| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Paulus PP. VI Evangelii nuntiandi IntraText CT - Text |
|
|
|
|
III 25. In nuntio, quem Ecclesia disseminat, multa certe sunt secundaria elementa, quorum propositio magnopere a mutabilibus rerum condicionibus dependet. Mutantur profecto etiam illa; attamen ibidem continentur essentialia capita sive substantia vitalis, quae nec mutari nec silentio praeteriri potest, quin ipsa evangelizationis notio in grave discrimen adducatur. 26. Supervacaneum fortasse non est hoc commonere: evangelizare significat, ante omnia, testificari simpliciter et directo Deum revelatum per Iesum Christum, in Spiritu Sancta; testificari eum mundum in Filio suo dilexisse, in Verbo Incarnato dedisse omnibus rebus exsistentiam hominesque ad vitam aeternam vocavisse. Haec de Deo testificatio multis forsitam pertinget Deum ignotum 55, quem illi adorant, etsi nominare nesciunt, vel quem quaerunt secreto quodam cordis instinctu, postquam omnium idolorum inanitatem experti sunt. Sed eadem expletam evangelizandi vim habet, cum ostendit illum Creatorem homini non esse potestatem quandam longinquam ac sine nomine, sed Patrem. Filii Dei nominamur ac sumus 56 eaque de causa, inter nos fratres sumus in Deo. 27. Evangelizatio semper continebit - velut fundamentum et centrum et culmen totius suae dynamicae virtutis - etiam claram hanc asseverationem: in Iesu Christo, Filio Dei homine facto, mortuo et resuscitato, salutem offerri unicuique homini, tamquam donum gratiae ac misericordiae ipsius Dei 57. Quae quidem non est aliqua salus immanens secundum magnitudinem necessitaturn materialium vel etiam spiritalium, quae finibus vitae terrestris circumscribuntur, quaeque cum desideriis, optatis, negotiis, contentionibus temporalibus plene aequantur, verum etiam salus, quae omnes hosce limites excedit, ut impleatur in communione aliqua cum unico «Absoluto», id est cum Deo: est igitur salus rerum naturam transcendens et eschatologica, quae in hac vita certissime incipit, sed in aeternitate perficitur. 28. Quocirca evangelizationem complecti oportet nuntiationem propheticam rerum alterius vitae - id est altissimae ac perpetuae hominum vocationis, coniunctae eodemque tempore disiunctae a statu praesenti - alterius vitae, quae tempus et historiam superat, quaeque res huius mundi supervadit, cuius figura transit, et eventa huius mundi, cuius abscondita facies aliquando apparebit; quaeque ipsum hominem superat, cuius verissima sors non concluditur temporali vita, sed in futura vita revelabitur 58. Evangelizatio continet igitur etiam praedicationem spei de promissionibus, a Deo in novo Foederc factis per Iesum Christum; praedicationem amoris Dei erga nos nostrique amoris in Deum; praedicationem amoris fraterni erga omnes homines - id est capacitatis largiendi doni et veniae, abnegationis et opitulationis pro fratribus - qui, ex amore Dei profluens, centrum est Evangelii; praedicationem mysterii iniquitatis atque actuosae inquisitionis honestatis; praedicationem similiter - et quidem semper urgentem - inquisitionis Dei ipsius per precationem in primis adorationis et gratiarum actionis causa admotam, sed etiam per communionem cum aspectabili illo signo coniunctionis cum Deo, quod est Ecclesia Iesu Christi; quae quidem communio vicissim significatur per impletionem aliorum illorum signorum Christi, viventis atque operantis in Ecclesia, quae sunt Sacramenta. Sacramenta vivere ita, ut eorum celebratio perveniat ad veram christianae vitae plenitudinem, non significat - quemadmodum etiamnunc perperam affirmatur - impedimentum inicere evangelizationi vel ab eadem declinationem admittere, sed ei tribuere propriam integritatem. Etenim evangelizationis plenitudo, praeter alicuius nuntii praedicationem, consistit in Ecclesiae aedificatione, quae vero non exsistit sine hoc spiritu, qui est vita sacramentalis, in divina Eucharistia suum attingens fastigium 59. 29. Verumtamen evangelizatio plena non est, nisi ratio habetur mutuae appellationis, quae continenter intercedit inter Evangelium et vitam concretam personalem ac socialem hominis. Quapropter, evangelizatio secum infert nuntium explicitum, aptum variis vitae condicionibus, praesentem semper redditum de iuribus et officiis cuiusque personae humanae, de vita familiari, sine qua progressio singulorum hominum vix contingere potest 60, de vita communi in societate, de vita omnium nationum, de pace et iustitia et progressione; nuntium, denique dicimus, validum potissimum ac fortem nostra aetate, de liberatione. 30. Constat, quibus verbis locuti sint hac de re plures Episcopi in recentiore Synodo ex omnibus orbis partibus, praesertim Episcopi Tertii qui dicitur Mundi, cum impulsu et accentu pastorali, in quo millenorum vox Ecclesiae filiorum, eos constituentium populos, resonabat. Qui populi, ut omnes novimus, omnibus suis viribus enituntur et contendunt, ut ea omnia superent, quibus coguntur in extremo vitae margine manere: famem, perpetuas contagiones, litterarurn ignorationem, statum egestatis, iniustitiam inter nationes et potissimum in mutuis mercaturae agendae rationibus, statum neo-colonialismi oeconomici et doctrinalis, interdum tam atrocis quam veteris colonialismi politici. Ecclesia - sic eius inculcaverunt Episcopi - officio tenetur nuntiandi liberationem centenorum milium hominum, cum eorum plurimi eius filii sint; officio pariter tenetur hanc liberationem adiuvandi, ut oriatur, pro ea testificandi, atque efficiendi, ut eadem plena sit. Omnia haec non sunt aliena ab evangelizatione. 31. Revera
inter evangelizationem et promotionem humanam, seu progressionem et
liberationem, interveniunt intima vincula coniunctionis: vincula sunt ordinis
anthropologici, quia homo evangelizandus non est aliquid a rebus abstractum,
sed persona obnoxia quaestionibus socialibus et oeconomicis; vincula sunt etiam
ordinis theologici, quia consilium creationis segregari non potest a consilio redemptionis,
quae pertingit usque ad condiciones valde concretas iniustitiae evincendae
itemque iustitiae reparandae; vincula sunt etiam ordinis summe evangelici, qui
est ordo caritatis: quo modo, enim, mandatum novum proclamari potest, nisi cum
iustitia et pace promovetur vera ac germana progressio hominis? Istud voluimus
afferre, cum Lmonuimus non esse admittendum, in evangelizatione neglegi posse
vel debere gravitatem maximam . . . illarum quaestionum, quae hodie tantopere
agitantur et quae respiciunt iustitiam. liberationem, progressionem et pacem in
mundo. Si enim istud fiat, etiam ignoretur doctrina Evangelii de amore erga
proximum patientem et egentem 61. 32. Negare non possumus, revera, multos vel magnanimos christianos, intentos quaestionibus maximae gravitatis, quas liberationis causa complectitur, cum cupiant Ecclesiam implicare ipso motu liberationis, saepe cogitare et conari redigere eius munus ad limites alicuius negotii tantummodo temporalis; eius officia ad consilium ordinis anthropologici; salutem, cuius ipsa est nuntia, ad materialem prosperitatem; eius actionem ad incepta ordinis politici vel socialis, quavis cura spirituali et religiosa posthabita. Si autem sic res sese haberent, Ecclesia omnem suam significationem principalem amitteret. Nuntius liberationis, quem affert, propria sua natura careret, et facile posset flecti ac torqueri a doctrinalibus institutis et politicis factionibus. Ecclesia iam auctoritate nuntiandae liberationis nomine Dei destitueretur. Hanc ob causam, ineunte tertio Synodi coetu, voluimus eadem Nostra oratione inculcare necessitatem confirmandi finem proprie religiosum evangelizationis. Etenim omnem suam amitteret significationem, si dimoveretur a fulcro illo religioso, quo sustentatur, guod videlicet est Regnum Dei secundum sensum piane theologicum 62. 33. De
liberatione autem illa, quam evangelizatio proclamat et exsequi studet, haec
potius dicere oportet: 34. Propterea, Ecclesia, dum praedicat liberationem seque consociat cum omnibus, qui laborant et patiuntur pro ea, non admittit circumscribi proprium munus sola religionis regione, deserens quaestiones temporales hominis; sed iterum affirmat primatum muneris sui spiritalis, recusat substituere nuntiationi Regni proclamationem liberationum humani ordinis; simulque asseverat suas partes pro liberatione oblatas non esse plenas nec perfectas, si omittat nuntiare salutem in Iesu Christo. 35. Ecclesia
