|
VII
74. Neque vero
colloquii huiusce cum Fratribus Filiisque Nostris amantissimis finem ante
faciendum putamus, quam et unum aliud addiderimus invitamentum: quonam animo
quove consilio scilicet ii duci debeant, qui propagando Evangelio operam dant.
Ita nomine Domini Iesu Christi atque Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, eos
omnes, qui Spiritus Sancti instinctu Ecclesiaeque mandato veri Evangelii
praecones sunt, cohortamur, ut vocatione, quam audierunt, digni sint, illamque
nulli dubitationi veltimori cedentes exerceant, neque omnino omittant ea, quae
ad evangelizationem non modo aditum faciant, sed assiduam etiam ac fructuosam
reddant. En, prae ceteris, primarias quas iuvat condiciones commendare.
75. NulIa
umquam fieri potest praedicatio sine Sancti Spiritus munere. Qui profecto et in
Iesum a Nazareth descendit ipsum dum baptizaretur, turn videlicet, cum vox
Patris - Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui
107 - manifeste ostendit ipsius electionem et missionem. Qui praeterea ductus
a Spiritu deserta petit supremumque certamen init in discrimenque maximum
venit, antequam huius missionis initium faciat 108; itidemque in
virtute Spiritus 109 redit in Galilaeam, in Civitate sua Nazareth
praedicaturus, sibi illud Isaiae tribuens: Spiritus Domini super me, et:
Hodie, impleta est haec Scriptura 110. Huc accedit, quod
discipulis, quos missurus erat, insufflans ait: Accipite Spiritum Sanctum
111.
Re quidem vera, solummodo post Spiritus Sancti adventum in die Pentecostes,
Apostoli in omnes partes terrae proficiscuntur, ut grande evangelizationis
opus, Ecclesiae concreditum, aggrediantur, idque Petrus ita populo explicat,
quasi per illum eventum prophetia Ioelis impleatur dicentis: Effundam de
Spiritu meo super omnem carnem 112. Ipse Petrus Spiritu Sancta
repletur, ut de Iesu, Filio Dei, populo verba faciat 113. Atque Paulus
ipse Spiritus repletur Sancto 114, antequam apostolico operi se tradat,
quemadmodum Stephanus, eodem Spiritu plenus, diaconus eligitur ac postea fuso
sanguine martyrium facit 115. Scilicet Spiritus ille, qui Petrum,
Paulum ac duodecim Apostolos loquentes facit, subiciens quid dicant, idem in
eos etiam cadit, qui verbum Dei audiunt 116.
Ceterum, Spiritus Sancti
consolatione repleta, Ecclesia crescit 117, cuius ille est anima. Ille,
inquimus, efficit, ut fideles verum turn doctrinae turn mysterii Christi intellectum
habeant; ille hodie, quemadmodum initio Ecclesiae, in unoquoque Evangelii
praecone operatur, modo ei se tradat dirigendum. Ille tandem verba suggerit,
cum unus ille praestare possit, simul audientium animos molliens, ut Evangelium
et annuntiatum Regnum plane excipiant.
Equidem evangelizationis artes bonae sunt; sint tamen illae absolutae atque
perfectae, nequeunt secreto Spiritus instinctui suffici. veldiligentissime
adhibita praeconis praeparatio nihil agit sine illo, et quaevis dialectica nisi
illo spirante est ad hominem permovendum impar, atque praeterea disciplinae
turn sociologicae turn psychologicae inventa, subtilia licet, sine illo nullius
virtutis deprehenduntur. Nimirum, hodie, in Ecclesia singularem quandam
Spiritus Sancti aetatem animadvertimus. Satagunt enim ubique fideles, ut non
modo melius Illum cognitum comprehensumque habeant, qualem videlicet Scripturae
sanctae revelant, sed etiam ut quam iucundissimo animo Ei se tradant, vela sua
pandentes inspiranti; atque praeterea frequentissimi ad Illum coeuntes,
libenter ab Eo agi patiuntur. Iamvero, si Spiritus Sancti momentum in vita
Ecclesiae tantum est, profecto in evangelizationis opere reperitur maximum.
Neque credendum est temere ac fortuito accidisse, ut evangelizationis initia die
Pentecostes proficiscerentur, divini nempe Spiritus afflatu.
Cogi ergo inde facile potest, Spiritum Sanctum in propagatione Evangelii primas
agere, utpote qui et moveat ad praedicandum, et hominis intima ad excipiendum
intellegendumque verbum salutis praeparet 118, iure pariter affirmari
potest Eum esse etiam finem ac terminum omnis evangelizationis; unus enim novam
creationem operatur, humanitatem nempe novam, ad quam evangelizatio ipsa
tendere debet per illam unitatem in varietate, ad quam praedicatio necessario
provocat in communitate christiana. Per Illum insuper, Spiritum Sanctum
dicimus, Evangelium in mundum permanat, cum unus signa temporum - id est
Dei - quae sint, discernere faciat, quae evangelizatio percipit eaque in
hominum vita illustrat.
Episcoporum Synodus quidem, anno MCMLXXIV habita, postquam opportune institit
operam Spiritus Sancti in negotio evangelizationis, vota pariter suscepit, ut
animorum pastores atque theologi - inter quos fideles etiam ponimus, quos
signum Spiritus Sancti per Baptismum notavit - naturam atque agendi modum
divini illius Paracliti altius excuterent in evangelizatione praesentis
temporis. Quod et Nos in votis habemus, dum Evangelii praecones hortamur,
cuiuscumque ordinis velcondicionis sunt, ut sine intermissione Spiritui divino
summa fide et ardore supplicent, illiusque ductui prudenter se permittunt
tamquam auctoris praecipui consiliorum suorum, suoium coeptorum suaeque operae
ad evangelizationem spectantis.
76. Nunc autem
ipsos respicimus Evangelii praecones. Saepius, enim, homines dictitant aetatem
nostram sitire sinceritatem ac veritatem rerum. Adulescentes praesertim
dicuntur abhorrere prorsus ab omni falsa velficticia rerum natura, atque contra
requirere totam earum veritatem ei claritatem. Haec signa temporum
magnam Nobis suadent vigilantiam. Etenim vehementer semper - sive taciti sive
magna voce - nos interrogant: Creditisne vos ipsi ea quae dicitis? Vivitisne ea
quae creditis? Praedicatisne revera et quae vivitis? Plus quam umquam alias
testimonium vitae, sic factum est pernecessaria condicio plenae efficacitatis
praedicationis. Quapropter, ecce in nos ipsos tamquam auctores quadamtenus
recidit omnis progressus et effectus Evangelii, quod proclamamus.
«Quid est de Ecclesia decem post annos a conclusione Concilii?», ita nobiscum
quaerebamus, hanc commentationem inchoantes. Estne illa radicitus constituta in
medio mundo ac tamen satis libera et sui iuris, ut mundum interroget? Estne
illa testis consociatae voluntatis cum hominibus eodemque tempore cum
«Absoluto», quod est Deus? Estne vividior ipsius contemplatio et adoratio,
estne pariter vehementior eius actio missionalis, caritatis effectrix,
liberatrix? Estne studiosius usque operosa in sustinendis inceptis plenae
christianorum unitatis restaurandae, quae efficaciorem reddit ipsam communem
testifìcationem, ut mundus redat 119. Nos omnes simul advocamur
ad responsiones his interrogationibus reddendas.
Hortamur ergo, Venerabiles Fratres, quos Spiritus Sanctus posuit pasceve Ecclesiam
Dei 120. Hortamur Presbyteros et Diaconos, Episcoporum adiutores
atque spiritalis alacritatis suasores in consociationibus Populi Dei et in
locorum communitatibus. Hortamur Religiosos, testes huius Ecclesiae, quae ad
sanctitatem invitatur, ideoque exstimulatos ad talem amplectendam vivendi
rationem, quae evangelicarum Beatitudinum sit argumentum. Hortamur laicos:
familias christianas, iuvenes et adultos, illos omnes qui artificia exercent,
moderatores, neque obliviscimur pauperes saepe fide et spe affluentes, laicos
omnes conscios suarum in evangelizatione partium in famulatu Ecclesiae, velin
media societate et mundo. His omnibus dicimus: necesse est, ut nostrum
evangelizationis studium vehemens a germana vitae sanctitate profkiscatur, quam
precatio ac praesertim amor erga Eucharistiam alant, atque - sicut Concilium
Vaticanum II nos admonet - praedicatio ex parte sua incrementum afferat
sanctitati praedicatoris 121.
Mundus qui, contra omnium opinionem, licet innumerabilia ostendat denegationis
Dei Signa, Deum tamen quaerit per itinera inopinata et Deo graviter indiget,
idem mundus repetit Evangelii praedicatores, qui ipsi loquantur de Deo ab iis
cognito tamque sibi proximo, quasi Eum invisibilem videant 122. Mundus
repetit et exposcit a nobis vitae simplicitatem, precandi habitum, caritatem in
omnes, praesertim erga parvulos et pauperes, oboedientiam et humilitatem,
nostri oblivionem et renuntiationem. Hac sanctitatis nota deficiente, sermo
noster difficulter permanabit ad cor hominum huius temporis: in discrimen
ponitur, ut reducatur ad vanum et irritum.
77.
Evangelizationis vis valde deminuetur, si nuntii Evangelici disiuncti erunt
inter se variis divisionis causis. Nonne hoc est quoddam e magnis evangelizationis
huius temporis incommodis? Re vera, si Evangelium, quod praedicamus, appareat
dilaceraturn controversiis de doctrina, sententiis inter se oppositis mutuisve
damnationibus inter christianos - prout eorum quisque sentit de Christo et de
Ecclesia, atque etiam ob dissimiles suas opiniones de societate deque humanis
institutionibus - nonne fiet, ut illi, ad quos nostra praedicatio convertitur,
perturbentur, in errorem inducantur, immo etiam scandalizentur?
Sacrum Domini testamentum nos docet, unitatem inter Christifideles esse non
tantum documentum nostrae ascriptionis in numero suorum, sed etiam ipsius
missionis a Patre, probantissimum argumentum fidei, quae christianis velipsi
Christo debetur. Quoniam Evangelii praedicatores sumus, nobis praebenda est
fidelibus Christi non species hominum dissidentium ac dissentientium ob
controversias, quae nullo modo aedificant, sed species hominum in fide
firmatorum, qui sciunt simul congredi, praeter contentiones hic et nunc
exorientes, ob communem sinceram et aequam veritatis inquisitionem. Ita est:
evangelizationis sors profecto conectitur cum unitatis testimonio ab Ecclesia
exhibito, hinc sane officiorum pondus et gravitas, sed etiam consolatio
exoritur.
Hoc autem loco denotare iuvat ipsum signum unitatis inter omnes christianos,
tamquam modum et instrumentum evangelizationis. Divisio christianorum quaedam
praesens res est magnae profecto gravitatis, quae eo usque pertingit, ut ipsum
opus Christi debilitet. Etenim, Concilium Vaticanum II loculenter vehementerque
affirmat: Divisio christianorum sanctissimae causae praedicandi Evangelium
omni creaturae detrimentum affert et adìtum ad fidem nzultis praecludit
123. Qua de causa, cum Annum hunc Iubilaeum indiceremus, necessarium
Nobis visum est omnes fideles orbis catholici illud quoque commonefacere: Prius
quam homines universi reducantur aliquando et restituantur in Dei Patris nostri
gratiam, communionem inter eos redintegrari omnino oportet, qui fide iam
agnoverint ac receperint lesum Christum uti Dominum misericordiae, qui homines
lìberet et amoris veritatisque consociet Spiritu 124. Magna vero
Nos cum spe contemplamur conatus illos, qui a christianis nunc suscipiuntur ad
plenam restituendam hanc unitatem, quam Christus voluit. Sanctus Paulus hac de
re nos facit certiores: Spes autem non confundit 125. Dumque hoc etiam
tempore enitimur et contendimus, ut a Domino perfectam unitatem impetremus,
volumus ut preces multiplicentur. Praeterea, idem assumimus votum, a Patribus
tertii coetus generalis Synodi Episcoporum nuncupatum: ut maiore usque studio
socia conferatur a nobis opera cum christianis fratribus, quibuscum perfecta
communione nondum coniungimur, idque fiat innitendo in baptismatis fundamento
et in fidei patrimonio, quod cum illis commune habemus; adeo ut ex ipso
evangelizationis opere latior iam nunc prodeat communis testificatio de Christo
coram mundo. Ad hoc mandatum
Christi nos impellit, idque poscit officium praedicandi ac testificandi
Evangelium.
78. Evangelium,
quod nobis commissum est, est etiam verbum veritatis. Quae veritas libertatem
affert 126, eaque sola pacem animo confert. Eam homines expetunt, cum
nos adeunt Bonum Nuntium illis nuntiantes: veritatem de Deo, veritatem de
homine eiusque arcano fine, veritatem de mundo; veritatem difficilem, quam in
Verbo Dei perscrutamur, cuiusque - iterum dicimus - nec magistri nec auctores
sumus, sed custodes, praecones, administri.
Poscitur ab eo qui Evangelium nuntiat, ut veritatem colat, eo velmagis quod veritas,
quam ille perpendit et tradit, est veritas revelata, ideoque prae ceteris
primariae particula veritatis, qui est Deus ipse. Evangelii igitur praedicator
is est qui, summa etiam cum sui oblivione et iactura, semper veritatem exquirit
aliis transmittendam.
Numquam ille veritatem adulterat, numquam dissimulat, desiderio motus placendi
hominibus, admirationem movendi velanimos excitandi, neque novitate vel studio
sese octendendi. Ille veritatem non respuit; veritatem revelatam non obumbrat
socordia ignaviaque eam inquirendi, velsui commodo ductus, veltimore impulsus.
Non recusat incumbere in eius studium; ei magnanimiter inservit, neque tamen
eam in servitutem redigit.
Quoniam populi fidelis sumus Pastores, ministerium nostrum urget nos, ut
tueamur, defendamus et communicemus veritatem, damna et iacturas contemnentes.
Plurimi excellentes sanctique Pastores nobis largiti sunt exemplum huiusmodi
erga veritatem amoris, qui haud raro heroum more demonstratus est. Deus
veritatis exspectat, ut eiusdem nos simus propugnatores vigilantes atque
praedicatores deditissimi.
Doctores, quicumque estis, sive theologi, sive exegetae, sive historiae
cultores: evangelizationis opus indiget vestra indefatigata inquisitione
vestraque diligentia atque sagacitate in transmittenda veritate, ad quam studia
vestra vos appropinquant, quaeque tamen semper exsuperat cor hominis, cum sit
ipsa veritas Dei. Parentes et magistri, munus vestrum, quod difficilius evadit
ob multiplices huius temporis contentiones, vos adducit ut auxilium praebeatis
filiis atque discipulis vestris in detegenda veritate, religiosa et spiritali
haud excepta.
79.
Evangelizationis ministerium in evangelizatore fraternum et in dies crescentem
amorem erga eos, quos evangelizat, requirit. Paulus npostolus, cuiusvis
praedicatoris exemplar, haec Thessalonicensibus verba scripsit, quae nobis
agendi rationi sunt: Ita desiderantes vos . . volebamus tradere vobis non
solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis Jacti
estis 127. Qui iste amor est? Non tam paedagogi, quam patris,
velpotius matris 128. Cupit Dominus ut quisquis, sive Evangelium
praedicat, sive Ecclesiam exstruit, hunc habeat amorem.
Amoris signum est donandae
veritatis et in unitatem evangelizandos inserendi cura. Signum item amoris
est sine exceptione et ambagibus Iesu Christo nuntiando se tradere.
Nonnulla alia amoris Signa
liceat addere. Primum signum est eos, qui evangelizantur, vereri nec aspere
tractare, quod ad religionem, ad animum, ad vitae modum, iure non intemperanter
celerandum, ad conscientiam et ad sententiam pertinet.
Itidem aliud signum est cavere, ne quis, praesertim si sit fide infirmus
129, dictis offendatur, quae, si Clara esse possunt eruditis, tamen
fidelibus, velut vulnera animi, fontes perturbationis et scandali esse possunt.
Demum, signum amoris erit eniti, ut christianis non dubitationes et
haesitationes tradantur, ex male percepta eruditione ortae, sed firmae, cum in
Verbo Dei consistant, persuasiones. Fidelibus opus est his persuasionibus, ut
christiane vivant, easque sibi pro iure vindicant, cum filii Dei sint, in cuius
complexu haerentes, toti in iis acquiescunt, quae amor postulat.
80.
Adhortationem Nostram nunc e vita maximorum praedicatorum et evangelizatorum
sumere volumus, quorum vita apostolatui dicata fuit, quorum in numero eos
commemorare peculiariter placet, quos hoc Anno Sancta proposuimus fidelibus
colendos; multa enim evangelizationis impedimenta superaverunt.
Satis habemus ex illis impedimentis, quae nostrorum etiam temporum sunt, illud
indicare, quod et multiplex et tamen gravissimum est, cum sit domesticum:
neglegentiam videlicet, et praesertim gaudii ac spei defectionem in multis
evangelizatoribus. Nos itaque omnes hortamur, qui, aliquam ob causam aliquove
modo, evangelizandi funguntur munere, ut fervorem spiritus alant et augeant
130. Hic fervor exigit in primis, ut excusationis titulos reiciamus
evangelizationi contrarios. Omnium insidiosissimi ii sunt, quibus quis contendit
se hac velalia doctrina, a Concilio proposita, fulciri et sustineri.
Sic accidit, ut vario quidem modo asseverari saepius audiamus: veritatem
imperare, etiamsi Evangelii sit, viam praecipere, etiamsi salutis sit, idem
esse ac religiosae libertati vim inferre. Ceterum - addunt - quae causa est,
cur Evangelium nuntietur, si omnes cordis probitate salutem consequuntur?
Constat, praeterea - aiunt - et mundum et historiam seminum verbi piena
esse: eo velle Evangelium portare, ubi iam idem in seminibus inest, a Domino
satis, nonne est falsa opinione duci?
Altius perscrutandi in Concilii documentis quaestiones quae, illis titulis
suadentibus, inde nimis inconsiderate hauriuntur, de his argumentis
diversissima apparebit sententia.
Vitium profecto est quidquid imponere conscientiae fratrum nostrorum. Sed
prorsus aliud est, si huic conscientiae evangelica veritas et saIus in Christo
Iesu proponuntur ratione admodum perspicua et salva omnino eiusdem conscientiae
potestate eligendi veloptandi - secluso omni actionis genere, quod
cokitionem velsuasionem inhonestam aut minus rectam sapere videatur
131-; id, nedum libertati religiosae iniuriam faciat, obsequium
praestat eidem libertati, cui potestas tribuitur viam eligendi, quae nobilis et
laudabilis ab iis quoque habetur, qui Deum esse non credunt. Numquid crimen
adversus alienam libertatem erit in gaudio pronuntiare Evangelium, quod a
misericordissimo Domino accepimus? 132 Cur, praeterea, ius erit
dumtaxat mendacium et errorem, dedecora atque obscena proponere, immo saepe,
pro dolor, imperare turn per suasoria et exitialia communicationis socialis
instrumenta, turn per leges huiusmodi licentiam tolerantes, turn etiam per
ignaviam bonorum et audaciam malorum?
Haec reverens erga alias ratio, qua Christus eiusque Regnum nuntiantur,
officium potius quam ius evangelizatoris dicenda est. Pariter ad homines, qua
fratres ipsius evangelizatoris, ius pertinet, ut sibi ab eo evangelicum salutis
nuntium afferatur. Hanc salutem in iis, quos vult, Deus operari potest per
extraordinarias vias, quas Ipse solus novit 133. Si autem Filius eius
in hunc mundum venit, id eo consilio fecit, ut verbis vitaque sua ordinarias
nobis patefaceret vias salutis. Ipse nobis mandavit, ut, sua ipsius praediti
auctoritate, hanc transmitteremus revelationem. Haud inutile erit, si singuli
fideles singulique evangelizatores orando hanc perscrutantur sententiam:
homines, etiamsi eos non evangelizaverimus, salvi esse poterunt etiam per alias
vias, propter Dei misericordiam; at, si desidiosi velpavidi vel «erubescentes
Evangelium», ut scripsit Sanctus Paulus 134, vel, falsas secuti
sententias, illud praetermittimus nuntiare, num possumus nosmet ipsos salvos
facere? Id enim nihil aliud est quam irritam facere vocationem Dei, qui vult
bonum semen per vocem ministrorum Evangelii germinare; perque nos stabit, ut
idem semen in arborem excrescat suumque fructum proferat.
Servemus igitur spiritus fervorem; custodiamus suave et solacii plenum gaudium
evangelizandi, tunc etiam cum seminare flendo opus est. Talis sit nobis animi
impetus - sicut fuit Ioanni Baptistae, Petro et Paulo, ceteris Apostolis atque
multitudini illi admirabilium per totum Ecclesiae decursum evangelizatorum -,
quem neque homines neque res exstinguere valeant. Istud nobis, qui vitam
nostram obtulimus, magnae laetitiae sit. Utinam mundus aetatis nostrae, qui
turn in angore turn in spe quaerit, Evangelium accipiat non ab
evangelizatoribus afflictis velspe destitutis, neque ab impatientibus vel
anxietate affectis, sed ab Evangelii ministris, quorum vita fervore renideat,
ab iis videlicet, qui primi gaudium Christi in semet ipsis receperunt, neque
renuunt vitam impendere, ut et Regnum nuntietur et Ecclesia in mundo penitus
instauretur.
81. En igitur,
Fratres et Filii, clamor, qui ex imo pectore Nostro effunditur, quique cum
repercussa consonat voce Nostrorum Fratrum, qui tertium generalem Synodi
Episcoporum coetum celebraverunt. En id, quod fieri iussimus, exeunte hoc Anno
Sancta, quo cum maxime et necessitates et appellationes percepimus multorum
fratrum, qui, sive christiani sive non christiani, ab Ecclesia exspectant
Verbum salutis.
Utinam huius lux Anni Sancti, quae innumerabilibus hominibus Deo reconciliatis
turn in Ecclesiis particularibus turn Romae Orta est, etiam post Iubilaeum
aequaliter illucescere pergat per ordinatam quandam rationem pastoralis
navitatis, cuius evangelizatio praecipua pars est, hac nostra aetate, quae
proximum iam ostendit novum saeculum, immo tertium millesimum Christianae religionis
annum!
82. Hoc votum
deponere gaudemus in manibus et in corde Sanctissimae Deiparae Virginis Mariae,
hoc ipso die singulariter ei sine labe conceptae sacro, atque decimo expleto
anno ab exitu Concilii Vaticani II. Quae mane Pentecostes primordiis
evangelizationis, Sancta Spiritu operante, orando praefuit, eadem tamquam
Stella refulgeat evangelizationis usque renovandae, quam Ecclesia, mandato sui
Domini obtemperans, promovere ac perficere debet praesertim bisce sane arduis,
sed spei plenis temporibus!
In nomine Christi, Nos vobis omnibus vestrisque communitatibus, familiis,
necessariis paterne benedicimus, his utentes verbis Sancti Pauli ad
Philippenses: Gratias ago Deo meo in omni memoria Vestri, semper in amni
oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens super
communione vestra in Evangelio . . . . sicut est mihi iustum hoc sentire pro
omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et . . . in defensione et
confirnzatione Evangelii socios gratiae meae omnes vos esse. Testis enim mihi
Deus, quomodo cupiam omnes vos in vi.sceribus Christi Iesu 135.
Datum Romae, apud Sanctum
Petrum, die VIII mensis Decembris, in Sollemnitate Conceptionis Immaculatae B.
M. V., anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertiodecimo.
PAULUS
PP. VI
|