| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Paulus PP. VI Evangelii nuntiandi IntraText CT - Text |
|
|
|
|
I 6. Quod testimonium Christus Dominus de se ipse
perhibuit et S. Lucas rettulit in Evangelio suo - Oportet me evangelizare
verbum Dei 12 - magnum sane momentum habet, quippe quod uno
vocabulo totum Iesu munus ac mandatum definiat: Quia ideo missus sum
13. Quae quidem verba plenam suam significationem prae se ferunt, si
cum superioribus textus evangelici locis comparantur, ubi Christus sibi attribuit
sententiam Isaiae prophetae: Spiritus Domini super me; propter quod unxit
me, evangelizare pauperibus misit me 14. 7. Saepe saepius inter synodales coetus Episcopi hanc veritatem commemoraverunt, scilicet Iesum ipsum, Evangelium Dei 15, primum eundemque maximum Evangelii praeconem exstitisse. Talis fuit LEque ad finem, et quidem usque ad perfectionem suaeque ipsius vitae terres tris sacrificium. Evangelium nuntiare: quamnam significationem Christus huic sibi concredito mandato attribuit? Haud quidem facile est negotium summatim definiteque exponere quid revera sit, quae elementa complectatur, quibus viis ac rationibus sit peragenda evangelizatio, qualem Christus intellexit et ad effectum adduxit. Ceterum, nisus ad summam hanc conficiendam numquam ad exitum pervenient. Nobis igitur satis esto praecipua quaedam elementa commemorare. 8. Christus, qua Evangelii praeco, primum omnium Regnum annuntiat, scilicet Dei Regnum, cui tale tribuit momentum ut, prae illo, omnia fiant «cetera», quae videlicet adiciantur 16. Quare Regnum Dei absolutum quiddam est habendum, et efficit ut reliqua omnia ad idem sint referenda. Christo Domino placuit multiformiter felicitatem ad hoc Regnum pertinendi describere, quae quidem felicitas ex miris quibusdam rebus constat, quas mundus respuit 17. Item huius Regni postulata descripsit eiusque Magnam Chartam 18, praecones 19, mysteria 20, parvulos 21, vigilantiam fidelitatemque, quae ab unoquoque poscuntur eorum, qui postremum eius adventum exspectant 22. 9. Tamquam Boni sui Nuntii caput et veluti centrum, Christus salutem annuntiat, scilicet magnum Dei donum, quod habendum est non solum liberatio ab iis omnibus, quibus homo opprimitur, sed potissimum a peccato et a Maligno liberatio cum gaudio coniuncta, quo quis fruitur, cum Deum cognoscit et ab Eo cognoscitur, Eum videt, in Eo fidenter quiescit. Haec omnia fieri incipiunt per Christi vitae decursum atque eius morte ac resurrectione perpetuo comparantur, sed inter historiae vices in patientia sunt provehenda, donec explete perfkiantur die supremi illius Christi adventus, qui quando venturus sit nemo novit praeter Patrem 23. 10. Hoc Regnum atque haec Salus - quae verba quaedam quasi claves sunt ad intellegendam Iesu Christi evangelizationem - a quolibet homine ut gratia ac misericordia accipi possunt; eadem tamen unusquisque simul consequi debet per vim - ea, ut ait Dominus, violenti rapiunt - 24 per laborem et dolorem, per vitam ad Evangelii normas traductam, per sui abnegationem et crucem, per spiritum evangelicarum Beatitudinum. At in primis eadem bona quisque consequi potest per plenam sui ipsius spiritualem renovationem, quae in Evangelio metánoia appellatur, scilicet per totius hominis conversionem, quo ipsius mens et cor penitus immutantur 25. 11. Haec Dei Regni nuntiatio a Christo peragitur per adsiduam praedicationem verbi, cui par et aequale nusquam invenias: Quaenam dottrina haec nova? quia in potestate . . . imperat 26; Et onnnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius 27; Numquam sic locutus est homo 28. Namque Christi verba Dei arcana revelant, eius consilium eiusque promissiones, ac propterea cor hominis huiusque sortem permutant. 12. Huiusmodi vero nuntiationem Christus peragit etiam per Signa innumera, quae multitudinum movent admirationem, easque eodem tempore ad se rapit desiderio permotas illum videndi, audiendi seseque ipsius opera convertendi: huc spectant aegrotorum sanationes, aquae in vinum mutatio, panum multiplicatio, mortuorum ad vitam reditus. Ex his autem omnibus signum emergit, cui Is magnum tribuit momentum: scilicet pusilli seu pauperes evangelizantur, eius discipuli fiunt, in eius nomine congregantur, magnam efficientes communitatem eorum, qui in Ipsum credunt. Nam qui Iesus affirmabat: oportet me evangelizare Regnum Dei 29, idem est Iesus, quem Ioannes evangelista asseveravit venisse ac moriturum esse, ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum 30. Tali igitur modo ipse suam perficit revelationem, eam complens atque confirmans per totam, quam de se facit, manifestationem, per sua verba et opera, per Signa et miracula, maxime vero per suam mortem et resurrectionem, per missionem Spiritus Veritati.31. 13. Qui Bonum Nuntium sincero corde suscipiunt, vi eiusdem suscepti nuntii ac fidei secum communicatae, iidem in nomine Iesu congregantur, ut una simul Regnum quaerant, aedificent, in vitam suam traducant. Itaque communitatem condunt, quae et ipsa vicissim fit Evangelii nuntia. Iussus Duodecim datus - Ite, praedicate Evangelium - in cunctos christianos valet, etsi diversa ratione. Haec causa est, cur eos Petrus appellet populum acquisitionis, ut virtutes annuntiet eius, qui de tenebris illos vocavit in admirabile lumen suum 32 eadem scilicet magnalia Dei, quae unusquisque fidelium suo ipsius sermone audire potuerat 33. Ceterum, Evangelium Regni, quod advenit et iam incohatum est, ad universos universorum temporum homines spectat. Quotquot vero idem nuntium receperunt eiusque virtute in salutis communitatem congregantur, iidem hoc ipsum possunt ac debent tradere atque disseminare. 14. Hoc Ecclesia probe novit, cum prorsus sibi sit conscia verbum Salvatoris - oportet me evangelizare Regnum Dei - 34 verissime in se ipsam cadere. Ac libenter quidem cum S. Paulo addit: Si evangelizavero non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit; vae mihi, si non evangelizavero 35. Ad Nos autem quod attinet, magno cum animi gaudio atque solatio, exeunte Episcoporum conventu, mense Ottobri anni MCMLXXIV , praeclara haec audivimus verba: Hoc iterum asseveraTe uolumus, rnandatum Evangelii omnibus hominibus nuntiandi primariam naturalemgue esse missionem Ecclesiae 36; quod quidem mandatum ac missionem magnae eaeque graves hodiernae societatis mutationes haud minus urgere significant. Siquidem evangelizandi munus habendum est gratia ac vocatio Ecclesiae propria, verissimamque eius indolem exprimit. Ecclesia evangelizandi causa exstat, id est ut praedicet ac doceat verbum Dei, ut per eam donum gratiae ad nos sperveniat, ut peccatores cum Deo reconcilientur, ut denique Christi sacrificium in perpetuum repraesentet in Missa celebranda, quae eius mortis eiusque gloriosae Resurrectionis memoriale est. 15. Qui, Novi
Testamenti libros pervolvens, mentem adverterit ad primordia Ecclesiae? eiusque
singulos progressus necnon vivendi agendique rationem attente consideraverit,
is non animadvertere non poterit evangelizationem cum intimis ipsius Ecclesiae
rationibus cohaerere: 16. Arctissima igitur necessitudo intercedit inter Christum, Ecclesiam, evangelizationem. Per hoc «Ecclesiae tempus», ipsa munus creditum habet evangelizandi. Quod munus fas non est exsequi sine ipsa vel, multo minus, contra ipsam. Expedit hoc breviter commonere, quod non sine dolore nostris audiri temporibus homines evenit - etsi bona fide ductos, ut Nobis opinari placet, a recta via tamen certe deflectentes - qui saepe affirment se amare velle Christum, non autem Ecclesiam. Quam absurda sit huiusmodi divisio, manifesto patet ex hac Evangelii sententia: Qui vos spernit, me spernit 44. Qua autem ratione quis dicat se Christum amare velie, quin amet Ecclesiam, quandoquidem testimonium unum omnium excellentissimum de Christo perhibitum, illud S. Pauli est: Christus dilexit Ecclesiam et tradidit semetipsum pro ea? 45
|
12 Luc. 4 , 43 13 Ibid. 14 Luc. 4, 18; cfr. Is. 61, 1 15 Cfr. Marc. 1, 1; Rom. 1, l-3 16 Cfr. Matth. 6, 33 17 Cfr. Ibid. 5, 3-12 18 Cfr. Matth. 5-7 19 Cfr. Ibid. 10 20 Cfr. Ibid. 13 21 Cfr. Ibid. 18 22 Cfr. Ibid. 24-25 23 Cfr. Ibid. 24, 36; Act. 1, 7; 1 Thess. 5, 1-2 24 Cfr. Matth. 11, 12; Luc. 16, 16 25 Cfr. Matth. 4, 17 26 Marc. 1, 27 27 Luc. 4, 22 28 Io. 7, 46 29 Luc. 4, 43 30 Io. 11, 52 31 Cfr. Dei Verbum, 4: AAS 58, 1966, pp. 818-819 32 Cfr. 1 Petr. 2, 9 33 Cfr. Act. 2, 11 34 Luc. 4, 43 35 1 Cor. 9, 16 36 Cfr. Declarationes Patrum Synodalium, 4: L'Osservatore Romano, 27 Octobris 1974, p. 6 37 Matth. 2 8 , 19 38 Act. 2, 41. 47 39 Lumen Gentium, 8: AAS 57, 1965, p. 11; Ad Gentes, 5: AAS 58, 1966, pp. 951-952 40 Cfr. Act. 2, 42-46; 4, 32-35; 5, 12-16 41 Cfr. Ibid. 2, 11; 1 Petr. 2, 9 42 Cfr. Ad Gentes, 5, 11, 12: AAS 58, 1966, pp. 951-952, 959-961 43 Cfr. 2 Cor. 4, 5; S. AUGUSTINI Sermo XLVI, De Pastoribus: CCL XLI, pp. 529-530 44 Luc. 10, 16; cfr. S. CYPRIANI De Unitate Ecclesiae, 14: PL 4, 527; S. AUGUSTINI Enarrat. 88, sermo 2, 1.4: PL 37, 1140; S. IOANNIS CHRYSOSTOMI Hom. de capto Eutropio, 6: PG 52, 402 45 Eph. 5, 25 |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |