|
Textus
«AMBULATE
in dilectione, sicut et Christus dilexit nos »: haec hortatoria verba Apostoli
gentium (Eph. 5, 2) nobis, qui e Salvatoris nomine christiani
appellamur, obversantur nosque permovent, praesertim hac aetate, quae
vehementius impellit, ut dilatentur spatia caritatis; scilicet animi nostri,
Dei munere, inflammantur desiderio omni ope annitendi, ut in unitate ii
componantur, qui ad eam servandam votati sunt, utpote Christo incorporati. Nos
vero ipsi, qui ex divinae Providentiae dispositione Sancti Petri Cathedram
obtinemus, hoc Dominicum mandatum comprehensum habentes, pluries iam
significavimus Nobis esse firmissime propositum, ut omnes arriperemus
occasiones ad eam Redemptoris voluntatem perficiendam utiles et opportunas. Recogitamus quidem
de lugendis eventis illis, quibus, post non paucas dissensiones, anno millesimo quinquagesimo
quarto factum est, ut inter Romanam et Constantinopolitanam Ecclesiam
gravis simultas oriretur. Non
immerito ergo Sanctus Gregorius pp. VII, Decessor Noster, postea scripsit: «
Quantum... primum concordia profuit, tantum deinceps nocuit quod utrimque...
caritas friguit » (Ep. ad Michael Constantinop. imp., Reg. I, 18, ed.
Caspar, p. 30). Immo eo perventum est, ut Legati Pontificii adversus Michaelem
Caerularium, Patriarcham Constantinopolitanum ac duos viros ecclesiasticos,
excommunicationis sententiam pronuntiarent, hic vero eiusque Synodus pari modo
in illos animadverterent. Nunc vero, mutatis temporibus et animis, magno
afficimur gaudio, quod venerabilis Frater Noster Athenagoras I, Patriarcha
Constantinopolitanus, eiusque Synodus in eadem Nobiscum sunt voluntate, eo
videlicet pertinente, ut caritate, « dulci ac salubri vinculo mentium » (cfr.
S. August., Serm. 350, 3; P.L. 39, 1534), inter nos coniungamur. Itaque
amplius progredi cupientes in via fraternae dilectionis, qua ad perfectam
unitatem perducamur, et amovere ea, quae obstant et impediunt, coram Episcopis
in Concilio Oecumenico Vaticano Secundo congregatis affirmamus Nos aegre ferre
ea verba et fatta, quae probari non possunt, tempore illo dicta et patrata. Praeterea
sententiam excommunicationis tunc latam ex Ecclesiae memoria evellere volumus
ac de eius medio removere, atque eam volumus oblivione contectam et obrutam. Laetamur
autem, quod Nobis datur hoc fraternae caritatis officium hic Romae, apud
sepulchrum Petri Apostoli, praestare hoc ipso die, quo Constantinopoli, quae
Nova Roma est nuncupata, idem fieri contingit, et quo Ecclesia Occidentalis et
Orientalis Sanctum Ambrosium, Episcopum et Doctorem sibi communem, pia
celebrant recordatione. Clementissimus Deus, auctor pacis, tribuit mutuae huius
bonae voluntatis effectum et concedat, ut publicum hoc fraternitatis
christianae testimonium, in gloriam suam animarumque utilitatem feliciter
vertat.
Datum Romae,
apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, d. VII m. Decembris, in festo Sancti
Ambrosii; Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, a. MCMLXV, Pontificatus
Nostri tertio.
PAULUS
PP. VI
|