Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus PP. VI
Evangelii nuntiandi

IntraText CT - Text

  • INTRODUCTIO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

INTRODUCTIO

Venerabiles fratres ac dilecti filii,

salutem et apostolicam benedictionem

1. Evangelii nuntiandi studium nostrae aetatis hominibus, spei plenis, sed timore etiam et angore saepe vexatis, procul dubio officium habendum est, quod non solum christianae communitati, sed universae quoque hominum consortioni praestatur.
Quo fit, ut confirmandi fratres munus - quod a Christo Domino accepimus cum munere Successoris Petri coniunctum 1, quodque instantiam Nostram cotidianam 2, Nostram vivendi agendique rationem ac primarias partes Pontificatus Nostri esse censemus - tunc multo magis excellere atque urgere Nobis videatur, cum praecipimur Nostros fratres in evangelizationis opere obeundo corroborare, ut iidem, incertis bisce ac perturbatis temporibus, incensiore usque amore, studio ac laetitia opus illud exsequantur.

2. Id ipsum facere Nos nunc in animo habemus sub exitum huius Anni Sacri, per cuius decursum Ecclesia, Evangelium omzibus hominibus nuntiare contendens 3, nihil aliud spectavit, quam ut munere fungeretur praeconis Boni Nuntii, a Iesu Christo allati et ab ea vulgati, vi huius duplicis praecipui mandati: Induite novum hominem 4 et Reconciliamini Deo 5.
Ad id Nos impellit decima anniversaria memoria conclusi Concilii Vaticani II, cuius proposita breviter ad hoc unum redigi possunt: dare operam, ut Ecclesia xx saeculi evadat magis usque idonea Evangelio nuntiando hominibus eiusdem saeculi. Hoc facere cupimus post exactum annum a celebrato Synodi Episcoporum tertio generali coetu - cuius argumentum, ut notum est, in evangelizatione versabatur - et quidem eo impensius, quod ipsi Synodi Patres id a Nobis postulaverunt. Ac revera, cum memoranda illa Synodus ad exitum pervenit, iidem statuerunt sui operis fructus magna cum fiducia et simplicitate in manus remittere universalis Ecclesiae Pastoris, declarantes se a Romano Pontifice novam impulsionem exspectare, quae Ecclesiae, uberius usque immortali vi ac potentia Pentecostes perfusae, feliciora evangelizationis tempora valeret afferre 6.

3. Nosmet ipsi grave huius quaestionis de evangelizatione momentum iterum iterumque in sua luce posuimus multo ante Synodi celebrationem: Condiciones societatis - ita sacrum Cardinalium Collegium allocuti sumus die XXII mensis Iunii anno MCMLXXIII - nos omnes cogunt ad methodos recognoscendas atque ad vias patiofiesque omnibus viribus reperiendas, quibus nostrae aetatis hominibus christianum nuntium perferatur, in quo uno ipsi interrogatiozibus suis responsionem invenire poterunt necnon vim haurient ad officia mutuae hominum necessitudinis exsequenda 7. Quibus verbis hoc etiam addimus: ad Concilii postulatis, quae Nos urgent, apprime respondendum, necessarium omnino esse non solum ut prae oculis habeamus fidei patrimonium, quod integrum inviolatumque Ecclesia tradere debet, sed etiam ut hominibus, qui hodie sunt, quatenus fieri possit, ratione perspicua eademque ad persuadendum apta, patrimonium illud proponamus.

4. In hac fidelitate erga nuntium, cui inservimus, atque erga homines, quibus integrum ac vivum illud tradere debemus, cardo vertitur ipsius evangelizationis. Quae quidem tres maxime arduas quaestiones ponit, ad quas Patres Synodi anno MCMLXXIV assidue animum intenderunt :
- Quomodo hodie se habet haec evangelico nuntio insita vis, cuius est hominis conscientiam penitus attingere?
- Quousque et qua ratione huiusmodi Evangelii virtus efficax est ad hominum animos huius saeculi vere immutandos?
- Quibus viis ac rationibus utendum est iti Evangelio annuntiando, ut eius potentia ad actum deducatur?
Hae interrogationes reapse apertim in medium iam proferunt quaestionem, quam Ecclesia hodie sibi proponit, quaeque his verbis enuntiari potest: utrum post Concilium ac vi ipsius Concilii, quod tamquam hora Dei historiae recentioris annalibus est referendum, Ecclesia magis idoneam sese experitur an non ad Evangelium annuntiandum atque conscio modo, cum spiritus libertate atque effi. cacitate cordibus hominum inserendum?

5. Nos omnes compertum habemus necessitatem urgere huic interrogationi sinceram, humilem animosamque responsionem dandi, ab eaque vitae normas sumendi. Pro Nostra sollicitudine omnium Ecclesiarum 8, Nostris Fratribus ac Filiis, ut hac de re interrogationibus respondeant, auxilium praebere volumus. Utinam verba Nostra, quae in evangelizationis consideratione versantur, a divite materia ipsius Synodi initio facto, invitamento sint universo Dei Populo in Ecclesia congregato ad id genus considerationes instituendas, itemque in omnibus nova excitent studia, in iis maxime qui laborant in verbo et doctrina 9, ut unusquisque eorum sese reddat recte tractantem verbum veritatis 10 et opus faciat evangelistae, suum perfecte adimplens ministerium.
Talis haec Adhortatio capitalis Nobis visa est, quoniam nuntii evangelici propositio non ea est, ut Ecclesia arbitrio suo possit rem aut gerere aut non gerere; sed munus officiumque est, a Domino Iesu eidem impositum, ut homines credere atque salvari possint. Ita prorsus: Evangelii nuntiatio necessaria est, una est, eique nulla alia suffici potest. Quae praeterea neque incuriam patitur, neque compositionem cum principiis aliarum religionum, neque accommodationem aliquam, cum ex ea tota hominum salutis causa pendeat ac divinae Revelationis pulcherrima quaeque in ea contineantur. Eadem non humanam sapientiam poscit atque per se ipsa fidem potest excitare: fidem, dicimus, quae in Dei potentia innititur.11 Eadem est Veritas, ideoque oportet, ut praeco veritatis et tempus ei det totum et vires omnes et, si casus requirat, vitam ipsam ob eam causam profundat.




1 Cfr. Luc. 22, 32



2 2 Cor. 11, 28



3 Cfr. Ad Gentes, 1: AAS 58, 1966, p. 947



4 Cfr. Eph. 4, 24; 2, 15; Col. 3, 10; Gal. 3, 27; Rom. 13, 14; 2 Cor. 5, 17



5 2 Cor. 5, 20



6 Cfr. PAULI PP. VI Allocutio habita ad Synodum Episcoporum, tertio exeunte generali coetu (26 Octobris 1974): AAS 66, 1974, pp. 634-635; 637



7 PAULI PP. VI Allocutio ad Sacrum Cardinalium Collegium (22 Iunii 1973): AAS 65, 1973, p. 383



8 2 Cor. 11, 28



9 1 Tim. 5, 17



10 2 Tim. 2, 15



11 Cfr. 1 Cor. 2, 5






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License