Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus PP. VI
Evangelii nuntiandi

IntraText CT - Text

  • I
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

I

6. Quod testimonium Christus Dominus de se ipse perhibuit et S. Lucas rettulit in Evangelio suo - Oportet me evangelizare verbum Dei 12 - magnum sane momentum habet, quippe quod uno vocabulo totum Iesu munus ac mandatum definiat: Quia ideo missus sum 13. Quae quidem verba plenam suam significationem prae se ferunt, si cum superioribus textus evangelici locis comparantur, ubi Christus sibi attribuit sententiam Isaiae prophetae: Spiritus Domini super me; propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me 14.
Laetum nuntium de Civitate in civitatem afferre, pauperioribus in primis, qui saepe ad illud accipiendum sunt animo propensiores, ut declaretur impletas esse promissiones Foederis, a Deo oblati: hoc proprium munus est, ad quod exsequendum Iesus se esse a Patre missum profitetur. Omnes quoque Christi mysterii partes - Incarnatio ipsa, miracula, doctrina, discipulorum vocatio, missio duodecim Apostolorum, crux et Resurrectio, perpetua inter suos praesentia - spectaverunt ad ipsam Evangelii nuntiandi actionem.

7. Saepe saepius inter synodales coetus Episcopi hanc veritatem commemoraverunt, scilicet Iesum ipsum, Evangelium Dei 15, primum eundemque maximum Evangelii praeconem exstitisse. Talis fuit LEque ad finem, et quidem usque ad perfectionem suaeque ipsius vitae terres tris sacrificium. Evangelium nuntiare: quamnam significationem Christus huic sibi concredito mandato attribuit? Haud quidem facile est negotium summatim definiteque exponere quid revera sit, quae elementa complectatur, quibus viis ac rationibus sit peragenda evangelizatio, qualem Christus intellexit et ad effectum adduxit. Ceterum, nisus ad summam hanc conficiendam numquam ad exitum pervenient. Nobis igitur satis esto praecipua quaedam elementa commemorare.

8. Christus, qua Evangelii praeco, primum omnium Regnum annuntiat, scilicet Dei Regnum, cui tale tribuit momentum ut, prae illo, omnia fiant «cetera», quae videlicet adiciantur 16. Quare Regnum Dei absolutum quiddam est habendum, et efficit ut reliqua omnia ad idem sint referenda. Christo Domino placuit multiformiter felicitatem ad hoc Regnum pertinendi describere, quae quidem felicitas ex miris quibusdam rebus constat, quas mundus respuit 17. Item huius Regni postulata descripsit eiusque Magnam Chartam 18, praecones 19, mysteria 20, parvulos 21, vigilantiam fidelitatemque, quae ab unoquoque poscuntur eorum, qui postremum eius adventum exspectant 22.

9. Tamquam Boni sui Nuntii caput et veluti centrum, Christus salutem annuntiat, scilicet magnum Dei donum, quod habendum est non solum liberatio ab iis omnibus, quibus homo opprimitur, sed potissimum a peccato et a Maligno liberatio cum gaudio coniuncta, quo quis fruitur, cum Deum cognoscit et ab Eo cognoscitur, Eum videt, in Eo fidenter quiescit. Haec omnia fieri incipiunt per Christi vitae decursum atque eius morte ac resurrectione perpetuo comparantur, sed inter historiae vices in patientia sunt provehenda, donec explete perfkiantur die supremi illius Christi adventus, qui quando venturus sit nemo novit praeter Patrem 23.

10. Hoc Regnum atque haec Salus - quae verba quaedam quasi claves sunt ad intellegendam Iesu Christi evangelizationem - a quolibet homine ut gratia ac misericordia accipi possunt; eadem tamen unusquisque simul consequi debet per vim - ea, ut ait Dominus, violenti rapiunt - 24 per laborem et dolorem, per vitam ad Evangelii normas traductam, per sui abnegationem et crucem, per spiritum evangelicarum Beatitudinum. At in primis eadem bona quisque consequi potest per plenam sui ipsius spiritualem renovationem, quae in Evangelio metánoia appellatur, scilicet per totius hominis conversionem, quo ipsius mens et cor penitus immutantur 25.

11. Haec Dei Regni nuntiatio a Christo peragitur per adsiduam praedicationem verbi, cui par et aequale nusquam invenias: Quaenam dottrina haec nova? quia in potestate . . . imperat 26; Et onnnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius 27; Numquam sic locutus est homo 28. Namque Christi verba Dei arcana revelant, eius consilium eiusque promissiones, ac propterea cor hominis huiusque sortem permutant.

