Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus PP. VI
Evangelii nuntiandi

IntraText CT - Text

  • II
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

II

17. In opere evangelizantis Ecclesiae quaedam elementa et partes profecto sunt, quae retineantur oportet. Immo vero aliqua eorum tanti sunt momenti, ut interdum existimentur simpliciter constituere totam ipsam evangelizationem. Ita videlicet evangelizatio definiri potuit tamquam demonstratio Christi Domini iis qui illum non noverunt, uti praedicatio, catechesis, baptismus et aliorum Sacramentorum dispensatio.
Attamen, nulla talis manca et imperfecta definitio satisfacere valet implicatae et locupleti et dynamicae veritati illius rei, quae evangelizatio appellatur, quin periculum simul exsistat, ne sensus ipsius infirmetur veletiam deformetur. Etenim nullo modo comprehendi ea potest, nisi uno conspectu omnia eius necessaria elementa respiciuntur.
Haec quidem elementa, quae in memorata Episcoporum Synodo vehementer sunt inculcata, altius iam hoc tempore pervestigantur ex impulsu earundem synodalium disceptationum. Gaudemus autem, quod illa denique congruunt cum elementis a Concilio Vaticano Secundo traditis, ac praesertim cum Constitutionibus Lumen Gentium, Gaudium et Spes et cum Decreto Ad Gentes.

18. Ecclesia sentit evangelizare idem revera esse ac Bonum Nuntium exportare in omnes usque coetus generis humani, ut, dum hoc propria vi intrinsecus penetrat, humanitatem ipsam novam efficiat: Ecce nova facio omnia46. Atqui nulla esse poterit nova humanitas, nisi prius novi fuerint homines, ex baptismatis nempe novitate 47 et ex vita secundum Evangelium 48. Eo igitur spectat evangelizatio, ut perficiatur haec interior mutatio; quod si necesse est id uno veluti verbo explicari, rectius ac verius dici potest Ecclesia turn evangelizare, cum ex sola divina virtute illius Nuntii, quem proclamat 49, convertere enititur et singulorum hominum et omnium universim conscientiam, deinde opera etiam, quibus vacant, ac tandem eorum vitam et omnem, in quo ipsi versantur, convictum.

19. Coetus generis humani dicimus, qui transformandi sunt: non solum quidem Ecclesiae interest Evangelium praedicare in latioribus semper locorum finibus illudve hominum multitudinibus usque maioribus, sed ipsius etiam Evangelii potentia tangere et quasi evertere normas iudicandi, bona quae plus momenti habent, studia ac rationes cogitandi, motus impulsores et vitae exemplaria generis humani, quae cum Dei verbo salutisque consilio repugnant.

20. Totum istud sic declarari potest: evangelizare oportere - non foris, tamquam si ornamentum aliquod velexterior color addatur, sed intus, ex vitae centro et ad vitae radices - seu Evangelio perfundere culturas atque etiam culturam hominis, secundum latissimum illum ac plenissimum sensum, quem hae voces accipiunt in Constitutione Gaudium et Spes 50, cum inde proceditur semper ab ipsa persona humana, semperque reditur ad necessitudinem inter personas atque coniunctionem earum cum Deo.
Evangelium, ac proinde evangelizatio, aequari sane non possunt cum aliqua cultura, cum soluta sint ab omnibus culturis. Nihilominus Regnum, quod Evangelio nuntiatur, in vitae usum deducitur ab hominibus, qui sua certa cultura imbuti sunt, atque in Regno aedificando necessario usurpanda sunt quaedam elementa culturae et culturarum humanarum. Etsi Evangelium et evangelizatio ad nullam proprie culturam pertinent, tamen non eiusmodi sunt plane, ut cum iis componi nequeant, sed contra valent penetrare, neque ulli deserviunt .
Discidium inter Evangelium et culturam sine dubio detrimentosus nostri temporis casus est, sicut etiam aliis aetatibus fuit. Proinde, oportet omnem opem operamque impendere, ut sedulo studio humana cultura, sive potius ipsae culturae evangelizentur. Renasci eas necesse est ex sua cum Bono Nuntio coniunctione. Verumtamen, huiusmodi coniunctio non eveniet, nisi Bonus Nuntius proclamabitur .

21. Haec autem proclamatio, ante omnia, per testificationem fiat oportet: en christianum aliquem aut christianorum manipulum videmus, qui, in media hominum communitate, ubi vivunt, ostendunt se posse alios comprehendere et accipere, se communicare vitae condicionem ac fortunam cum ceteris, se conspirare cum omnibus, qui nobilia et bona tueri contendunt. En eos, praeterea, videmus simplices suaque sponte diffundere fidem erga spiritualia quaedam bona, quae cetera communia superant, et spem de aliqua re, quae non videtur, quaeque ne audaci quidem cogitatione fingi potest. Tali nimirum tacita testificatione hi christiani suggerunt mentibus eorum, qui ipsos ita videntes cernunt, interrogationes inevitabiles: Cur ita sunt? quare sic vivunt, quid vel quis eos incitat? cur inter nos versantur? Atqui huiusmodi testificatio iam silens procIamati est, sed fortis sane et efficax, Boni Nuntii. Iam hic reperitur evangelizationis quoddam initium. Quaestiones hasce forte primas sibi ponent multi non-christiani, sive homines sunt quibus Christus numquam nuntiatus est, sive baptizati sed christianam vitam non exercentes, sive qui in societate christiana vivunt at secundum regulas neutiquam christianas, sive homines qui etiam cum dolore aliquid vel «Aliquem» ipsi conquirunt, quem praesentiunt, nominare autem nequeunt. Aliae etiam interrogationes, altiores et urgentiores, movebuntur, quas eadem illa testificatio suscitabit, quae nempe postulat praesentiam, vitae consortionem atque coniunctionem, et quae pars necessaria est, plerumque prima, ipsius evangelizationis peragendae 51.
Ad huiusmodi testimonium perhibendum cuncti christiani advocantur, qui hac quidem ratione veri evangelizatores esse possunt. Et Nostra cogitatio potissimum convertitur ad officium onusque migrantium proprium in iis Nationibus, a quibus ipsi hospitio excipiuntur.

22. Sed neque illud umquam sufficiet, quoniam etiam pulcherrima testificatio tandem aliquando deficiet, nisi illuminabitur et sustentabitur - quod quidem Sanctus Petrus dicere malebat: rationem reddere de ea, quae in vobis est, spe 52 - et enucleabitur per claram neque ambiguam nuntiationem Domini Iesu. Quamobrem, Bonus Nuntius, per vitae testificationem proclamatus, serius ocius annuntiandus erit etiam per vitae verbum. Nulla est vera evangelizatio, nisi nomen et doctrina, vita et promissiones, Regnum et mysterium Iesu Nazareni, Filii Dei, praedicantur.
Tota Ecclesiae historia, a Petri sermone in die Pentecostes ac deinceps, miscetur et confunditur cum historia huius nuntiationis. In unaquaque historiae humanae aetate Ecclesia, continenter rapta evangelizandi studio et cupiditate, unam curam incitationemque persentit: Qui mittantur ad mysterium Iesu nuntiandum? quali sermone hoc mysterium praedicetur? quomodo agatur, ut illud percipiatur et perveniat ad eos omnes qui auscultare debent? Haec nuntiatio - kérygma, praedicatio vel catechesis -, talem igitur locum in evangelizatione obtinet, ut huius idem saepe nomen facta sit. Attamen, eadem eius certa pars est.

23. Etenim, nuntiatio plenam suam non accipit vim ac significationem, nisi cum attenditur, accipitur, asciscitur, et cum in eo qui ipsam suscepit, totam animi adhaesionem excitat. Aliquis videlicet adhaeret veritatibus, quas misericors Dominus revelavit. Sed multo magis adhaeret rationi et generi vitae - id est vitae iam transformatae - quae ibidem proponitur. Ut brevi dicatur, aliquis adhaeret ad Regnum, nempe «mundum novum», ad novum rerum statum, ad novam exsistendi viam, ad novam rationem vivendi et quidem coniuncte vivendi, quam Evangelium instaurat. Talis vero adhaesio, quae a rebus vitae concretis abstrahi non potest, reapse demonstratur alicuius aspectabili ac tangibili ingressione in ipsam fidelium communitatem. Ita ergo illi, quorum vita conversa est, ingrediuntur aliquam communitatem, quae suapte natura signum transformationis est atque vitae novitatis: nempe Ecclesiam, aspectabile salutis sacramentum 53. Sed ingressus ille in ecclesialem communitatem multis aliis vicissim signis declarabitur, quae idem Ecclesiae signum extendunt et explicant. Secundum dynamicam vim evangelizationis, is qui Evangelium amplectitur uti Verbum salutis 54, plerumque illud transfert in haec Signa sacramentalia: in adhaesionem Ecclesiae et in frequentationem Sacramentorum, quae patefaciunt et fulciunt eandem adhaesionem per gratiam, quam conferunt.

24. Tandem, ipse qui evangelizatus est, alios vicissim evangelizat. Haec quidem veritatis probatio est, haec obrussa evangelizationis est: concipi, enim, animo non potest, quemquam Verbum suscepisse et sese Regno dedidisse, quin simul testis et nuntiator is ipse fiat.
Hisce iam factis animadversionibus de evangelizationis sensu, netesse est postremo aliud quiddam adnotare, quod Nos arbitramur convenienter illuminaturum esse sequentes considerationes.
Ut iam diximus, evangelizatio est processus implicatior variisque elementis compositus, cuiusmodi sunt: renovatio humanitatis, testificatio, nuntiatio aperta, animi adhaesio, ingressio in communitatem, acceptio signorum, apostolatus opera. Elementa haec videri possunt inter se dissidere, immo etiam excludere. Sed revera inter se complent ac perficiunt. Quapropter, oportet unumquodque elementum cum ceteris coniunctum inspicere. Id fuit recentioris Episcoporum Synodi meritum, quod tam strenue cohortatum est omnes ad eadem illa elementa non opponenda, inter se verum componenda, ut totum opus evangelizationis, quae ab Ecclesia perficitur, penitus intellegeretur. Hanc visionem universalem Nos explanare nunc cupimus, dum infra exploramus ea quae in evangelizatione continentur et evangelizationis subsidia, dumque explicamus ad quos evangelicus nuntius dirigatur et in quos id oneris recidat.




46 Apoc. 21, 5; cfr. 2 Cor. 5, 17; Gal. 6, 15



47 Cfr. Rom. 6, 4



48 Cfr. Eph. 4, 23-24; Col. 3, 9-10



49 Cfr. Rom. 1, 1 6 ; 1 Cor. 1, 18; 2, 4



50 Cfr. Gaudium et Spes, 53: AAS 58, 1966, p. 1075



51 Cfr. TERTULLIANI Apologeticum, 3 9 : CCL I, 150-153 ; pp. MINUCII FELICIS Octavius, 9 et 31: CSLP, Augustae Taurinorum 1963-2, pp. 11-13, 47-48



52 1 Petr. 3, 15



53 Cfr. Lumen Gentium, 1, 9, 48: AAS 57, 1965, 5, 12-14, 53-54; pp. Gaudium et Spes, 42, 45: AAS 58, 1966, pp. 1060.1061, 1065-1066; Ad Gentes, 1, 5: AAS 58, 1966, pp. 947, 951-952



54 Cfr. Rom. 1, 16; 1 Cor. 1, 18






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License