|
III
25. In nuntio,
quem Ecclesia disseminat, multa certe sunt secundaria elementa, quorum
propositio magnopere a mutabilibus rerum condicionibus dependet. Mutantur
profecto etiam illa; attamen ibidem continentur essentialia capita sive
substantia vitalis, quae nec mutari nec silentio praeteriri potest, quin ipsa
evangelizationis notio in grave discrimen adducatur.
26. Supervacaneum
fortasse non est hoc commonere: evangelizare significat, ante omnia,
testificari simpliciter et directo Deum revelatum per Iesum Christum, in
Spiritu Sancta; testificari eum mundum in Filio suo dilexisse, in Verbo
Incarnato dedisse omnibus rebus exsistentiam hominesque ad vitam aeternam
vocavisse. Haec de Deo testificatio multis forsitam pertinget Deum ignotum
55, quem illi adorant, etsi nominare nesciunt, vel quem quaerunt
secreto quodam cordis instinctu, postquam omnium idolorum inanitatem experti
sunt. Sed eadem expletam evangelizandi vim habet, cum ostendit illum Creatorem
homini non esse potestatem quandam longinquam ac sine nomine, sed Patrem. Filii Dei
nominamur ac sumus 56 eaque de causa, inter nos fratres sumus in
Deo.
27.
Evangelizatio semper continebit - velut fundamentum et centrum et culmen totius
suae dynamicae virtutis - etiam claram hanc asseverationem: in Iesu Christo,
Filio Dei homine facto, mortuo et resuscitato, salutem offerri unicuique homini,
tamquam donum gratiae ac misericordiae ipsius Dei 57. Quae quidem non
est aliqua salus immanens secundum magnitudinem necessitaturn materialium vel
etiam spiritalium, quae finibus vitae terrestris circumscribuntur, quaeque cum
desideriis, optatis, negotiis, contentionibus temporalibus plene aequantur,
verum etiam salus, quae omnes hosce limites excedit, ut impleatur in communione
aliqua cum unico «Absoluto», id est cum Deo: est igitur salus rerum naturam
transcendens et eschatologica, quae in hac vita certissime incipit, sed in
aeternitate perficitur.
28.
Quocirca evangelizationem complecti oportet nuntiationem propheticam rerum
alterius vitae - id est altissimae ac perpetuae hominum vocationis, coniunctae
eodemque tempore disiunctae a statu praesenti - alterius vitae, quae tempus et
historiam superat, quaeque res huius mundi supervadit, cuius figura transit, et
eventa huius mundi, cuius abscondita facies aliquando apparebit; quaeque ipsum
hominem superat, cuius verissima sors non concluditur temporali vita, sed in
futura vita revelabitur 58. Evangelizatio continet igitur etiam
praedicationem spei de promissionibus, a Deo in novo Foederc factis per Iesum
Christum; praedicationem amoris Dei erga nos nostrique amoris in Deum;
praedicationem amoris fraterni erga omnes homines - id est capacitatis
largiendi doni et veniae, abnegationis et opitulationis pro fratribus - qui, ex
amore Dei profluens, centrum est Evangelii; praedicationem mysterii iniquitatis
atque actuosae inquisitionis honestatis; praedicationem similiter - et quidem
semper urgentem - inquisitionis Dei ipsius per precationem in primis
adorationis et gratiarum actionis causa admotam, sed etiam per communionem cum
aspectabili illo signo coniunctionis cum Deo, quod est Ecclesia Iesu Christi;
quae quidem communio vicissim significatur per impletionem aliorum illorum
signorum Christi, viventis atque operantis in Ecclesia, quae sunt Sacramenta.
Sacramenta vivere ita, ut eorum celebratio perveniat ad veram christianae vitae
plenitudinem, non significat - quemadmodum etiamnunc perperam affirmatur -
impedimentum inicere evangelizationi vel ab eadem declinationem admittere, sed
ei tribuere propriam integritatem. Etenim evangelizationis plenitudo, praeter
alicuius nuntii praedicationem, consistit in Ecclesiae aedificatione, quae vero
non exsistit sine hoc spiritu, qui est vita sacramentalis, in divina
Eucharistia suum attingens fastigium 59.
29.
Verumtamen evangelizatio plena non est, nisi ratio habetur mutuae
appellationis, quae continenter intercedit inter Evangelium et vitam concretam
personalem ac socialem hominis. Quapropter, evangelizatio secum infert nuntium
explicitum, aptum variis vitae condicionibus, praesentem semper redditum de
iuribus et officiis cuiusque personae humanae, de vita familiari, sine qua
progressio singulorum hominum vix contingere potest 60, de vita communi
in societate, de vita omnium nationum, de pace et iustitia et progressione;
nuntium, denique dicimus, validum potissimum ac fortem nostra aetate, de
liberatione.
30.
Constat, quibus verbis locuti sint hac de re plures Episcopi in recentiore
Synodo ex omnibus orbis partibus, praesertim Episcopi Tertii qui dicitur Mundi,
cum impulsu et accentu pastorali, in quo millenorum vox Ecclesiae filiorum, eos
constituentium populos, resonabat. Qui populi, ut omnes novimus, omnibus suis
viribus enituntur et contendunt, ut ea omnia superent, quibus coguntur in
extremo vitae margine manere: famem, perpetuas contagiones, litterarurn
ignorationem, statum egestatis, iniustitiam inter nationes et potissimum in
mutuis mercaturae agendae rationibus, statum neo-colonialismi oeconomici
et doctrinalis, interdum tam atrocis quam veteris colonialismi politici.
Ecclesia - sic eius inculcaverunt Episcopi - officio tenetur nuntiandi
liberationem centenorum milium hominum, cum eorum plurimi eius filii sint;
officio pariter tenetur hanc liberationem adiuvandi, ut oriatur, pro ea
testificandi, atque efficiendi, ut eadem plena sit. Omnia haec non sunt aliena ab
evangelizatione.
31. Revera
inter evangelizationem et promotionem humanam, seu progressionem et
liberationem, interveniunt intima vincula coniunctionis: vincula sunt ordinis
anthropologici, quia homo evangelizandus non est aliquid a rebus abstractum,
sed persona obnoxia quaestionibus socialibus et oeconomicis; vincula sunt etiam
ordinis theologici, quia consilium creationis segregari non potest a consilio redemptionis,
quae pertingit usque ad condiciones valde concretas iniustitiae evincendae
itemque iustitiae reparandae; vincula sunt etiam ordinis summe evangelici, qui
est ordo caritatis: quo modo, enim, mandatum novum proclamari potest, nisi cum
iustitia et pace promovetur vera ac germana progressio hominis? Istud voluimus
afferre, cum Lmonuimus non esse admittendum, in evangelizatione neglegi posse
vel debere gravitatem maximam . . . illarum quaestionum, quae hodie tantopere
agitantur et quae respiciunt iustitiam. liberationem, progressionem et pacem in
mundo. Si enim istud fiat, etiam ignoretur doctrina Evangelii de amore erga
proximum patientem et egentem 61.
Iamvero, eaedem voces, quae studiose sapienter et fortiter tractaverunt inter memoratam
Synodum hoc gravissimum argumentum, Nobis laetantibus quidem subministraverunt
lucida principia, ex quibus vis altaque significatio liberationis perciperetur,
qualem Iesus Nazarenus nuntiavit et implevit, et qualem Ecclesia praedicat.
32. Negare non
possumus, revera, multos vel magnanimos christianos, intentos quaestionibus
maximae gravitatis, quas liberationis causa complectitur, cum cupiant Ecclesiam
implicare ipso motu liberationis, saepe cogitare et conari redigere eius munus
ad limites alicuius negotii tantummodo temporalis; eius officia ad consilium
ordinis anthropologici; salutem, cuius ipsa est nuntia, ad materialem
prosperitatem; eius actionem ad incepta ordinis politici vel socialis, quavis
cura spirituali et religiosa posthabita. Si autem sic res sese haberent,
Ecclesia omnem suam significationem principalem amitteret. Nuntius
liberationis, quem affert, propria sua natura careret, et facile posset flecti
ac torqueri a doctrinalibus institutis et politicis factionibus. Ecclesia iam
auctoritate nuntiandae liberationis nomine Dei destitueretur. Hanc ob causam,
ineunte tertio Synodi coetu, voluimus eadem Nostra oratione inculcare
necessitatem confirmandi finem proprie religiosum evangelizationis. Etenim
omnem suam amitteret significationem, si dimoveretur a fulcro illo religioso,
quo sustentatur, guod videlicet est Regnum Dei secundum sensum piane
theologicum 62.
33. De
liberatione autem illa, quam evangelizatio proclamat et exsequi studet, haec
potius dicere oportet:
- eam contineri non posse aliqua ratione arcta quidem et simpliciter
oeconomica, politica, sociali vel doctrinali, sed respicere debere integrum
hominem, secundum omnes eius facies et partes, quatenus etiam patet ad
«absolutum» quiddam, immo ad Absolutum, quod est Deus;
- eam igitur inniti in certa hominis notione, in anthropologica doctrina, quae
relinqui numquam potest ob necessitates cuiuslibet consilii, vel consuetudinis,
vel efficacitatis quae ad breve tempus permaneat.
34. Propterea,
Ecclesia, dum praedicat liberationem seque consociat cum omnibus, qui laborant
et patiuntur pro ea, non admittit circumscribi proprium munus sola religionis
regione, deserens quaestiones temporales hominis; sed iterum affirmat primatum
muneris sui spiritalis, recusat substituere nuntiationi Regni proclamationem
liberationum humani ordinis; simulque asseverat suas partes pro liberatione
oblatas non esse plenas nec perfectas, si omittat nuntiare salutem in Iesu
Christo.
35. Ecclesia
coniungit, sed numquam aequat liberationem humanam saluti in Iesu Christo,
quoniam ex divina revelatione, ex historiae experientia et ex fidei
consideratione novit non quamlibet liberationis notionem iam necessario
cohaerere et componi posse cum evangelica visione hominis, rerum et eventuum;
neque sufficere liberationem comparari, prosperitatem et progressionem
instaurari, ut Regnum Dei adveniat .
Quin immo, Ecclesia penitus sibi persuasum habet omnem liberationem ad res
temporales spectantem, vel liberationem politicam - etiamsi nitatur in hac vel
illa Veteris et Novi Testamenti pagina sua invenire fundamenta, etiamsi putet
suae postulata doctrinae atque agendi normas a principiis atque conclusionibus
theologicis auctoritatem habere, etiamsi se esse praesumat novam hodiernae
aetatis theologiam - innata sui ipsius negationis semina continere atque a
celsiore illo fine, quem sibi praestituerit, declinare, cum veriores eius
causae nullo pacto ad iustitiam in caritate stabiliendam referantur, cum rapiens
ille ardor ac studium, quo ipsa feratur, neque spiritualis virtutis rationem
habeat, neque ad salutem aeternamque in Deo beatitudinem tamquam ad extremam
metam respiciat.
36. Ecclesia
certe iudicat magni sane interesse structuras humaniores, iustiores,
observantiores iurium personae eflìci, quaeque minus opprimant et subdant;
verumtamen intellegit etiam optimas structuras, instituta vel sapientissime
excogitata cito evadere inhumana, nisi inhumanae cordis hominis proclivitates
sanentur, nisi fiat conversio cordis et mentis in iis, qui vivant has inter
structuras, vel illis dominentur.
37. Ecclesia
accipere non potest violentiam, ac potissimum vim armorum - quae cohiberi non
valet, cum semel effusa est - neque cuiusvis hominis mortem tamquam viam
liberationis, quia scit violentiam semper provocare ad violentiam atque
necessario novas oppressionis formas gignere, itemque servitutis etiam
gravioris quam illam, a qua dicebatur liberari homo. Vos exhortamur -
ita perspicue ediximus in Columbiano Nostro itinere - ne vestram collocetis
fiduciam in violentia neve in rerunz eversione; hic enim cogitandi agendique
mos cum christiano spirìtu repugnat, atque etiam, nedum faveat, refrenare
potest socialm illam progressionem, cui iure quidem studetis 63. Hoc
Nobis affirmandum itevumque affirnzandum e s t violentìam neque christianam
negue evangelicam esse, atque repentinas violentasve structurarum immutationes
fore fallaces, suapte natura non efficaces, ac procul dubio discrepantes a
populi dignitate 64.
38. His itaque
dictis, gaudemus quod Ecclesia magis magisque sibi conscia fit proprii modi,
suapte natura evangelici, quo adlaboret liberationi hominum. Et quidnam
facit? Ipsa conatur usque magis incitare complures christianos, ut sese dedant
aliis liberandis. Ipsa praebet his christianis «liberatoribus» spiritum
ductumque fidei, causam amoris fraterni, doctrinam socialem, quam nemo verus
christianus non potest non animadvertere, sed quam is veluti suae sapientiae
fundamentum iacere debet et experientiae, ut illam revera transferat in
actionis normas, participationis et obligationis. Haec omnia quia non
confunduntur cum consiliis callide sumptis, neque cum ministerio alicui
politicae factioni adhibito, proprie designare debent studium christiani
actuosi. Ecclesia contendit
semper inserere conamina christiana liberationis in universale consilium
salutis, quam ipsa nuntiat. Hoc quod Nos modo repetivimus, saepius emerserat ex
disceptationibus synodalibus. Ceterum, volueramus Nos huic argumento
perspicuitatis causa nonnulla addere verba in ipsa oratione, quam Patribus iam
exeunte Synodo habuimus 65.
Confidimus fore, ut hae omnes considerationes efficiant, ut ambiguitates
vitentur, quas nimis saepe vox «liberationis» prae se fert in doctrinis,
institutionibus vel factionibus politicis. Liberatio, quam proclamat et
praeparat evangelizatio, illa est, quam Christus ipse nuntiavit et dedit homini
per suum sacrificium.
39.
Ab hac autem legitima liberatione cum evangelizatione copulata, quae eo
contendit ut structurae efficiantur, quae libertates humanas defendant,
separari nullo modo potest tutela primariorum hominis iurium, in quibus
religiosa libertas primum locum obtinet. Nuper quidem Nos de hac praesentissima
quaestione iam collocuti sumus, in luce ponentes: quot etiamnunc christiani,
propterea quod christiani sunt et catholici, suffocantur meditata quadam
oppressione! Casus etiamnunc fidelitatis erga Christum ac libertatis religiosae
etiamnunc producitur, quamvis vehementibus interdum asseverationibus contegatur
pro iuribus hominum humanaeque consortionis! 66
|