12. Huiusmodi vero nuntiationem Christus peragit etiam per Signa innumera, quae multitudinum movent admirationem, easque eodem tempore ad se rapit desiderio permotas illum videndi, audiendi seseque ipsius opera convertendi: huc spectant aegrotorum sanationes, aquae in vinum mutatio, panum multiplicatio, mortuorum ad vitam reditus. Ex his autem omnibus signum emergit, cui Is magnum tribuit momentum: scilicet pusilli seu pauperes evangelizantur, eius discipuli fiunt, in eius nomine congregantur, magnam efficientes communitatem eorum, qui in Ipsum credunt. Nam qui Iesus affirmabat: oportet me evangelizare Regnum Dei 29, idem est Iesus, quem Ioannes evangelista asseveravit venisse ac moriturum esse, ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum 30. Tali igitur modo ipse suam perficit revelationem, eam complens atque confirmans per totam, quam de se facit, manifestationem, per sua verba et opera, per Signa et miracula, maxime vero per suam mortem et resurrectionem, per missionem Spiritus Veritati.31.

13. Qui Bonum Nuntium sincero corde suscipiunt, vi eiusdem suscepti nuntii ac fidei secum communicatae, iidem in nomine Iesu congregantur, ut una simul Regnum quaerant, aedificent, in vitam suam traducant. Itaque communitatem condunt, quae et ipsa vicissim fit Evangelii nuntia. Iussus Duodecim datus - Ite, praedicate Evangelium - in cunctos christianos valet, etsi diversa ratione. Haec causa est, cur eos Petrus appellet populum acquisitionis, ut virtutes annuntiet eius, qui de tenebris illos vocavit in admirabile lumen suum 32 eadem scilicet magnalia Dei, quae unusquisque fidelium suo ipsius sermone audire potuerat 33. Ceterum, Evangelium Regni, quod advenit et iam incohatum est, ad universos universorum temporum homines spectat. Quotquot vero idem nuntium receperunt eiusque virtute in salutis communitatem congregantur, iidem hoc ipsum possunt ac debent tradere atque disseminare.

14. Hoc Ecclesia probe novit, cum prorsus sibi sit conscia verbum Salvatoris - oportet me evangelizare Regnum Dei - 34 verissime in se ipsam cadere. Ac libenter quidem cum S. Paulo addit: Si evangelizavero non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit; vae mihi, si non evangelizavero 35. Ad Nos autem quod attinet, magno cum animi gaudio atque solatio, exeunte Episcoporum conventu, mense Ottobri anni MCMLXXIV , praeclara haec audivimus verba: Hoc iterum asseveraTe uolumus, rnandatum Evangelii omnibus hominibus nuntiandi primariam naturalemgue esse missionem Ecclesiae 36; quod quidem mandatum ac missionem magnae eaeque graves hodiernae societatis mutationes haud minus urgere significant. Siquidem evangelizandi munus habendum est gratia ac vocatio Ecclesiae propria, verissimamque eius indolem exprimit. Ecclesia evangelizandi causa exstat, id est ut praedicet ac doceat verbum Dei, ut per eam donum gratiae ad nos sperveniat, ut peccatores cum Deo reconcilientur, ut denique Christi sacrificium in perpetuum repraesentet in Missa celebranda, quae eius mortis eiusque gloriosae Resurrectionis memoriale est.

15. Qui, Novi Testamenti libros pervolvens, mentem adverterit ad primordia Ecclesiae? eiusque singulos progressus necnon vivendi agendique rationem attente consideraverit, is non animadvertere non poterit evangelizationem cum intimis ipsius Ecclesiae rationibus cohaerere:
- Ecclesia ex opere evangelizationis Iesu ac duodecim Apostolorum suam originem ducit; cuius quidem operis ipsa exstat veluti fructus suapte natura editus, animo intentus, unus omnium proximus ac maxime conspicuus: Euntes ergo docete omnes pentes 37. Ac revera qui receperunt sermonem eius, baptizati sunt; et appositae sunt in die illa animae circiter tris milia . . . Dominus autem augebat qui salvi jierent guotidie in idipsum 38.
- Ex huiusmodi ergo missione Orta, Ecclesia vicissim ab ipso Iesu mittitur. Eadem manet in mundo, dum Dominus gloriae ad Patrem revertitur. Exstat veluti opacum simulque dilucidum signum novae Iesu praesentiae, ipsius profectionis et mansionis. Ipsum eadem prorogat atque continuat. Iamvero, in primis, eius ipsius missionem eiusque evangelizatoris opus Ecclesia oportet continenter exsequatur 39. Christianorum enim communitas numquam in se ipsa concluditur, quoniam eius intima vita - hoc est precandi studium, verbi atque doctrinae Apostolorum auscultatio, fraternae caritatis exercitatio, fractio panis 40 - vim virtutemque suam haud plene consequitur, nisi cum in testimonium transit, admirationem animorumque conversionem gignit, Evangelii praedicatio ac nuntiatio efficitur. Sicque evangelizandi missio a tota Ecclesia suscipitur, atque uniuscuiusque opus valde omnibus prodest.
- Qua Evangelii nuntia, Ecclesia suum init opus, Evangelium sibi afferendo. Etenim, quatenus credentium communitas, itemque communitas spei, quae vivendo exprimitur cum aliisque communicatur, itemque communitas fraterni amoris, ipsi necesse est, ut continenter audiat et id in quod Credit, et suae spei rationes, et novum amoris praeceptum. Quatenus Dei populus, qui mundo inseritur ac saepe idolis tentatur, ipsa constanti necessitate premitur, ut nuntiationem excipiat magnalium Dei 41, quibus ad Dominum conversa est, utque a Domino rursus advocetur et in unum congregetur. Ut res breviter explicemus, Ecclesia semper evangelizanda est, ut suam in Evangelio nuntiando viriditatem, ardorem, vim servare possit. Concilium Oecumenicum Vaticanum II commemoravit 42 atque Episcoporum Synodus anno MCMLXXIV firmiter resumpsit hoc argumentum de Ecclesia, per suam non intermissam conversionem et renovationem, se ipsam evangelizante, ut credibili ratione valeat mundum evangelizare.
- Penes Ecclesiam depositum Boni Nuntii hominibus afferendi constitutum est Novi Foederis promissiones, in Iesu Christo impletae, doctrina Domini et Apostolorum, Verbum vitae, fontes gratiae et benignitatis Dei, salutis iter: haec omnia Ecclesiae concredita sunt. Huiusmodi bona, quae in Evangelio continentur ac proinde in evangelizatione, ab eadem servantur tamquam vivum ac pretiosum depositum, non ut occultum lateat, sed ut ad homines perferatur.
- Ecclesia, cum et missa et evangelizata sit, ipsa vicissim evangelizatores mittit. Eos salutis verbum quasi in ipsorum ore positum docet, iis nuntium declarat quod in deposito habet, mandatum tradit quod ipsa accepit, eosdemque ad praedicandum mittit: scilicet non ad se ipsos, non ad sua cogitata 43, sed ad Evangelium praedicandum, cuius neque ipsi neque ipsa constituti sunt absoluti domini cum plena potestate illo ad arbitrium utendi, sed administri, qui illud summa cum fidelitate tradant.

16. Arctissima igitur necessitudo intercedit inter Christum, Ecclesiam, evangelizationem. Per hoc «Ecclesiae tempus», ipsa munus creditum habet evangelizandi. Quod munus fas non est exsequi sine ipsa vel, multo minus, contra ipsam. Expedit hoc breviter commonere, quod non sine dolore nostris audiri temporibus homines evenit - etsi bona fide ductos, ut Nobis opinari placet, a recta via tamen certe deflectentes - qui saepe affirment se amare velle Christum, non autem Ecclesiam. Quam absurda sit huiusmodi divisio, manifesto patet ex hac Evangelii sententia: Qui vos spernit, me spernit 44. Qua autem ratione quis dicat se Christum amare velie, quin amet Ecclesiam, quandoquidem testimonium unum omnium excellentissimum de Christo perhibitum, illud S. Pauli est: Christus dilexit Ecclesiam et tradidit semetipsum pro ea? 45




12 Luc. 4 , 43



13 Ibid.



14 Luc. 4, 18; cfr. Is. 61, 1



15 Cfr. Marc. 1, 1; Rom. 1, l-3



16 Cfr. Matth. 6, 33



17 Cfr. Ibid. 5, 3-12



18 Cfr. Matth. 5-7



19 Cfr. Ibid. 10



20 Cfr. Ibid. 13



21 Cfr. Ibid. 18



22 Cfr. Ibid. 24-25



23 Cfr. Ibid. 24, 36; Act. 1, 7; 1 Thess. 5, 1-2



24 Cfr. Matth. 11, 12; Luc. 16, 16



25 Cfr. Matth. 4, 17



26 Marc. 1, 27



27 Luc. 4, 22



28 Io. 7, 46



29 Luc. 4, 43



30 Io. 11, 52



31 Cfr. Dei Verbum, 4: AAS 58, 1966, pp. 818-819



32 Cfr. 1 Petr. 2, 9



33 Cfr. Act. 2, 11



34 Luc. 4, 43



35 1 Cor. 9, 16



36 Cfr. Declarationes Patrum Synodalium, 4: L'Osservatore Romano, 27 Octobris 1974, p. 6



37 Matth. 2 8 , 19



38 Act. 2, 41. 47



39 Lumen Gentium, 8: AAS 57, 1965, p. 11; Ad Gentes, 5: AAS 58, 1966, pp. 951-952



40 Cfr. Act. 2, 42-46; 4, 32-35; 5, 12-16



41 Cfr. Ibid. 2, 11; 1 Petr. 2, 9



42 Cfr. Ad Gentes, 5, 11, 12: AAS 58, 1966, pp. 951-952, 959-961



43 Cfr. 2 Cor. 4, 5; S. AUGUSTINI Sermo XLVI, De Pastoribus: CCL XLI, pp. 529-530



44 Luc. 10, 16; cfr. S. CYPRIANI De Unitate Ecclesiae, 14: PL 4, 527; S. AUGUSTINI Enarrat. 88, sermo 2, 1.4: PL 37, 1140; S. IOANNIS CHRYSOSTOMI Hom. de capto Eutropio, 6: PG 52, 402



45 Eph. 5, 25






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License