| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Paulus PP. VI Evangelii nuntiandi IntraText CT - Text |
|
|
|
|
INTRODUCTIO Venerabiles fratres ac dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem 1. Evangelii nuntiandi studium nostrae aetatis
hominibus, spei plenis, sed timore etiam et angore saepe vexatis, procul dubio
officium habendum est, quod non solum christianae communitati, sed universae
quoque hominum consortioni praestatur. 2. Id ipsum facere Nos nunc in animo habemus sub
exitum huius Anni Sacri, per cuius decursum Ecclesia, Evangelium omzibus
hominibus nuntiare contendens 3, nihil aliud spectavit, quam ut
munere fungeretur praeconis Boni Nuntii, a Iesu Christo allati et ab ea
vulgati, vi huius duplicis praecipui mandati: Induite novum hominem
4 et Reconciliamini Deo 5. 3. Nosmet ipsi grave huius quaestionis de evangelizatione momentum iterum iterumque in sua luce posuimus multo ante Synodi celebrationem: Condiciones societatis - ita sacrum Cardinalium Collegium allocuti sumus die XXII mensis Iunii anno MCMLXXIII - nos omnes cogunt ad methodos recognoscendas atque ad vias patiofiesque omnibus viribus reperiendas, quibus nostrae aetatis hominibus christianum nuntium perferatur, in quo uno ipsi interrogatiozibus suis responsionem invenire poterunt necnon vim haurient ad officia mutuae hominum necessitudinis exsequenda 7. Quibus verbis hoc etiam addimus: ad Concilii postulatis, quae Nos urgent, apprime respondendum, necessarium omnino esse non solum ut prae oculis habeamus fidei patrimonium, quod integrum inviolatumque Ecclesia tradere debet, sed etiam ut hominibus, qui hodie sunt, quatenus fieri possit, ratione perspicua eademque ad persuadendum apta, patrimonium illud proponamus. 4. In hac fidelitate erga nuntium, cui inservimus,
atque erga homines, quibus integrum ac vivum illud tradere debemus, cardo
vertitur ipsius evangelizationis. Quae quidem tres maxime arduas quaestiones
ponit, ad quas Patres Synodi anno MCMLXXIV assidue animum intenderunt : 5.
Nos omnes compertum habemus necessitatem urgere huic interrogationi sinceram,
humilem animosamque responsionem dandi, ab eaque vitae normas sumendi. Pro
Nostra sollicitudine omnium Ecclesiarum 8, Nostris
Fratribus ac Filiis, ut hac de re interrogationibus respondeant, auxilium
praebere volumus. Utinam verba Nostra, quae in evangelizationis consideratione
versantur, a divite materia ipsius Synodi initio facto, invitamento sint
universo Dei Populo in Ecclesia congregato ad id genus considerationes
instituendas, itemque in omnibus nova excitent studia, in iis maxime qui laborant
in verbo et doctrina 9, ut unusquisque eorum sese reddat recte
tractantem verbum veritatis 10 et opus faciat evangelistae, suum
perfecte adimplens ministerium.
|
1 Cfr. Luc. 22, 32 2 2 Cor. 11, 28 3 Cfr. Ad Gentes, 1: AAS 58, 1966, p. 947 4 Cfr. Eph. 4, 24; 2, 15; Col. 3, 10; Gal. 3, 27; Rom. 13, 14; 2 Cor. 5, 17 5 2 Cor. 5, 20 6 Cfr. PAULI PP. VI Allocutio habita ad Synodum Episcoporum, tertio exeunte generali coetu (26 Octobris 1974): AAS 66, 1974, pp. 634-635; 637 7 PAULI PP. VI Allocutio ad Sacrum Cardinalium Collegium (22 Iunii 1973): AAS 65, 1973, p. 383 8 2 Cor. 11, 28 9 1 Tim. 5, 17 10 2 Tim. 2, 15 11 Cfr. 1 Cor. 2, 5 |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |