Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus PP. VI
Evangelii nuntiandi

IntraText CT - Text

  • VI
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VI

59. Si sunt homines, qui Evangelium salutis in mundo pronuntiant, id faciunt iussu, nomine et gratia Christi Salvatoris. Quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur? 81 ille scripsit qui haud dubie unus e maximis Evangelii praeconibus fuit. Nemo igitur id muneris explere potest, nisi missus fuerit. Cui autem missio est evangelizandi?
Concilium Vaticanum II praeclare respondet: Ecclesiae ex mandato divino incumbit oficium eundi in mundum universum et Evangelium praedicandi amni creaturae 82. Et alio loco affirmat totam Ecclesiam missionariam esse, et opus evangelizationis esse oficium Populi Dei fundamentale 83.
Iam mentionem fecimus de intima huiusmodi inter Ecclesiam et evangelizationem coniunctione. Cum Ecclesia Regnum Dei nuntiat et aedificat, ipsa in medio mundo sese penitus collocat, tamquam signum et instrumentum huius Regni, quod est et venit. Quam ad rem, Concilium rettulit significantissimum illud Sancti Augustini effaturn de missionali duodecim Apostolorum actione: Praedicaverunt verbum veritatis et genuerunt ecclesias 84.

60. Ecclesiam autem missam esse, eandemque ad evangelizationem proprie spectare, hoc duplicem in nobis excitat persuasionem. Ac primum, opus evangelizationis nemini singularem actum esse et solitarium, sed omnino ecclesialem. Ideoque, cum praedicator velhumillimus , catechista velpastor, in perquam longinqua regione, Evangelium nuntiat, sive parvam suam communitatem colligit, sive aliquod Sacramentum ministrat, etiamsi sit solus, actum Ecclesiae exsequitur, eiusque opus cum totius Ecclesiae evangelizantis actione certe coniungitur, non solum vinculis institutionalibus, sed invisibilibus etiam vinculis atque occultis cum superna gratia radicibus. Ex hoc inducitur eum non veluti sibi sumpto sponte officio, nec sua ipsius ductum mentis incitatione agere, sed in communione cum Ecclesiae munere atque eiusdem nomine.
Exinde altera persuasio eruitur: si quisque nomine Ecclesiae evangelizat - quae et ipsa ex Domini mandato agit -, nullus evangelizator summus est suae evangelizandi actionis arbiter, sui ipsius iudicio agens eamque perficiens iuxta suam indolem suamque impulsionem, sed servata cum Ecclesia eiusque Pastoribus communione eam exsequi debet.
Ecclesia, ut iam diximus, tota evangelizat. Ideo, sive ad universum terrarum orbem, sive ad unamquamque eiusdem partem quod attinet, Ecclesia suum officium esse sentit Evangelium pervulgare.

61. Postquam haec animo volutavimus, nunc, Fratres et Filii, vobiscum sistimus ad rem, quae hodie peculiaris momenti est, perpendendam. Prisci christiani, in suis liturgicis celebrationibus, in suis coram iudicibus et carnificibus testificationibus, in suis de re apologetica scriptis, se firmissime in Ecclesiam credere libenter declarabant, eam ubique terrarum diffusam esse demonstrantes. Prorsus sibi conscii erant se ad magnam pertinere communitatem, quae neque spatio neque tempore circumscriberetur : A iusto Abel ad ultimum electum 85; usque ad ultimum terrae 86; usque ad consummationem speculi 87.
Talem Dominus voluit Ecclesiam suam: universalem, arborem magnam, cuius in ramis volucres caeli veniunt et habitant 88, sagenam ex omni genere piscium congregantem 89, velrete quod Petrus centurn quinquaginta tribus magnis piscibus onustum trahit 90, gregem qui ab uno pascitur pastore 91: Ecclesiam nempe universalem, quae nec saepta habet nec fines, nisi, pro dolor, limites, qui in corde animoque hominis peccatoris sunt .

