| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Paulus PP. VI Evangelii nuntiandi IntraText CT - Text |
|
|
|
|
II 17. In opere
evangelizantis Ecclesiae quaedam elementa et partes profecto sunt, quae
retineantur oportet. Immo vero aliqua eorum tanti sunt momenti, ut interdum
existimentur simpliciter constituere totam ipsam evangelizationem. Ita
videlicet evangelizatio definiri potuit tamquam demonstratio Christi Domini iis
qui illum non noverunt, uti praedicatio, catechesis, baptismus et aliorum
Sacramentorum dispensatio. 18. Ecclesia sentit evangelizare idem revera esse ac Bonum Nuntium exportare in omnes usque coetus generis humani, ut, dum hoc propria vi intrinsecus penetrat, humanitatem ipsam novam efficiat: Ecce nova facio omnia46. Atqui nulla esse poterit nova humanitas, nisi prius novi fuerint homines, ex baptismatis nempe novitate 47 et ex vita secundum Evangelium 48. Eo igitur spectat evangelizatio, ut perficiatur haec interior mutatio; quod si necesse est id uno veluti verbo explicari, rectius ac verius dici potest Ecclesia turn evangelizare, cum ex sola divina virtute illius Nuntii, quem proclamat 49, convertere enititur et singulorum hominum et omnium universim conscientiam, deinde opera etiam, quibus vacant, ac tandem eorum vitam et omnem, in quo ipsi versantur, convictum. 19. Coetus generis humani dicimus, qui transformandi sunt: non solum quidem Ecclesiae interest Evangelium praedicare in latioribus semper locorum finibus illudve hominum multitudinibus usque maioribus, sed ipsius etiam Evangelii potentia tangere et quasi evertere normas iudicandi, bona quae plus momenti habent, studia ac rationes cogitandi, motus impulsores et vitae exemplaria generis humani, quae cum Dei verbo salutisque consilio repugnant. 20. Totum
istud sic declarari potest: evangelizare oportere - non foris, tamquam si
ornamentum aliquod velexterior color addatur, sed intus, ex vitae centro et ad
vitae radices - seu Evangelio perfundere culturas atque etiam culturam hominis,
secundum latissimum illum ac plenissimum sensum, quem hae voces accipiunt in
Constitutione Gaudium et Spes 50, cum inde proceditur semper ab
ipsa persona humana, semperque reditur ad necessitudinem inter personas atque
coniunctionem earum cum Deo. 21. Haec autem
proclamatio, ante omnia, per testificationem fiat oportet: en christianum
aliquem aut christianorum manipulum videmus, qui, in media hominum communitate,
ubi vivunt, ostendunt se posse alios comprehendere et accipere, se communicare
vitae condicionem ac fortunam cum ceteris, se conspirare cum omnibus, qui
nobilia et bona tueri contendunt. En eos, praeterea, videmus simplices suaque
sponte diffundere fidem erga spiritualia quaedam bona, quae cetera communia
superant, et spem de aliqua re, quae non videtur, quaeque ne audaci quidem
cogitatione fingi potest. Tali nimirum tacita testificatione hi christiani suggerunt
mentibus eorum, qui ipsos ita videntes cernunt, interrogationes inevitabiles:
Cur ita sunt? quare sic vivunt, quid vel quis eos incitat? cur inter nos
versantur? Atqui huiusmodi testificatio iam silens procIamati est, sed fortis
sane et efficax, Boni Nuntii. Iam hic reperitur evangelizationis quoddam
initium. Quaestiones hasce forte primas sibi ponent multi non-christiani, sive
homines sunt quibus Christus numquam nuntiatus est, sive baptizati sed
christianam vitam non exercentes, sive qui in societate christiana vivunt at
secundum regulas neutiquam christianas, sive homines qui etiam cum dolore
aliquid vel «Aliquem» ipsi conquirunt, quem praesentiunt, nominare autem
nequeunt. Aliae etiam interrogationes, altiores et urgentiores, movebuntur,
quas eadem illa testificatio suscitabit, quae nempe postulat praesentiam, vitae
consortionem atque coniunctionem, et quae pars necessaria est, plerumque prima,
ipsius evangelizationis peragendae 51. 22. Sed neque
illud umquam sufficiet, quoniam etiam pulcherrima testificatio tandem aliquando
deficiet, nisi illuminabitur et sustentabitur - quod quidem Sanctus Petrus
dicere malebat: rationem reddere de ea, quae in vobis est, spe
52 - et enucleabitur per claram neque ambiguam nuntiationem Domini
Iesu. Quamobrem, Bonus Nuntius, per vitae testificationem proclamatus, serius
ocius annuntiandus erit etiam per vitae verbum. Nulla est vera evangelizatio,
nisi nomen et doctrina, vita et promissiones, Regnum et mysterium Iesu Nazareni,
Filii Dei, praedicantur. 23. Etenim, nuntiatio plenam suam non accipit vim ac significationem, nisi cum attenditur, accipitur, asciscitur, et cum in eo qui ipsam suscepit, totam animi adhaesionem excitat. Aliquis videlicet adhaeret veritatibus, quas misericors Dominus revelavit. Sed multo magis adhaeret rationi et generi vitae - id est vitae iam transformatae - quae ibidem proponitur. Ut brevi dicatur, aliquis adhaeret ad Regnum, nempe «mundum novum», ad novum rerum statum, ad novam exsistendi viam, ad novam rationem vivendi et quidem coniuncte vivendi, quam Evangelium instaurat. Talis vero adhaesio, quae a rebus vitae concretis abstrahi non potest, reapse demonstratur alicuius aspectabili ac tangibili ingressione in ipsam fidelium communitatem. Ita ergo illi, quorum vita conversa est, ingrediuntur aliquam communitatem, quae suapte natura signum transformationis est atque vitae novitatis: nempe Ecclesiam, aspectabile salutis sacramentum 53. Sed ingressus ille in ecclesialem communitatem multis aliis vicissim signis declarabitur, quae idem Ecclesiae signum extendunt et explicant. Secundum dynamicam vim evangelizationis, is qui Evangelium amplectitur uti Verbum salutis 54, plerumque illud transfert in haec Signa sacramentalia: in adhaesionem Ecclesiae et in frequentationem Sacramentorum, quae patefaciunt et fulciunt eandem adhaesionem per gratiam, quam conferunt. 24. Tandem,
ipse qui evangelizatus est, alios vicissim evangelizat. Haec quidem veritatis
probatio est, haec obrussa evangelizationis est: concipi, enim, animo non
potest, quemquam Verbum suscepisse et sese Regno dedidisse, quin simul testis
et nuntiator is ipse fiat.
|
46 Apoc. 21, 5; cfr. 2 Cor. 5, 17; Gal. 6, 15 47 Cfr. Rom. 6, 4 48 Cfr. Eph. 4, 23-24; Col. 3, 9-10 49 Cfr. Rom. 1, 1 6 ; 1 Cor. 1, 18; 2, 4 50 Cfr. Gaudium et Spes, 53: AAS 58, 1966, p. 1075 51 Cfr. TERTULLIANI Apologeticum, 3 9 : CCL I, 150-153 ; pp. MINUCII FELICIS Octavius, 9 et 31: CSLP, Augustae Taurinorum 1963-2, pp. 11-13, 47-48 52 1 Petr. 3, 15 53 Cfr. Lumen Gentium, 1, 9, 48: AAS 57, 1965, 5, 12-14, 53-54; pp. Gaudium et Spes, 42, 45: AAS 58, 1966, pp. 1060.1061, 1065-1066; Ad Gentes, 1, 5: AAS 58, 1966, pp. 947, 951-952 54 Cfr. Rom. 1, 16; 1 Cor. 1, 18 |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |