|
IV
40.
Rerum autem, quae in evangelizatione continentur, momenturn manifestum impedire
non debet, quin grave momentum aspiciatur viarum atque subsidiorum, quibus idem
opus accuratur.
Haec enim quaestio in praesens semper firma ac valida permanet, quoniam
evangelizandi rationes secundum temporum, locorum humanorumque cultuum adiuncta
mutantur, atque adeo cuidam quasi provocationi nostrae facultati sunt, ut ipsae
inveniantur atque accommodentur.
Nobis in primis, qui in Ecclesia sumus Pastores, incumbit onus renovandi
animose ac sapienter summaque servata fidelitate erga res, quas evangelizatio
complectitur, modos maxime idoneos atque efficaces, ut evangelicus nuntius ad
hodierni temporis homines perferatur. Haec animo cogitantibus, sufhciat Nobis
quasdam recensere vias, quas alias alia de causa primarium habere momentum
constat.
41.
Atque principio, nihil ea quae supra iam diximus iterantes, hoc probe iuvat
commonere: in Ecclesia testimonium vitae vere proprieque christianae, quae Deo
in indissolubili prorsus communione traditur quaeque immenso pariter animi
fervore aliis donatur, primum evangelizandi subsidium esse reputandum. Ut
laicorum coram coetu nuper ediximus, homo nostrae huius aetatis libentius
testes quam magistros audit; quodsi suas bisce praebet awes, ita facit, quoniam
testes sunt 67. Quod idem perbene Petrus apostolus enuntiavit, cum
egregium exhiberet spectaculum castae observantisque conversationis, qua nempe si
qui non credunt verbo . . . sine verbo lucrifiant 68. Per suam ergo
conversationem suumque vivendi morem Ecclesia potissimum mundum evangelizare
potest, id est per testimonium vita ipsa comprobatum, quo et suam erga Dominum
Iesum fidelitatem, et paupertatem abstinentiamque, et libertatem a quavis
terrestris mundi potestate, et sanctitatem demum aperte declaret.
42. Neque
supervacaneum praeterea est illustrare, quanti referat sitque necesse
praedicatio. Quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient
sine praedicunte? (...) Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum
Christi 69. Quae quidem lex, lata olim per apostolum
Paulum, hodierno adhuc tempore integram vim suam virtutemque retinet.
Semper scilicet pernecessaria est praedicatio, qua nuntius verbis proclamatur.
Qui sunt hodie homines, eos novimus, orationibus iam saturatos, saepe saepius audiendi
fastidientes atque - quod peius est - contra verba obdurescentes videri. Neque
vero sententias plurimorum psychologicis socialibusque rebus doctorum
ignoramus, qui eosdem dicunt civilem cultum, a verbis appellaturn, utpote
inefficacem iam et inutilem esse praetergressos, atque in praesenti novum
attigisse vitae cultum, ab imaginibus appellandum. Talis sane rerum status
facile suadeat, ut ad evangelicum nuntium tradendum ea recentiora adhibeantur
subsidia, quae eiusmodi cultus invexit. Ceterum, ad hoc quod attinet, bona ac
probabilia existimantur experimenta, quae facta sunt, quaeque nostra libenter
laude prosequimur atque adhortatione firmamus, quo magis magisque provehantur. Fastidium
tamen, quod inanes tot hodie sermones afferunt, potiusque momentum, quod
pluribus inest modis socialis communicationis, neque firmam verborum vim
minuere neque fiduciam iisdem tribuendam adimere debent. Verbum sua semper pallet praestantia
atque efficacitate, maxime vero cum id Dei virtutem secumfert 70. Qua
de causa, et illud sancti Pauli nostro tempore perstat: Fides ex auditu
71: quod enim verbum auditur, id ad credendum perducit.
43. Haec autem
praedicatio, qua Evangelium nuntiatur, multas induere formas potest, easque
ardens animorum studium suggeret et in infinitum paene multiplicabit. Revera
enim innumerabiles sunt vitae eventus ipsaque, in quibus homines versantur,
adiuncta, quae praebent opportunitatem res prudenter itemque praeclare
nuntiandi, quas Dominus aliqua data occasione dicere velit. In quo satis cuique
est, si vere spiritualem habeat sensum, quo Dei nuntium in rerum cursu signatum
detegat. Verum, quoniam instauratus sacrae liturgiae ordo «Liturgiae Verbi»
multum auctoritatis attribuit, is profecto erret qui homiliam esse validum
atque lectissimum peragendae evangelizationis instrumentum neget. Oportet sane
pernoscere in usumque convertere sive postulationes sive virtutes, homiliae
proprias, ut ea nempe pastoralis efficacitatis plenitudinem consequatur. Sed
hoc in primis oportet sibi quisque persuasum habeat, totoque amoris affectu ad
hoc se devoveat. Haec eadem praedicatio, singulari modo in eucharisticam
celebrationem inserta, ex qua peculiarem vim ac firmitatem haurit, nihil est
dubii, quin praecipuum munus in evangelizatione expleat, quatenus intimam fidem
sacri ministri praedicantis patefaciat penitusque amore imbuatur. Ab ea enim
fideles, coadunati ut Ecclesiam paschalem efforment, quae festum Domini in
medio eorum adstantis celebrat, multum sibi exspectant laetosque fructus
percipiunt, modo sit simplex, perspicua, directa, accommoda, in Evangelii
doctrina posita atque infixa, Ecclesiaeque pariter Magisterio fideliter
adhaerens, apostolico incitata ac temperata ardore, qui ei suapte natura
obveniat, plena bonae spei, fidem enutriens, pacem progignens et unitatem.
