Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus PP. VI
Evangelii nuntiandi

IntraText CT - Text

  • V
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

V

49. Postremis Iesu verbis, quae in Evangelio secundum Marcum continentur, evangelizationi, quam Dominus suis Apostolis iniungit, tribuitur universalitas, nullis finibus circumscripta: Ite in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae 73.
Duodecim autem illi et prima christianorum aetas penitus comprehensam habebant doctrinam huius textus aliorumque similium textuum, siquidem ad eos inde ordo dispositus agendi manabat. Ipsa quidem persecutio, qua Apostoli disperdebantur, pro sua parte effecit, ut Verbum disseminaretur et Ecclesia latius in dies in regionibus dissitis constitueretur. Eo quod Paulus inter Apostolos est ascriptus et charismate, quo ipse praedicabat paganis, non Iudaeis, nuntians adventum Iesu Christi, universalitas illa in clariore luce ponebatur.

50. Generationes christianae per XX saeculorum cursum varia intervallatis temporibus impedimenta evincebant, quae huic muneri, ad universalitdtem pertinenti, obnitebantur. Etenim, ipsi Verbi praecones hinc inducebantur, ut campum, in quem actio missionalis ipsorum excurreret, varii generis praetextu coartarent; illic ii, quibus iidem satores praedicabant, ita resistebant, ut virtute humana superari non possent. Ceterum, non sine animi maerore confiteamur oportet Ecclesiae operositatem, evangelizationi deditam, vehementer impugnari, ne dicamus praepediri, a publicis potestatibus. Hodieque accidit, ut Verbi divini nuntii iuribus suis priventur, persecutione vexentur, premantur minis, exstinguantur solum propterea quod Iesum Christum praedicant eiusque Evangelium. Spe autem ducimur fore, ut horum apostolorum navitas, quamvis hae res adversae lugendae sint, in nulla tandem orbis terrarum regione deficiat.
Ecclesia, quamquam bisce casibus gravatur, semper tamen altissimum mentis instinctum in se excitat, qui ad eam proxime a divino Magistro proficiscitur, bisce verbis resonantibus: mundo universo! omni creaturae! usque ad ultimum terrae! Quod iterum fecit in recentiare Synodo Episcoporum, monens ne nuntius evangelicus ligaretur, eo quod ad certam tantum partem humanae familiae iuberetur spectare, aut ad unum ordinem hominum, aut ad unam solummodo formam cultus civilis. Nonnullis exemplis res potest clarius explicari.

51. Ab ipso die Pentecostes illucescente, Ecclesia primariam agendi rationem, tamquam a Conditore suo acceptam, suscepit, quae in eo posita erat, ut Iesum Christum eiusque Evangelium iis revelaret, qui utrumque ignorabant. Totum Novum Testamentum, maxime vero Actus Apostolorum docent tempus turn fuisse singulare prorsus et opportunissimum, necnon vim exempli quodammodo praeferens, quo hic labor missionalis exerceretur; quo quidem deinceps universa Ecclesiae historia est insignis.
Hunc primum Iesu Christi nuntium ea intulit actione multiplici et varia, quae interdum «prae-evangelizatio» appellatur, sed quae, ut verum dicamus, iam est evangelizatio, licet quoad gradum versans . . . . in untns et nondum plena. Ad hunc enim finem assequendum adhiberi potest series paene interminata subsidiorum, veluti praedicatio aperta, quemadmodum liquet, sed etiam ars, pervestigatio in re doctrinali incohata, inquisitio philosophica, excitatio legitima sensuum animi humani.

52. Quodsi haec prima nuntiatio ad eos praesertim habetur, qui Bonum Iesu Nuntium numquam audierunt, aut pueris, tamen semper necessaria est - cum crebro hodie eae invaluerint condiciones, quibus a lege christiana prorsus disceditur - plurimis hominibus, qui sacro quidem tincti sunt baptismate, sed extra quamvis formam vitae christianae degunt, plebi simplici, quae quandam possidet fidem, sed eius fundamenta vix cognoscit, viris studia colentibus, qui opus sibi esse sentiunt, ut Iesum Christum agnoscant alia ratione sibi propositum quam institutione, quae puerili aetate tradi solet, necnon aliis multis.

53. Nuntius ille ingentes quoque partes humanae consortionis respicit, quae religiones non christianas profitentur. Ecclesia veneratur et magni facit eiusmodi religiones non christianas, quibus animi permultorum hominum coetum significanter exprimuntur; in iis enim percipere est quasi repercussas voces illorum, qui per mille annorum spatia Deum imperfecte quidem, sed saepe sincere ac recte quaesiverunt . Religiones illae, mirabile quoddam patrimonium textuum penitus religiosorum obtinentes, generationes hominum docuerunt precationes facere; eaedemque tamquam innumeris seminibus Verbi 74 distinguuntur atque adeo veri nominis praeparationem evangelicam 75 efficiunt, ut egregiis locutionibus Concilii Vaticani II utamur, de opere Eusebii Caesariensis depromptis.
Ceterum, ex huiusmodi consideratione multae quaestiones quam maxime implicatae magnamque postulantes prudentiam oriuntur. Theologis adhuc pervestigandae sunt, ratione habita Traditionis christianae et Magisterii Ecclesiae, hae quaestiones, quae neque pondere carent neque difficultate, ita ut missionariis, qui nunc sunt et in posterum erunt, novae patescant viae, quas in actione sua sequantur, religiones non christianas contingentes.
Neque reverentia et egregia aestimatio huiusmodi religionum neque implicatum genus quaestionum propositarum Ecclesiam inducunt, ut silentia tegat, ad non christianos quod attinet, nuntium Iesu Christi. Contra, ea opinatur hasce multitudines hominum ius habere cognoscendi Christi mysterii divitias 76; in quibus, ut arbitramur, tota humana familia invenire potest plenissimo modo ac nulli exspectationi obnoxio, ea omnia, quae quasi temptabunda ipsa perquirat de Deo, de homine eiusque sorte futura, de vita et morte, deque veritate.
Quare, etiam cum agitur de religionum naturalium formis, vel praestantissimis, Ecclesia hoc sibi proprium habere putat: vi religionis Iesu, quam ipsa per evangelizationem nuntiet, revera hominem iungi cum Dei consilio, cum viva eius praesentia cumque eius actione; eandem efficere, ut quis occurrat divinae mysterio Paternitatis, quae ad humanum genus inclinet; aliis verbis, per nostram religionem reapse cum Deo institui commercium, verum nempe vivumque, quod aliae religiones instituere nequeunt, etiamsi sua, ut ita dicamus, brachia ad caelum attollere ipsae videantur.
Hac de causa, Ecclesia ardorem missionalem suum alit ac fovet, quin immo augere studet hac, qua nos vitam degimus, aetate; nec non officio se teneri persentit erga universos populos; nullique parcit labori, ut pro suis viribus nitatur Bonum Iesu Salvatoris Nuntium edere. Novos semper, per hominum aetates, apostolos ad tale munus componit. Haec cum gaudio animadvertimus his temporibus, quibus non desunt qui putent atque etiam dicant apostolicum ardorem et alacritatem esse extincta, atque aetatem missionalem iam desiisse. Synodus quippe Episcoporum responsionis instar edixit missionalem nuntiationem non factam esse vigoris expertem, atque Ecclesiam ad huiusmodi munus implendum semper contenturam esse.

54. Verumtamen, Ecclesia non se arbitratur onere eximi ratione pariter assidua attendendi iis, qui fidem susceperunt quique, saepe a pluribus hominum aetatibus, Evangelium attigerunt. Quocirca, fidem eorum, qui se iam Christifideles velcredentes profitentur, excolere, solidare, nutrire et in dies maturiorem efficere conatur, quo magis tales revera exsistant.
Quae plerumque fides hodie cum saecularismo atque etiam cum atheismo data opera propugnato comparatur: ea igitur periclitatur et in discrimen adducitur, immo etiam obsidetur aperteque oppugnatur. Timor quoque est, ne ipsa suffocetur vel inedia pereat, nisi continenter alatur fulciaturque. Evangelizatio ergo saepissime postulat, ut fidei christifidelium necessariae hae alimonia et corroboratio afferantur, praesertim ope catecheseos, quae illo quasi suco evangelico vegetetur et sermone temporibus et personis accommodato ditetur.
Catholica Ecclesia assiduis pariter curis christianos prosequitur, qui plenam cum ipsa communionem non habent : dum una cum illis unitatem, quam Christus voluit, praeparat, idque propterea facit, ut unitatem in veritate operetur, plane conscia est se graviter officio suo esse defuturam, nisi coram iisdem testificetur eam plenitudinem Revelationis, cuius ipsa depositum servat.

55. Hac etiam sollicitudine eadem Synodus Episcoporum significanter tenebatur, scilicet ea, quae ad duas hominum rerumque condiciones spectat, quae quidem inter se valde differunt, sed tamen arcte inter se coniunguntur eo quod - utraque suo quidem modo - quasi provocando impugnant evangelizationem. Quarum prior appellari potest augescens incredulitatis vis in mundo hodierno. Huic ipso mundo delineando memorata Synodus studuit: tali enim nomine late patente, quot cogitandi rationes comprehenduntur, quot bona vera atque ficticia, quot studia delitescentia aut semina perniciosa, quot opinationes veteres, quae evanescunt, et opinationes novae, quae animis imponuntur! Ad rem spiritualem quod attinet, hic mundus hodiernus luctuoso eventu humanismi athei iactari videtur, ut scriptor quidam nostrae aetatis appellavit 77.
Hinc enim animadvertendum est in ipso veluti centro mundi nostrae aetatis quiddam insidere, quod est quasi singularissima eius nota: saecularismum dicimus. Non autem de saecularizatione loquimur, quae est conatus, per se rectus et legitimus neque prorsus a fide et religione alienus, deprehendendi in creatura, in qualibet re et in singulis eventibus mundi universi leges, quibus reguntur quadam autonoma ratione, dum mens penitus persuasum sibi habet Creatorem hasce leges iis indidisse. Recentius Concilium tali ratione legitimam humanae culturae ac praesertim scientiarum autonomiam asseveravit 78. Nos autem hic de vero saecularismo cogitamus, scilicet de illo mundi concipiendi modo, quo is ex ipsis suis principiis explicatur, neque opus est ut ad Deum ascendatur, qui ita supervacaneus fit et cuidam quasi impedimento est. Huius ergo generis saecularismus, potestatem hominis agnoscere nitens, eo ducit, ut Deus praetereatur atque etiam negetur.
Inde novae rationes atheismi manare videntur, videlicet atheismus anthropocentricus, non amplius a sensibus remotus et metaphysicus, sed pragmaticus, secundum praestituta consilia propositus et pugnax. Cotidie, multiplicibus sane modis, profertur - conexus cum hoc saecularismo atheo - civilis cultus ad id, quod consumitur, pertinens, hedonismus, ut aiunt, qui bonorum omnium supremum praedicatur, voluntas potestate utendi ac dominandi, cuiusvis generis discrimina inducta. Quae omnia totidem sunt inhumanae propensiones huius humanismi.
Verumtamen, in hoc ipso mundo hodierno - res sane mira contraque opinionem multorum - negari nequit veras inesse iuncturas cum christiana religione atque etiam elementa evangelica, id saltem efficientia, ut animi inane quiddam sentiant et desiderio bonitatis teneantur. Haud nimis est dicere agi de vehementi quadam et miseranda imploratione, ut nempe mundus evangelizetur.

56. Altera condicio eorum est, qui religionem non exercent, scilicet permagnae multitudinis baptizatorum, qui plerumque non eiurarunt suum expresse baptismum, sed velut in extremis eius limitibus prorsus versantur neque ex eo vitam ducunt. In historia christianitatis res est vetus, quod homines religionem non colunt; idque ex naturali quadam infirmitate et ex intima inconstantia oritur, quae, pro dolor, in ipso animo humano penitus insidunt. Sed idem aetate nostra novis notis est insigne; atque saepe idcirco explicatur, quod nostris bisce temporibus hoc proprium est et peculiare, ut homines quasi evellantur. Inde etiam oritur, quod christiani cum non credentibus admodum commixti degunt atque ab iis, qui religionis sunt expertes, continenter impelluntur. Ceterum, nostri aequales, religionem non exercentes, magis quam aliis temporibus fieri solebat, hunc staturn suum explanare student et excusare nomine religionis interioris, suis legibus vivendi facultatis, velauthenticae sui ipsorum rationis.
Itaque, hinc athei et non credentes, illinc religionem non exercentes evangelizationi non leviter obnituntur. Priores quidem resistunt eo quod certo quodam modo fidem respuunt, non capaces sunt ad accipiendum novum rerum ordinem et novam significationem mundi, vitae, historiae; quod fieri nequit, nisi ab «Absoluto» quis proficiscatur, quod est Deus. Alteri resistunt inertia, habitu illo aliquatenus hostili, eorum proprio, qui rem suam se optime gerere sciunt, qui se omnia novisse affirmant, cunctisque fruitos esse, neque amplius iis credere.
Hic saecularismus atheus et nulla religionis exercitatio apud adultos aetate inveniuntur et apud iuvenes, apud electissimos homines et apud vulgus, in omnibus gradibus cultus civilis, in Ecclesiis antiquis atque recens conditis. Quae igitur in evangelizatione vertitur actio Ecclesiae, quippe quae utrumque huiusmodi mundum nequeat ignorare neque sistere ante utrumque, eo coniti debet continenter, ut apta subsidia et sermonis ratio quaerantur ad revelationem divinam et fidem in Iesum Christum alterutri primum veliterum proponendam.

57. Ut Christus suae tempore praedicationis, ut duodecim Apostoli matutino Pentecostes tempore, etiam Ecclesia ingentem coram se multitudinem hominum videt, qui Evangelium desiderant et pro suo iure vindicant, quia Deus vult omnes homines saluos fieri et ad agnitionem veritatis venire 79.
Cum suum esse sentiat officium omnibus salutem praedicandi, sciens evangelicum nuntium non paucis initiatis, velprivilegio donatis, velelectis, sed omnibus destinari, Ecclesia eadem sollicitudine angitur, qua Christus coram turbis errantibus et languentibus, quasi ovibus sine pastore, et saepe eius renovat verba: Misereor super turbam 80. Sed et intellegit, ut evangelica praedicatio sit efficax, nuntium suum sibi esse dirigendum, in medio turbarum, ad fidelium communitates, quarum actio possit et debet ceteros attingere.

58. Diu Synodus recens de his parvis communitatibus, seu a basi appellatas, egit, quoniam in hodierna Ecclesia saepius de iis mentio fit. Quid sunt hae communitates, et quare praecipue evangelizentur eodemque tempore evangelizent?
Cum, secundum varia testimonia quae in Synodo audivimus, ubique in Ecclesia quodammodo floreant, eae multum inter se differunt in eadem regione, sed multo magis aliae in alia regione.
In nonnullis enim regionibus oriuntur et crescunt, aliquibus exceptis, in Ecclesia, cuius et vitae participes sunt et doctrina nutriuntur et Pastoribus adhaerent. Cum tales sunt, nascuntur, quia Ecclesiae vitam ardentius vivere cupiunt, vel congruentiorem humanae naturae morem optant et inquirunt; quem haud facile ampliores ecclesiales communitates praestare possunt, praesertim in magnis nostri temporis urbibus, ubi coacervatim simul ac veluti sine nomine vivitur. Hae communitates veltantum modo suo, quoad ea, quae ad rem spiritualem et religiosam pertinent - ut sunt Dei cultus, subtilior fidei cognitio, caritas fraterna, preces, communio cum Pastoribus - parvum socialem coetum, pagum aliave extendere possunt; velcongregare volunt ad audiendum reputandumque Verbum, ad Sacramenta, ad agapes vinculum, coetus aetate, cultura, sociali condicione similes - coniuges, iuvenes, eos qui varia munera et artes profitentur, ceteros -; itemque homines ipsa vivendi ratione concordes, quoniam una simul iustitiam, opem fraternam pauperibus ferendam, humanam progressionem propugnant; christianos denique, ubi penuria sacerdoturn non favet ordinariae paroecialis communitatis vitae. Haec omnia fieri putantur intra communitates ab Ecclesia constitutas, et maxime intra ecclesias particulares et paroecias.
In aliis regionibus, contra, communitates hae primordiales conveniunt acerbo impulsae studio faciendi censuram Ecclesiae, cui libenter notam institutionalem inurunt cuique sese opponunt, tamquam communitates charismaticas, a structuris solutas, tantummodo afflatas Evangelio. Earum proprium est erga Hierarchiam et Signa, quae Ecclesiam exprimunt , aperte obiurgare et recusare. Hanc enim Ecclesiam ex integro impugnant. Ita sensus, quibus eae permoventur, brevi ideologici fiunt, nec raro politica optione, aliqua secta, turn aliquo instituto, veletiam factione arripiuntur, non sine periculo, ne iis inserviant.
Iam non mediocris est discrepantia: communitates, quae suo repugnandi studio ab Ecclesia discedunt, cuius ceterum unitatem laedunt, profecto appellari possunt communitates «a basi» seu primordiales, sed hoc nomen est proprie sociologicum, nec fas est eas, nisi impropria verborum significatione, communitates ecclesiales «a basi» appellari, etsi perseverare se perperam affirmant in Ecclesiae unitate, cum Hierarchiae obstent. Talis appellatio ceterarum communitatum propria est, quae in Ecclesia congregantur, ut cum Ecclesia coniungantur et Ecclesiam augeant.
Hae quidem communitates seminarium erunt evangelizationis atque servient maioribus communitatibus, praesertim Ecclesiis particularibus; praeterea - ut in dictae Synodi exitu docuimus - Ecclesiae universae spem eatenus proponent, quatenus:
- alimenta sua ex Verbo Dei haurient neque se ipsas patiuntur irretiri extremis factionum politicarum studiis popularibusve doctrinis, quae libenter semper abutentur maxime earum potentia humana;
- resistunt instanti semper sollicitationi ad praeparatam institutorum expostulationem immodicamque censuram sub nomine sinceritatis, veritatis ac voluntatis adiutricem operam praestandi;
- firmiter ad Ecclesiam loci, in quam inseruntur, simulque ad universalem Ecclesiam adhaerescunt, quod faciendo impedient - quod nimis facile accidere potest - ne videlicet in se solas invertantur neve arbitrentur se unicam esse germanam Christi Ecclesiam, et ceteras proinde communitates ecclesiales aspernentur;
- sinceram custodiunt communionem cum Pastoribus, quos Dominus Ecclesiae suae dedit, atque cum Magisterio, quod Spiritus Christi iisdem credidit;
- numquam existimant sibi tantum nuntiari Evangelium, vel sibi Solis obvenire munus illud proclamandi, eoque minus apud se unite Evangelii depositum esse; contra, sibi persuadentes Ecclesiam multo ampliorem esse multoque maiores recipere varietates, agnoscunt eandem hanc Ecclesiam etiam formis contineri et exprimi aliis ac per ipsas solas;
- in singulos dies crescunt officiorum conscientia, religionis studio, sedulitate et missionali erga alios navitate; - se probant usquequaque patere omnibus hominibus, neque unquam peculiaribus favere partibus.
His tantum condicionibus, quae plurimum sine dubio postulant, verum etiam magnopere animos incitant, primordiales illae communitates ecclesiales satisfacient praecipuae suae destinationi: scilicet audientes Evangelium sibi nuntiatum atque recipientes singulari modo ipsam evangelizationem, eae sine ulla mora fient Evangelii nuntiae.




73 Marc. 16, 15



74 Cfr. S. IUSTINI I Apologia, 46, 1-4; II Apologia 7 (8), l-4; 10, l-3; 13, 3-4: Florilegium Patristicum II, Bonn 19112, pp. 81, 125, 129, 133; CLEMENTIS ALEXANDRINI Stromata I, 19, 91, 94: S. Ch. 30, pp. 117-118, 119-120; Ad Gentes, 11: AAS 58, 1966, p. 960; Lumen Gentium, 17: AAS 57, 1965, p. 21



75 EUSEBII CAESARIENSIS Praeparatio Evangelica, 1, 1: PG 21, 26-28; cfr. Lumen Gentium, 16: AAS 57, 1965, p. 20



76 Cfr. Eph. 3, 8



77 HENRI DE LUBAC, Le drame de l'humanisme athée, Ed. Spes, Paris 1945



78 Cfr. Gaudium et Spes, 59: AAS 58, 1966, p. 1080



79 1 Tim. 2, 4



80 Matth. 9, 36; 15, 32






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License