62. Haec tamen universalis Ecclesia reapse penitus inseritur singulis particularibus Ecclesiis, quae vicissim ex hac aut illa humani generis portione constant; quaeque hac aut illa utuntur lingua; quae certam eruditionem atque doctrinam, certum res mundi sentiendi modum, certam praeteriti temporis memoriam, certum denique humanitatis fundamentum hereditate veluti possident iisdemque astrictae manent. Ac proprio nostri temporis hominis sensui consentaneum est bisce Ecclesiae particularis divitiis patere.
Caveamus autem, ne Ecclesiam universalem cogitemus quamdam esse summam vel, si dicere licet, foederatam consociationem, plus minus heteroclitam, Ecclesiarum particularium, quae suapte natura inter se differant. Secundum voluntatem Domini, Ecclesia ipsa, vocatione et missione universalis, cum radices mittit in varias condiciones, ad civilem, socialem et humanum ordinem spectantes, in quavis orbis terrae parte exteriores facies ac lineamenta diversa induit.
Itaque, quaelibet particularis Ecclesia, quae sua voluntate ab universali Ecclesia seiungatur, necessitudinem suam cum Dei consilio amittat et sua ecclesiali indole pauperior fiat. Ceterum, Ecclesia, in toto orbe diffusa, abstractum quiddam fieret, nisi corpus et vitam per ipsas particulares Ecclesias sumeret. Tantum si hosce duos Ecclesiae veluti axes constanter aspexerimus, nobis intellegere licebit divitias huius, quae inter Ecclesiam universalem atque Ecclesias particulares exstat, necessitudinis.

63. Ecclesiae particulares, quae penitus non modo cum ipsis homi- . . . . nibus commiscentur, sed etiam cum appetitionibus, dlvltns angustiisque, necnon orandi, amandi, vitam mundumque spectandi modis, quae distinguunt definitum quemdam hominum coetum, debent substantiam evangelici nuntii intellectam excipere eamque, sine ulla velminima eius fundamentalis veritatis immutatione, in sermonem transferre, qui ab iisdem hominibus comprehendatur, eamque postea tali sermone nuntiare.
Quae quidem translatio facienda est - iis sane adhibitis consilio, gravitate, reverentia et competenti facultate, quae res ipsa postulat - in campis ad sacrae Liturgiae rationes 92, ad catechesim, ad theologiae enuntiata, ad secundarias ecclesiales structuras, ad ministeria pertinentibus. Cum vero sermonem dicimus, verbum tali sensu accipiendus est, ut potius quam ad verborum explicandorum disciplinam velad litterarum rationem, ad anthropologicam et culturalem rem referatur.
Quaestio profecto haud parum prudentiae habet, cum evangelizatio multum suae virtutis suaeque efficacitatis amittat, nisi rationem habeat populi, ad quem reapse dirigitur, nisi eius lingua eiusque signibus et imaginibus utatur, nisi quaestionibus respondeat, quas ipse ponit, nisi demum eius verum vivendi morem tangat et moveat. Altera vero ex parte, evangelizatio in periculo est, ne naturam sibi propriam perdat et omnino evanescat, si, per speciem res, quas continet, in sermonem transferendi, eas inanes reddat velcorrumpat, aut si eo consilio, ut veritas universalis alicui veluti spatio aptetur, haec ipsa veritas proiciatur atque unitas frangatur, sine qua nulla datur universalitas. Iamvero, ea tantummodo Ecclesia, quae conscientiam servat suae universalitatis ac sese praebet revera universalem, nuntium in promptu habet, qui comprehendi potest ab omnibus, ultra cuiuslibet regionis fines.
Cum aequa ratio Ecclesiarum particularium habetur, Ecclesia profecto augetur; idque oportere atque urgere censendum est, quia om nino congruit cum penitus insitis populorum humanarumque communitatum appetitionibus, quibus magis magisque agnoscere suae naturae lineamenta contendunt.