Multae communitates sive paroeciales sive alius generis per homiliam, dominicis
habitam diebus, vivunt atque confirmantur, modo illis ditetur proprietatibus.
Huc insuper accedit quod, propter eandem sacrae liturgiae instaurationem, non
in eucharistica tantummodo celebratione tempus adest habendae homiliae
conveniens. Haec enim suum locum obtinet, neque proinde est neglegenda in
Sacramentis omnibus celebrandis, atque etiam in caeremoniis liturgiae
adsimilioribus peragendis, cum fideles una simul conveniunt. Semper eadem ad
Verbum Domini annuntiandum opportunitas maxime singularis erit.
44. Alia
ratio, quam evangelizatjo nullo modo neglegere debet, catechetica institutio
est. Ex religionis enim doctrina ordinatim tradita oportet mentes in primis
infantium et adulescentium comprehendant partes principales, vivum thesaurum
veritatis, quam Deus nobiscum communicare voluit quamque Ecclesia per longum
suae historiae cursum plenius usque declarare studuit. Nemo praeterea negabit
eandem doctrinam idcirco impertiendam esse, ut vitae christianae mores inde
conformentur, non vero ut quoddam intellectus ornamentum maneat. Sine dubio
totum opus evangelizationis plurimum sane proficit - in ipsa provincia catecheticae
institutionis quam Ecclesia curat, in scholis ubi illud fieri potest et,
utcumque ea res se habet, in christianorum domibus -, si catechesis
praeceptores uti poterunt aptis libris sapienter scienterque conscriptis sub
Episcoporum auctoritate. Necesse autem est accommodentur docendi viae ad
singulorum hominum aetatem et eruditionem et intellegendi potestatem, eodemque
tempore opera detur, ut in memoria ac mente et animo veritates necessariae
defigantur, quae per totam vitam alte penetrent. Sed opus est ante omnia, ut
periti catechesis doctores praeparentur - sive sunt ipsius paroeciae
catechistae sive magistri sive parentes -, quorum etiam intersit sese ipsos
uherius educare et perficere in hac religiosae institutionis arte, quae
praestantior quidem est et pernecessaria, quaeque tantum insuper ab hominibus
postulat. Ex altera autem parte, quamvis minime praetereunda sit infantium
educatio, iam patet hodiernas condiciones plus plusque flagitare, ut institutio
catechetica sub forma alicuius catechumenatus tradatur pluribus adulescentibus
et adultis, qui gratia divina commoti paulatim detegunt Christi vultum et
sentiunt quam sit necesse sese Illi totos dedere.
45. Nostra
vero aetate, quae socialis instrumentis communicationis, vulgo mass-media
appellatis, distinguitur, Primus nuntius, catechetica institutio, vel penitior
fidei consideratio horum usu subsidiorum carere nequit, quemadmodum supra
monuimus.
Eaedem, cum ad inserviendum Evangelii causae adhibentur, ad prolatandum veluti
in immensum spatium, ubi Dei Verbum auditur, valent, nuntiumque salutis ad
milia et milia hominum afferunt. Ecclesia coram Domino suo quasi conscia reatus
adesset, nisi praevalidis bisce subsidiis uteretur, quae humana mens in dies
expolit perficitque. Etenim, eorum ope illum praedicat super tecta
72 nuntium, qui ipsi concreditus est; in iis recentiorem quandam
efficacioremque formam sacri suggestus, seu cathedrae, invenit; per ea alloqui
multitudines potest.
Usus tamen communicationis socialis instrumentorum ad evangelizationem
exsequendam certam praefert provocationem, quoniam per ea nuntius evangelicus
non solum ad magnam frequentemque hominum turbam pervenire debet, sed pollere
etiam oportet facultate penetrandi in uniuscuiusque conscientiam, subsidendi in
uniuscuiusque animo, quasi is adsit unus cum iis omnibus, quae maxime
singularia et personalia sunt, sibique conciliandi personalem prorsus
consensionem atque obligationem.
46.
Quapropter, praeter illam Evangelii nuntiationem, quam generalem publicamque
opportune dixerimus, semper probanda est suumque tenet momentum alia tradendi
Evangelii forma, ab altera ad alteram pertingens personam. Ea enim ipse Dominus
persaepe usus est - quemadmodum colloquia cum Nicodemo, cum Zacchaeo, cum Samaritana
muliere, cum Simone Pharisaeo, testantur -, ipsique Apostoli usi sunt. Numquid
exstat alia evangelizandi forma ab illa, qua quisque res, quas in se quoad
fidem expertus sit, alteri tradat? Fieri sane non debet, ut necessitate Bonum
Nuntium afferendi ad multitudines hominum oblitteretur memoria huiusce formae,
qua personalis hominis conscientia contingitur, quippe cum moveatur mirifico
admodum verbo, quod ab altero accipit. Equidem Nos paene impares sumus egregio
merito sacerdotum, qui per Paenitentiae Sacramentum vel per pastorales
collocutiones sese impigros sedulosque praestant ad personas secundum Evangelii
vias ducendas, ad eas quae enitantur confirmandas, ad eas si ceciderint
erigendas, ad eas suo semper consilio studiosaque voluntate adiuvandas.
47.
Verumtamen, illud satis numquam perseverabitur, evangelizationem neque habita
praedicatione neque aliqua tradita doctrina ex toto perfici. Etenim, ad vitam
usque pertingat oportet: sive ad naturalem vitam, quam quidem nova significatione
ditat, spe et exspectatione evangelici verbi reseratis; sive ad vitam
supernaturalem, quae ipsam naturalem vitam, nedum respuat, purificat et auget.
Supernaturalis haec vita quid sit quidque valeat, septem Sacramenta declarant
eaeque inde mire radiantes virtutes gratiae atque sanctitatis.
Tali igitur modo suas omnes divitias evangelizatio in apertum profert, cum per
eam artissimum nectitur vinculum, vel potius continuatio coniunctioque inter
Verbum et Sacramenta. Res enim in ambiguo quodammodo est, si - ut interdum fit
- Evangelii nuntiatio et Sacramentorum ministratio ex adverso ponantur. Quidam
sane Sacramenta conferendi mos, qui firmo careat fundamento catecheseos de
iisdem Sacramentis atque globulis, ut aiunt, catecheseos, eum ad finem recidit,
ut illa magna ex parte sua efficacitate destituantur. Nam proprium
evangelizantis munus est ad fidem ita educare, ut per eam singuli christiani
adducantur ad Sacramenta veluti vera fidei Sacramenta vivenda, non autem ad ea
desidiose recipienda vel aegre ferenda.
48. Nunc vero
talis evangelizationis faciei mentionem inchoamus, quae neglegentes nos esse
non sinit; quapropter, de illa iuvat re loqui, quae saepe in praesenti popularis
religiositas nuncupatur. Tam in regionibus ubi Ecclesia multa iam saecula
consita est, quam in illis ubi in eo est ut conseratur, passim apud populum
singulares consuetudines inveniuntur, quibus Dei investigatio atque fides
significantur. Qui habitus, si diu tamquam minus puri existimati interdumque
despecti sunt, ubique fere ab hodiernae aetatis hominibus ad novam quandam
indagationem cognitionemque revocantur, eorumque sensum ipsi Episcopi, inter
recentioris Synodi coetus, penitius intellegere conati sunt, insigni ducti
rerum pastoralium veritate atque studio.
Fatendum sane est popularem religiositatem certis angustisque terminis
contineri. Ea enim baud raro multis spuriisque religionis formis patet,
propiusque etiam ad superstitionem accedit; saepe in inferioribus veluti
gradibus religiosi cultus consistit, qui tamen animos ad germanam fidei
consensionem non pertrahit; potest ad sectas etiam factionesque condendas
impellere, ipsa unde ecclesialis communitas periclitetur.
At vero, si congruenter dirigatur, ac potissimum per evangelizandi viam
rationemque, multis quoque bonis eadem uber est. Namque aliquam Dei sitim
portendit, quam simplices pauperesque spiritu uni possunt experiri; hominibus
tribuit facultatem sese devovendi et strenue impendendi ad apicem usque
virtutis, cum de fide profitenda agatur. Acrem secumfert sensum, quo
ineffabilia Dei actributa percipi queant : eius nempe paternitas, providentia,
praesentia perpetuae benevolentisque caritatis. Ex interiore homine progignit
habitus, quos rarius alibi pares aequalesque deprehendas: patientiam dicimus,
conscientiam crucis in cotidiana vita ferendae, a rebus abstractionem,
liberalem aliorum admissionem, officiosam observantiam. Pro bisce igitur
dotibus eam potius popularem pietatem, seu populi religionem, quam
religiositatem appellamus.
Pastoralis caritatis est illis omnibus, quos Dominus Ecclesiae communitatibus
praeposuit, rectas agendi normas suadere ad tantam rem accurandam, quae tam
fructibus uber, quam periculis obnoxia est. Ante omnia, molliore quis sensu
oportet moveatur, menteque exercitata in interioribus eius elementis eiusque
haud infitiandis bonis detegendis, promptoque animo ad eam sustentandam, ut
suorum discrimina errorum propulsare valeat. Cum bene dirigitur, popularis
eiusmodi religiositas magis magisque conferre potest, ut nostrae vulgi multitudines
Deo in Christo Iesu revera occurrant.
|