., 4, 9), sed etiam ut tanta
exemplorum varietas et Christi fideles ad virtutem moveat, et in tanto de vita
aeterna certamine fautores et adiutores exhibeat.
Sidus
pulcherrimum et illustre, in quod hodie mentem et cogitationem figimus, quodque
in Beatorum ordinem referimus, Maria ab Apostolis est. Cuius profecto quae
fuerint propriae ac praecipuae virtutes inquirere placet, postquam scilicet
ordine et brevitate eius vitae casus memoravimus.
Terra felix,
quae protulit, Germania est, Rhenania regio, urbs Gladbach. Locus fuit castrum
ab incolis, sua ipsorum lingua, Myllendonck cognominatum; dies denique, quo
puellula vitam hanc ingressa est, fuit undevicesimus febr., anno millesimo
octingentesimo tricesimo tertio. Patri eius nomen erat Theodoro vos
Wüllenweber, Baronis, ut dicunt, dignitate florenti; matri, Elisabeth Le Fort,
e Lotharingia, in Gallia; qui ambo cum antiqua generis nobilitate parem
domesticarum virtutum laudem coniungebant. Eos praeterea casta in Deum pietas
et religio ita insigniebat, ut egregia esset apud omnes eorum virtutis opinio.
Pater enim integerrimus, antiqua virtute et fide, officiorum suorum
diligentissimus; blanda et amabilis mater, eademque liberalis in pauperes. Haec
autem omnia, virtutes scilicet et eximiae laudes parentum, plurimum momenti et
auctoritatis habuisse ad filiae educationem, nemo est quin intellegat. Cui
nimirum, postridie sacro Baptismate respersae quam nata est, nomina indita
sunt: Maria, Theresia, Francisca, Iosepha, Elisabeth, Constantia, e quibus
Theresia in usum receptum est, obsequio nempe et studio in clarissimam illam
atque sanctissimam mulierem, Hispaniarum decus, quam semper Theresia nostra et imitari
contendit, et suae causae patronam adhibuit.
Puerilis
disciplina, ingenua, liberalis, sine deliciis. Ceterum, pietate sancta in Deum
imbuebatur, ad amorem veritatis instituebatur, ad benevolentiam erga omnes,
maxime in servos, ad caritatem. Scilicet non aberant ab eius vita vitia,
levissima quidem, in quae natura vivacior delaberetur; at puella, egregia animi
firmitate, et ilico dolebat, et ab iis summo opere declinabat, parentibus
ducibus ac magistris, Spiritu Dei rectissima quaeque inspirante.
Tertium autem
decimum annum cum ageret, primum, ut tunc mos ferebat, Christi Corpus suscepit;
quod tam gratum fuit illi, quam ros aut pluvia campis. Ex eo enim sive pietas
alita, sive continentia aucta, sive studium virtutis acrius factum. Rem fovebat
gravissimorum librorum lectio, ex qua profecto magis ac magis intellexit quam
pulchrum esset Deum prae ceteris diligere, quamque necessarium humilitatem
tenere.
Quae autem
semper sanctum habuit parentibus obedire, anno millesimo octingentesimo
quadragesimo octavo, Leodium, quae est urbs in Belgio, petiit, ut ibi, in
sacrarum virginum domo a S. Benedicto nuncupatarum, ad humanum civilemque
cultum diligentissime formaretur; hac enim parentes eius mente erant, ut cum
sua nobilitate congruentem institutionem persequeretur, et ita maiorum
honoribus responderet. Et res quidem feliciter incessit; tamen ingenium eius et
indoles, ad ea magis erant inclinata, quae summi Numinis gloriam respicerent,
quam ad ea, quae essent florentis aetatis propria. Ministrata praeterea hoc
tempore unctio illo sacra, qua animi vires ad arcana certamina muniuntur,
animum confirmavit.
Post autem
duos annos cum domum suam rediisset, tum patri adiumento fuit ad bona administranda,
tum matri astitit in negotiis domesticis conficiendis; quibus in rebus tam
diligens fuit ac nava, ut parentes eius et vehementer comprobarent, et magna
admiratione tenerentur.
Interim autem ardor
quidam sanctissimae religionis nostrae propagandae in eius mentem facile
irrepere, et cotidie gliscere, et, fovente gratia, in flammam vertere. Pietatis
vero exercitia, quibus faciendis per id tempus operam dedit, tantos stimulos
adhibuerunt ignesque admoverunt, Patribus e S. J. auctoribus, ut ad id
perficiendum quod animo intenderat, urbem, quam Germani Blumenthal appellant,
ilico peteret, ubi religiosa domus patebat, a Sophia Magdalena Barat condita,
et a S. Corde Iesu vocata.
Neque tamen
consilium Dei fuit ut eo vitae instituto, quamvis optimo, degeret. Quam ob rem,
illius ipsius servae Dei consilio usa, Societate a S. Corde relicta, se iterum
castro patrio reddidit, suetae vitae ac pietatis officia obitura. Speciem autem
illam eximiam sanctitatis persequens, quae animo insidebat, christiani nominis
nempe propagandi, sperabat fore aliquando ut aptam ad id societatem inveniret.
Quare primo Sorores adiit a Visitatione, in urbe Mühlheim, anno scilicet
millesimo octingentesimo sexagesimo tertio; deinde Sodales a SS. Sacramento
(Sacramentinas vocant), in Belgio, per annos duos apud eas commorans.
Rebus vero et
hic haud prosperius procedentibus, non enim hae sacrarum virginum societates ad
missiones natae erant, domum rediit, illud Pauli quam crebro usurpans: «
Domine, quid me vis facere »? (Act., 9, 6); cum interea, quia mater pie
ad Deum iam pridem excesserat, Theresia sororum suarum natu maior, matris
quoque munera obiret, diligentissime.
Ut autem nutibus
Dei serviret, se Curioni suo, Ludovico von Essen, moderandam tradidit, eius
dicto ad amussim parens in omnibus. Hic autem ut erat prudens, hortatus est eam
Tertio Franciscali Ordini adhaereret, atque paupertatem vehementius coleret.
Neque Theresia non obsecuta est libenter. Quin etiam, cum nulla esset Sodalitas
sacris missionibus mulierum faciendis, cumque hanc eandem rem et ipse Curio
intenderet, consilio, rationibus, argumentis adductis, incitavit ut talem ipsa
conderet. At ea, etsi gaudio exsultavit, horruit tamen tum quia negotio tanto
impar erat, suo quidem iudicio, tum quia lex civilis obstabat, religioni ea
tempestate alienissima.
Ut autem cum
Deo, intus monenti, tum Parocho hortanti morem gereret, vetere castro in pago
Neuwerk pecunia sua comparato, initium fecit operis sui. Qua re, nonnullis piis
mulieribus secum congregatis, eo contendit ut, dum caritatem in pauperes
exerceret, divini honoris studio eas mire incenderet. Nihilo tamen minus, et
hic, quamquam bene de pueris erudiendis, de matribus eorum hortandis ad
virtutemque movendis, de divino cultu Deo diligentius tribuendo, de iis qui
utroque parente orbi essent, meruit, non omnino pulchre ei fuit. Etenim quas
secum societate coniunxisset mulieres, eae, alia post aliam abeuntes, de castro
decesserunt, eiusmodi vitae impatientes; Parochus, in diversam inclinatus
sententiam, frigescebat; res saepe adversae; eo usque ut spes omnes ad irritum
cecidisse viderentur, ac iam nihil reliquum sibi, quam uni Deo confidere. Qui, ut semper
est benevolus, fractum animum tristeque cor ita allevavit, ut sol flores
herbasque teneras erigit amicus, quas pruina momordit. Etenim anno millesimo octingentesimo
octogesimo secundo, cum Pascha sanctum ageretur, provide factum est ut, casu,
scripta pagina, vento rapta, cuius esset index: « Il Missionario », intra
castri saepta caderet. Quam cum legisset, tanto gaudio exsiliit quanto numquam.
Nuntiabat enim folium illud constitutam esse Romae societatem quandam
apostolicam, quam « instructivam », ut verbo eodem utamur, quo auctor,
cognominari placuisset, cuius proprium esset Christi fidem et religionem
proferre, domi, foris, ad proprias et exteras gentes. Quod quid erat
aliud, quam quod Theresia tantis iam annis exoptavisset? Missa ergo statim
epistola Ioanni Jordan, qui vir, Germanus patria, eam Romae sodalitatem
condiderat, significavit se iam pridem de eadem causa diu frustra cogitasse. Se, igitur, suaque omnia ipsi praesto
esse ut, si videretur, ad mulierum coetum condendum missionalium, quomodocumque
uteretur.
Ille,
condicione accepta, ac postea urbe Neuwerk petita, plane intellexit Theresiam
ad negotium natam esse, quod ipse aggrederetur, ad idemque instructam et
ornatam. Neque illa, occasione oblata, omisit religiosa vota nuncupare, sumpto
nomine Maria Theresia ab Apostolis, quod paulo post cum Maria ab Apostolis
commutavit.
Itane iam
caelum apertum et sol splendidus? Minime. Per annos enim sex Theresiae Mariae
praestolandum fuit, donec notae difficultates perrumperentur; quae quantum
virium, quantum nervorum, quantum facultatis ac roboris postulaverint, id Deo
uni notum. Tandem affuit promissa dies, cum licuit Romam proficisci, quinque
sociis comitantibus; in quam sane immortalem urbem cum ingrederetur beata Dei
famula, laetitia gestiens, exclamavit: « Hic pax mihi in aeternum »!
Atqui ea verba
sunt ad irritum redacta. Cum enim cautum esset in legibus Vicariatus Urbis ne
ullae possent novae Sodalitates religiosae Romae sedem suam collocare, nisi
probatae fidei et per certas condiciones, idcirco vix attacta Roma
abscesserunt, Tibur petentes, quae est urbs pervetusta neque a christiani
imperii capite longe posita, sex per annos ibi commoraturae. Ab Episcopo autem
loci omni genere humanitatis exceptae, huiusmodi vitae rationem susceperunt, ut
in summa paupertate transigerent; copiis familiaribus exiguis, supellectile
vili, spatio haud aequo. Accedebat quod essent advenae, linguam nescirent,
populi mores alii, ac patrii. Ceterum, Deum sancte et pie colebant; exemplo ad
virtutem aliis praelucebant, iuventutem ad christianas leges instituebant,
occasione data cum puerorum parentibus necessitudinem coniungentes, virtutum
semina animis spargebant; verbo: quaecumque vera, pudica, iusta, sancta,
amabilia, bonae famae essent, et cogitabant, ad beatissimi Pauli sententiam
(cf. Philip., 4, 8), et omni ope quaerebant, Maria Theresia nempe
praeeunte, quae et mater sacrarum virginum harum fuit, et prudens magistra.
Ubi vero
tempus accessit, Romam petere licuit, in qua nempe beatissima Dei famula
quattuordecim annis vixit, in filiis suis informandis tota, in re videlicet
immensi operis multique certaminis. Ut enim Deus solet adesse piis gratia et
benevolentia sua, sic Satan iis solet esse infestus. Magnis ergo
incredibilibusque infractis difficultatibus, quibus fuerat affecta et afflicta,
ipsa operi incepto instare, nova domicilia constituere, invisere saepe,
missiones instruere, et laetissimam bene factorum messem facere, si quidem
viginti quinque missionales domos et exstruxit, et florentes reliquit.
At mors, quae
omnes una manet, iam iam aderat, diuturno morbo praenuntio, eoque cotidie
ingravescente; agebatur autem de ea aegrotatione, qua gravis tardusque spiritus
expeditur (Itali dicunt « asma »), quaeque eo adduxit, ut die vicesimo quinto
mensis decembris, anno millesimo nongentesimo septimo, die ipso nativitatis
Domini « dum medium silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter
haberet » (Miss. Rom. Domin. infra Octav. Nativ.), placide ac sedate, ut
sanctorum est ritus, ex his tenebris ad sempiternam lucem excessit.
Quod si nunc
paucis exquiramus, quae virtus in tanto numero fuerit praecipua, ceterarum
videlicet quasi radix et origo, sie statuimus eam fuisse caritatem erga Deum,
amplificandae divinae gloriae causa animum exedentem. Quae profecto efficiebat
ut non solum ipsa summo Numini studiosissime inserviret, verum etiam ut multam
curam operamque ad hoc tribueret, ut reliqui etiam homines, quantum posset
maxime, Deum penitus cognoscerent, diligerent, colerent. Huius enim unius rei
gratia, sancta mulier quam mature institutum omnibus nervis exploravit suis
consiliis idoneum; et plures ingressa domos religiosas, totidem dereliquit,
utpote quae cum proposito, quod tenere optabat, non congruentes. Haec autem
crebra domiciliorum permutatio praeterquam quod eam angebat et sollicitabat, in
contumeliam quodam modo vertebat: videbatur enim multis, et ipsi patri suo, qui
in oculis filiam habebat, ea talis esse, ut numquam rebus suis acquiesceret,
quidve vellet ipsa nesciret. Quae sciebat quidem perspectumque habebat, sed
nullibi inveniebat, quia nullibi erat. Cum vero primum de Ioanne Jordan
cognovit de eiusque opere, subito, quasi renovata iuventa, et vires
redintegravit et ad novas spes exarsit. Tandem, ut propositum opus plane
perficeret, se ab aetatis initio studiose comparavit: castissime scilicet
vivendo, cupiditates coercendo, quibus iuventus trahi solet, in omnium rerum
abundantia nimium parce usa, Deum summe amando, pietate, sanctitate, religione
pectus imbuendo. Dicto Evangelii parens (cf. Mt. 19, 27 sqq.), et patrem
reliquit, et sorores, et domum, et omnia, ut Christi sponsa ac serva fieret,
atque tanto paupertatis amore, ut cum dives nata esset, pro Christo inopia
vexaretur; et, quod maius est, iis aequo animo libenterque paruit, quos nomine
Dei agere intellegeret, idque semper, in omnibus, etsi duris, tristibus,
adversis rebus. Ita factum est ut semen, ad ipsius Evangelii voces (cf. Io.
12, 24-25), marcesceret quidem, ab ea morte tamen vita oriretur, id est eius
ipsius sanctitas et gloria, ac uberrima atque odorata messis in Ecclesia. Pro
qua re immortali Deo laudes ac grates iucundissimae habeantur, ut, qui in
creatura sua hac tam fuerit admirabilis (cf. Ps. 67, 36), et alias, eius
gratia, excitet cum Ecclesiae sanctae commodo, maxime inter eius filias.
Inclitae vero
huius mulieris famam sanctitatis, in dies percrebrescentem, Deus caelestibus
signis visus est comprobare. Quapropter, Causa de Beatorum Caelitum honoribus
eidem decernendis coepta est agitari, atque post ordinarios, quos dicunt,
processus Commissio introductionis Causae, apud Sacram Rituum Congregationem
instituendae, a Pio XII, Decessore Nostro, f . r., die primo Martii, anno
millesimo nongentesimo quinquagesimo quinto, obsignata.
Apostolicis
deinde inquisitionibus rite absolutis, de virtutibus theologalibus et
cardinalibus venerabilis Mariae ab Apostolis, seu Mariae Theresiae von
Wüllenweber, Instituti Sororum a Divino Salvatore fundatricis, fuit
disceptatum; quas, omnibus expensis atque perspectis, a famula Dei heroum in
modum cultas esse, Ipsi, die decimo quinto mensis iulii, anno millesimo
nongentesimo sexagesimo quinto, decreto ediximus.
Exercita
postea quaestione de miraculis, quae eiusdem nomine invocato a Deo ferebantur
patrata, omnique re in suetis consiliis exquisita, Nos, die quarto mensis
Iulii, hoc anno millesimo nongentesimo sexagesimo octavo de duobus
pronuntiavimus constare.
Unum igitur
superfuit discutiendum, an famula Dei inter Beatos tuto esset recensenda. Quod quidem
omnes purpurati Patres, sacris ritibus tuendis praepositi, atque Praelati
Officiales Patresque Consultores suffragio, scriptis litteris dato, fieri posse
affirmaverunt. Nos tamen pro rei momento mentem Nostram distulimus aperire, quo
maiorem caelestis auxilii copiam ad eam ferendam sententiam, enixas preces Deo
adhibentes, impetraremus. Itaque, die tandem undevicesimo mensis Septembris
proximi, postquam sacris sumus operati, ad venerabilis famulae Dei Mariae ab
Apostolis sollemnem beatificationem tuto procedi posse ediximus.
Quae
cum ita sint, Nos, vota Instituti Sororum a Divino Salvatore implentes, harum
Litterarum vi et auctoritate Nostra apostolica facultatem facimus ut
venerabilis famula Dei Maria ab Apostolis Beatae nomine in posterum
nuncupetur, eiusque corpus ac lipsana, seu reliquiae, non tamen in sollemnibus
supplicationibus deferendae, publicae Christifidelium venerationi proponantur,
atque etiam ut Beatae eiusdem imagines radiis decorentur. Praeterea eadem
auctoritate Nostra concedimus, ut stato die quotannis recitetur Officium de
Communi Virginum cum lectionibus propriis per Nos approbatis, et Missa de eodem
communi cum orationibus propriis approbatis celebretur, iuxta Missalis et
Breviarii Romani rubricas. Huiusmodi vero Officii recitationem Missaeque
celebrationem fieri dumtaxat largimur in dioecesi Aquisgranensi, cuius intra
fines Beata ipsa orta est (olim autem erant fines archidioecesis Coloniensis),
atque Romana, ubi diem obiit supremum , itemque in templis et sacellis ubique
terrarum sitis, quibus Institutum Sororum a divino Salvatore utitur, ab omnibus
Christi fidelibus, qui horas canonicas recitare teneantur, et, quod ad Missas
attinet, a Sacerdotibus omnibus, ad templa seu sacella, in quibus eiusdem
Beatae festum agatur, convenientibus. Largimur denique, ut sollemnia
Beatificationis venerabilis Mariae ab Apostolis, servatis servandis, supra
dictis in templis seu sacellis celebrentur, diebus legitima auctoritate
statuendis, infra annum postquam sollemnia eadem in Sacrosancta Patriarchali
Basilica Vaticana fuerint peracta. Non obstantibus Constitutionibus et
Ordinationibus apostolicis nec non Decretis de non cultu editis ceterisque
quibusvis contrariis. Volumus autem ut harum Litterarum exemplis, etiam
impressis, dummodo manu Secretarii Sacrae Rituum Congregationis subscripta sint
eiusdemque Congregationis sigillo munita, etiam in iudicialibus disceptationibus,
eadem prorsus fides adhibeatur, quae Nostrae voluntatis significationi, hisce
ostensis Litteris haberetur.
Datum Romae,
apud S. Petrum, sub anulo Piscatoris, die tertio decimo mensis Octobris, anno
MCMLXVIII, Pontificatus Nostri sexto.
ALOISIUS
Card. TRAGLIA
S. R. E. Cancellarius
Franciscus
Tinello
Apostolicam Cancellariam Regens
Iosephus Rossi, Ep. tit.
Palmyrenus, Proton. Apost.
Iosephus Del Ton. Proton.
Apost.
|