64. Ut vero huiusmodi auctus eveniat, necesse est ut Ecclesiae particulares prorsus pateant Ecclesiae universali. Bene enim animadvertendum est christifideles, qui maxime simplices et Evangelio fideles sunt atque ad verum Ecclesiae sensum magis attendentes, sua quasi sponte attrahi ad hanc universalem indolem percipiendam, eam ultro ac vehementissime desiderare, libenter in ea sese recognoscere, cum ea uno concentu consentire, atque imo ex animo angi, cum, vi quarundam opinionum, quas non intellegunt, in Ecclesiam costringantur hac universalitate carentem, alicuius regionis finibus circumscriptam atque omnis prospectus expertem.
Ceteroquin, ut historia clare docet, quotiens haec velilla Ecclesia particularis, optimis etiam propositis permota atque argumentis innixa, quae sive ex theologia, sive ex sociali doctrina, sive ex politica scientia, sive ex ipsa pastorali ratione depromantur, aut cupiditate impulsa alicuius libertatis sive sese movendi sive agendi, seiuncta est ab Ecclesia universali atque ab eius vitae centro visibili, vix fìeri potuit (si tamen evenit), ut duo effugeret discrimina, pariter gravia: hinc discrimen cuiusdam arefacientis secessionis, ac deinde celeris ipsius disgregationis, quia unaquaeque eius cellularum ab ea digrediebatur eodem modo, quo ipsa a nucleo principali recesserat; illinc autem discrimen, ne suam libertatem amitteret, cum, separata a capite atque ab aliis Ecclesiis, quae robur et firmitatem eidem impertiebant, sola obnoxia fuit multimodis illorum viribus, qui eam in servitutem redigere et quaestui habere conarentur.
Revera, quo solidiora sunt communionis vincula, quibus Ecclesia particularis cum Ecclesia universali devincitur - vincula dicimus caritatis et fidelitatis, prompti erga Petri Magisterium obsequii, unitatis in lege orandi, quae est etiam lex credendi, sollicitudinis servandi unitatem cum Ceteris Ecclesiis, quae universalitatem efficient - eo aptior haec eadem Ecclesia evadet ad thesaurum fidei in legitimas varietates transferendum, quibus exprimi possunt sive eiusdem fidei professio, sive orationis formae ac Dei cultus, sive christianorum vita et mores, sive spiritualis populi vis, in quo ipsa versatur; eoque etiam verior fiet Evangelii nuntia, hoc est facultate pollens hauriendi a patrimonio universali id quod ad sui populi emolumenturn cedat, itemque eiusdem populi experientiam vitamque Ecclesiae universali tradendi in omnium utilitatem.

65. Hac quidem mente, cum ad finem perduceretur tertius Synodi coetus, clarum, paterni amoris plenum, instans verbum habuimus de munere Petri Successoris, qua principii visibilis, vivi, actuosi unitatis inter Ecclesias, atque adeo unius Ecclesiae universalitatis 93. De gravi insuper officio etiam atque etiam monuimus, quod ad Nos pertinet, quodque tamen cum Fratribus in Episcopatu participamus, immutabile fidei catholicae depositurn servandi, a Domino Apostolis traditum. Quod depositum, etsi in omnes vertatur linguas, laedendum non est neque amputandum; etsi symbolis singulorum populorum propriis induatur, et elocutionibus theologicis explicetur cum variis uniuscuiusque sive culturae, sive societatis, sive etiam gentis modis et instrumentis congruentibus, ea catholicae fidei summa maneat necesse est, quam ecclesiale Magisterium et recepit et tradit.

66. Universa ergo Ecclesia ad praedicandum Evangelium vocatur; in hac tamen provincia varia sunt, quae inter se differunt, opera exsequenda. Quae ministeriorum varietas, in uno eodemque mandato, evangelizationis divitias et pulchritudinem efficit. Quapropter placet haec, quae sequuntur, munera commemorare.
Et primo, liceat nobis indicare, quam assidue in Evangelio Dominus Verbi nuntiandi munus Apostolis committat. Eos elegit 94, per nonnullos familiarissime annos excoluit 95, instituit 96 et misit 97 nuntii salutis testes atque magistros, auctoritate valentes. Et Duodecim suos invicem successores miserunt, qui, iisdem Apostolorum gressibus instantes, Evangelium pergunt praedicare.

67. Christi itaque voluntate, Petri Successor praeeminenti munere docendae veritatis revelatae auctus est. Saepe Novum Testamenturn Petrum Spiritus Sancti plenum inducit, nomine omnium loquentem 98. Quamobrem, Sanctus Leo Magnus eum meritum esse dicit apostolatus principatum 99. Hac eadem de causa, Ecclesiae vox Summum Pontificem in culmine - in apice, in specula - apostolatus esse demonstrat 100. Concilium Vaticanum II, pronuntians Christi mandatum praedicandi Evangelium omni creaturae (cfr. Marc. 16, 15), cum Petra et sub Petro, Episcopos primo et immediate afficit 101.
Potestas igitur plena, suprema atque universalis 102, quam Christus Vicario suo tradidit ad pastoralem Ecclesiae gubernationem, in eo potissimum posita est, quod Summus Pontifex praedicandi opus exercet et aliis mandat, ut Bonum salutis Nuntium praedicetur.

68. Cum Successore Petri coniuncti, Episcopi, Apostolorum successores, vi episcopalis ordinationis, potestatem suscipiunt veritates revelatas in Ecclesia docendi. Ipsi fidei magistri constituti sunt.
Cum Episcopis i n ministerium evangelizationis consociantur, huius potestatis ex peculiari titulo participes, ii qui per sacerdotalem ordinationem personam Christi gerunt 103, qua educatores Populi Dei in fide, divini Verbi praecones, simulque Eucharistiae ceterorumque Sacramentorum administri.
Nos omnes igitur Pastores, magis quam quodlibet aliud Ecclesiae membrum, invitamur ad huius muneris conscientiam in Nobis excitandam. Quod nostrum sacerdotale ministerium distinguit, quod efficit ut apte inter se cohaereant innumera ea negotia, quae per totius nostrae vitae cursum nos sollicitos tenent, quod denique peculiarem prorsus notam nostrae industriae impertit, est hic finis, cuilibet insitus actioni nostrae: Evangelium Dei praedicare 104.
En verae imaginis nostrae proprietas, quam nulla umquam dubitatio extenuare, nulla obiectatio obscurare debet: qua Pastores, miserenti Pastoris Summi consilio 105 electi sumus, etsi impares, ad Verbum Dei cum potestate praedicandum, ad congregandum Populum Dei dispersum, ad innutriendum hunc Populum signis actionis Christi, quae Sacramenta sunt, ad illum per salutis iter ducendum in eaque servandum unitate, cuius nos ipsi in variis ordinibus activa ac vitalia instrumenta constituti sumus, denique ad continenter animandam hanc communitatem circa Christum congregatam, secundum intimam eius vocationem. Cum autem haec omnia absolvimus pro nostris humanis viribus et secundum gratiae Dei mensuram, tunc profecto evangelizationis opus perficimus, sive Nos, qui munere fungimur Pastoris Ecclesiae universalis, sive Nostri in episcopatu Fratres Ecclesiis particularibus praepositi, sive Presbyteri et Diaconi coniuncti cum episcopis suis, quorum cooperatores sunt per communionem, quae e sacramento Ordinis sacri et ex Ecclesiae caritate proficiscitur.

69. Religiosi sodales praeterea in sua ipsorum vita, Deo sacrata, adiumentum singularis excellentiae inveniunt ad evangelizationem efficaciter peragendam. Ex ipsa religiosae vitae natura ii inseruntur in dynamicam actionem Ecclesiae, quae Absolutum, quod Deus est, sitienter expetit et ad sanctitatem vocatur. Huius sanctitatis ipsi sunt testes, cum Ecclesiam in se exprimant, quatenus severioribus Beatitudinum postulationibus se committere exoptat. Per suam vivendi rationem signum sunt eius vitae status, quo quis Dei, Ecclesiae ac fratrum famulatui se totum addicit. Quam ob rem, religiosi sodales peculiare momenturn habent quod attinet ad testificationem illam, quae, ut supra diximus, primarium est evangelizationis elementum. Tacita huiusmodi testificatio paupertatis et seiunctionis a rebus huius mundi castitatis et candidae vitae innocentiae, voluntatis in oboedientia acquiescentis, praeter quam mundo atque in ipsi Ecclesiae considerandi causas suggerit, fieri etiam potest diserta quaedam praedicandi forma, quae permovere valet etiam homines non christianos, recta praeditos voluntate et ad certa spiritualia bona aestimanda propensos.
Quae cum ita sint, facile intellegitur, quas partes agant in evangelizatione religiosi sodales atque sanctimoniales, qui precationibus, silentio, poenitentiae operibus, sui devovendi studio se dedunt. Alii etiam religiosi, et illi quidem plurimi, recta via incumbunt ad Christum nuntiandum. Missionalis eorum actio manifesto pendet ex Hierarchia et componenda est cum tota ratione pastorali, quam ipsa ad effectum deducere cupit. Verumtamen quis aestimare potest, quantum hi attulerint atque conferre etiam nunc pergant ad evangelixationis opus? Ob ipsam suam consecrationem religiosam, illi potissimum liberi sunt sponteque valent omnia deserere et abire usque ad terminos orbis, ut Evangelium praedicent. Illi sunt in opere alacres, atque eorum apostolatus saepe excellit propriis sui ingenii consiliis et inceptis, quae admirationem inspicientibus movent. Illi sunt magnanimi, et crebro inveniuntur in extremis missionum stationibus ubi maxima nonnumquam obeunt valetudinis ipsiusque vitae pericula. Ipsis profecto plurimum debet Ecclesia.

70. Laici homines, utpote qui pro sua condicione in medio mundo versentur et variis temporalibus muneribus praeponantur, peculiarem idcirco evangelizationis formam exercere debent.
Praecipuum ac proximum eorum munus eo spectat, non ut ecclesialem communitatem condant velpromoveant - quod munus Pastoribus proprium est -, sed ut ad effectum plene adducant omnes christianas atque evangelicas vires ac virtutes latentes, sed iam praesentes atque operantes in hoc mundo. Campus eorum evangelizantis navitatis proprius est latissima eaque implicata provincia rei politicae, socialis atque oeconomicae; item provincia ingeniorum culturae, disciplinarum et artium, mutuarum inter Nationes necessitudinum, instrumentorum communicationis socialis; accedunt res quaedam, quae peculiari modo ad evangelizationem patent, cuiusmodi sunt amor, familia, puerorum et adolescentium educatio, variarum professionum exercitatio, humanus dolor. Quo plures erunt laici homines spiritu evangelico imbuti, in quos harum rerum onus recidit quique iisdem rebus manifeste sunt addicti, et quo magis eas promovere valent et conscii erunt sibi efferendas esse omnes in se positas christianas vires, quae saepe latentes atque interclusae iacent, eo magis hae res omnes - nihil humanae efficientiae suae amittentes velimminuentes, immo ad novos quosdam superioris ordinis campos saepe pandentes - aedificando Dei Regno inservient, ac proinde afferendae saluti in Iesu Christo.

71. In apostolatus regione, laicorum propria, quae ad evangelizationem spectat, non animadverti non possunt partes, quae ad familiam pertinent . Ipsa iure merito pulcherrima appellatione dicta est Ecclesia domestica, ut ipsum Concilium Vaticanus II agnovit 106. Quod declarat oportere in unaquaque christiana familia reperiri varias Ecclesiae universae facies atque lineamenta. Ac praeterea familia, haud secus atque Ecclesia, habenda est campus, quo affertur et unde diffunditur Evangelium .
Quamobrem, apud familiam huius muneris consciam, omnia eiusdem familiae membra evangelizant atque evangelizantur. Parentes non tantum communicant cum filiis Evangelium, sed ab ipsis possunt recipere idem Evangelium penitus vita expressum. Eadem familia Evangelii nuntia fit apud alias multas familias, atque circumstantem, cui inseritur, convictum.
Ipsae familiae, quae ex matrimonio mixto exortae sunt, Christum suae proli annuntiare debent secundum plenam vim et significationem communis baptismi; ipsae praeterea difficili tenentur officio sese efhciendi unitatis artifices.

72. Rerum adiuncta nos invitant, ut peculiarem mentis attentionem ad iuvenes dirigamus. Eorum auctus numerus eorumque percrebrescens in societate humana praesentia, quaestiones quibus sollicitantur, haec omnia excitare debent in omnibus curam porrigendi eis studiose ac sapienter exemplar evangelicum cognoscendum et colendum. Attamen necesse est, ut iuvenes, recte ad fidem et precationem informati, fiant magis magisque apostoli suorum aequalium. In tali sane iuvenum auxilio Ecclesia multam spem reponit, iisdemque saepe saepius plenam Nosmet ipsi fiduciam ostendimus.

73. Ita quidem maximum sui momentum consequitur operosa laicorum praesentia in rebus temporalibus. Neglegendus igitur non est neque oblivione praetereundus alter rerum prospectus: laici enim possunt animadvertere se vocatos esse velvocari ad consociandam operam cum Pastoribus in famulatu communitatis ecclesialis, in eius auctum et vitae ubertatem, dum ministeria valde distincta exercent, pro gratia atque carismatibus, quae Dominus iis dilargiri voluerit.
Magna cum interiore laetitia contuemur Pastorum multitudinem, religiosorum atque laicorum, qui muneris sui Christum praedicandi studiosi, nuntiare valenter Evangelium aptioribus usque rationibus nituntur. Nos confirmamus late patentem actionem, quam, hoc in itinere et hac cum cura, Ecclesia nostrae aetatis explicat. Quae late patens actio meditationem ante omnia respicit, deinde ministeria ecclesialia, quibus est facultas renovandi atque firmandi alacritatem in evangelizando.
Absque dubio, iuxta ministeria per sacramentum Ordinis collata, vi quorum Pastores constituuntur atque peculiari modo communitatis famulatui se devovent, Ecclesia agnoscit alia ministeria, quae, etsi cum sacro Ordine non sint coniuncta, accommodantur tamen ad peculiare Ecclesiae officium exercendum.
Consideratio ad Ecclesiae primordia intenta multum luminis affert atque nobis sinit, ut utamur vetusta experientia, quod ad ministeria attinet; quae experientia eo validior est, quoniam pristinae Ecclesiae facultatem dedit accrescendi, sese corroborandi atque extendendi. Haec tamen primordiorum exploratio complenda est consideratione necessitatum humanae condicionis Ecclesiaeque nostrae aetatis. Haurire ex fontibus istis semper consiliorum plenis, nullum horum bonorum posthabere atque apte accommodari postulatis et necessitatibus huius temporis: haec sunt capita, quae facultatem praebebunt sapienter inquirendi atque in luce collocandi ministeria, quibus Ecclesia indiget, quaeque plures Christifideles libenter suscipient ad maiorem usque fovendam ecclesialis communitatis vivacitatem. Haec ministeria secum ferent veram pastoralem virtutem secundum rationem, qua servabunt omnino unitatem normasque latas a Pastoribus, utpote qui unitatis Ecclesiae sponsores atque auctores sint constituti.
Huiusmodi ministeria, quae specie quidem nova videntur, sed valde contra cohaerent cum antiquis Ecclesiae experimentis per longum vitae eius curriculum - ministeria, verbi causa, dicimus catechistarum, precationis et cantus moderatorum, christianorum deditorum praedicationi Verbi Dei velfamulatui fratrum egentium, praepositorum communitatum parvarum, auctorum motuum apostolicorum, et aliorum istius generis - utilissima quidem sunt ad Ecclesiam condendam, vivificandam et amplificandam, atque etiam efficere possunt, ut ipsa magis circumcirca effulgeat eosque tangat, qui procul absunt. Peculiaris a Nobis aestimatio declaranda est omnibus laicis, qui consentiunt aliquid sui temporis et virium, immo etiam universam vitam, sacris missionibus devovere.
Omnibus evangelizationis operariis sedula praeparatio necessaria est, qua quidem multo magis ii indigent, qui ministerio Verbi sunt addicti. Incitati altiore semper conscientia excelsitatis et ubertatis Verbi Dei, illi, quorum officium est idem Verbum diffundere, quam maximum studium adhibere debent ad dignitatem et diligentem curam et accommodationem sermonum suorum. Omnes enim noverunt loquendi artem hodie permagnum prae se ferre momentum et pondus. Quomodo igitur praedicatores et catechistae poterunt eam contemnere? Vehementer proinde optamus, ut in unaquaque Ecclesia particulari Episcopi convenienter procurent institutionem omnium ministrorum Verbi. Illa videlicet educatio seria augebit in iis necessariam fiduciam sui, sed etiam studium inflammabit Iesu Christi praedicandi hoc ipso tempore nostro.




81 Rom. 10, 15



82 Dignitatis Humanae, 13: AAS 58, 1966, 939; p. cfr. Lumen Gentium, 5: AAS 57, 1965, pp. 7-8; Ad Gentes, 1: AAS 58, 1966, p, 947



83 Cfr. Ad Gentes, 35: AAS 58, 1966, p. 983



84 S. AUGUSTINI Enarrat. in PS. 44, 23: CCL XXXVIII, p. 510; cfr. Ad Gentes, 1: AAS 58, 1966, p. 947



85 S. GREGORII MAGNI Homil. in Evangelia, 19, 1: PL 76, 1154



86 Act. 1, 8; cfr. Didachè, 9, 1: FUNK, Patres Apostolici, 1, 22



87 Matth. 28, 20



88 Cfr. Ibid. 13, 32



89 Cfr. Ibid. 13, 47



90 Cfr. Io. 21, 11



91 Cfr. Ibid. 10, l-16



92 Cfr. Sacrosanctum Concilium, 37-38: AAS 56, 1964, p. 110; cfr. etiam liturgici libri ceteraque documenta, insequenti tempore ab Apostolica Sede edita ad reformationem liturgicam exsequendam, quam Concilium Vaticanum II faciendam decrevit.



93 PAULI PP. VI Allocutio habita exeunte tertio coetu Synodi Episcoporum (26 Octobris 1974): AAS 66, 1974, p. 636



94 Cfr. Io. 15, 16; Marc. 3, 13-19; Luc. 6, 13-16



95 Cfr. Act. 1, 21-22



96 Cfr. Marc. 3, 14



97 Cfr. Ibid. 3, 15; Luc. 9, 2



98 Act. 4, 8; cfr. Act. 2, 14; 3, 12



99 Cfr. S. LEONIS MAGNI Sermo 63, 3; Sermo 70, l-3; Sermo 94, 3; Sermo 95, 2: S. Ch. 200, pp. 50-52; 58-66; 258-260; 268



100 Cfr. CONC. OECUM. LUGDUNENSIS I Ad apostolicae dignitatis: Conciliorum Oecumeniconum Decreta, Ed. Istituto per le Scienze Religiose, Bologna 19733, p. 278; CONC. OECUM. VIENNENSIS Ad providam Christi, ed. mem., p. 343; CONC. OECUM. LATERANENSIS 77 In apostolici culminis, ed. mem., p. 608; Postquam ad universalis, ed. mem., p. 609; Supernae dispositionis, ed. mem., p. 614; Divina disponente clementia, ed. mem., p. 638



101 Ad Gentes, 38: AAS 58, 1966, p. 985



102 Cfr. Lumen Gentium, 22: AAS 57, 1965, p. 26



103 Cfr. Lumen Gentium, 10, 37: AAS 57, 1965, pp. 14, 43; Ad Gentes, 39: AAS 58, 1966, p. 986; Presbyterorum Ordinis, 2, 12, 13: AAS 58, 1966, pp. 992, 1010, 1011



104 Cfr. 1 Thess. 2, 9



105 Cfr. 1 Petr. 5, 4



106 Lumen Gentium, 11: AAS 57, 1965, p. 16; Apostolicam Actuositatem, 11: AAS 58, 1966, p. 848; S. IOANNIS CHRYSOSTOMI In Genesim, Serm. VI, 2; VII, 1: PG 54, 607-608






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License