coniungit, sed numquam aequat liberationem humanam saluti in Iesu Christo,
quoniam ex divina revelatione, ex historiae experientia et ex fidei
consideratione novit non quamlibet liberationis notionem iam necessario
cohaerere et componi posse cum evangelica visione hominis, rerum et eventuum;
neque sufficere liberationem comparari, prosperitatem et progressionem
instaurari, ut Regnum Dei adveniat . 36. Ecclesia certe iudicat magni sane interesse structuras humaniores, iustiores, observantiores iurium personae eflìci, quaeque minus opprimant et subdant; verumtamen intellegit etiam optimas structuras, instituta vel sapientissime excogitata cito evadere inhumana, nisi inhumanae cordis hominis proclivitates sanentur, nisi fiat conversio cordis et mentis in iis, qui vivant has inter structuras, vel illis dominentur. 37. Ecclesia accipere non potest violentiam, ac potissimum vim armorum - quae cohiberi non valet, cum semel effusa est - neque cuiusvis hominis mortem tamquam viam liberationis, quia scit violentiam semper provocare ad violentiam atque necessario novas oppressionis formas gignere, itemque servitutis etiam gravioris quam illam, a qua dicebatur liberari homo. Vos exhortamur - ita perspicue ediximus in Columbiano Nostro itinere - ne vestram collocetis fiduciam in violentia neve in rerunz eversione; hic enim cogitandi agendique mos cum christiano spirìtu repugnat, atque etiam, nedum faveat, refrenare potest socialm illam progressionem, cui iure quidem studetis 63. Hoc Nobis affirmandum itevumque affirnzandum e s t violentìam neque christianam negue evangelicam esse, atque repentinas violentasve structurarum immutationes fore fallaces, suapte natura non efficaces, ac procul dubio discrepantes a populi dignitate 64. 38. His itaque
dictis, gaudemus quod Ecclesia magis magisque sibi conscia fit proprii modi,
suapte natura evangelici, quo adlaboret liberationi hominum. Et quidnam
facit? Ipsa conatur usque magis incitare complures christianos, ut sese dedant
aliis liberandis. Ipsa praebet his christianis «liberatoribus» spiritum
ductumque fidei, causam amoris fraterni, doctrinam socialem, quam nemo verus
christianus non potest non animadvertere, sed quam is veluti suae sapientiae
fundamentum iacere debet et experientiae, ut illam revera transferat in
actionis normas, participationis et obligationis. Haec omnia quia non
confunduntur cum consiliis callide sumptis, neque cum ministerio alicui
politicae factioni adhibito, proprie designare debent studium christiani
actuosi. Ecclesia contendit
semper inserere conamina christiana liberationis in universale consilium
salutis, quam ipsa nuntiat. Hoc quod Nos modo repetivimus, saepius emerserat ex
disceptationibus synodalibus. Ceterum, volueramus Nos huic argumento
perspicuitatis causa nonnulla addere verba in ipsa oratione, quam Patribus iam
exeunte Synodo habuimus 65. 39. Ab hac autem legitima liberatione cum evangelizatione copulata, quae eo contendit ut structurae efficiantur, quae libertates humanas defendant, separari nullo modo potest tutela primariorum hominis iurium, in quibus religiosa libertas primum locum obtinet. Nuper quidem Nos de hac praesentissima quaestione iam collocuti sumus, in luce ponentes: quot etiamnunc christiani, propterea quod christiani sunt et catholici, suffocantur meditata quadam oppressione! Casus etiamnunc fidelitatis erga Christum ac libertatis religiosae etiamnunc producitur, quamvis vehementibus interdum asseverationibus contegatur pro iuribus hominum humanaeque consortionis! 66
|
55 Cfr. Act 17, 22-23 56 1 Io. 3, 1; cfr. Rom. 8, 14-17 57 Cfr. Eph. 2, 8; Rom. 1, 16 et SACRAE CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI Declaratio ad fidem tuendam in mysteria Incarnationis et SS. Trinitatis a quibusdam recentibus erroribus (21 Februarii 1972): AAS 64, 1972, pp. 237-241 58 Cfr. 1 Io. 3, 2; Rom. 8, 29; Phil. 3, 20-21 et Lumen Gentium, 48-51: AAS 57, 1965, pp. 53-58 59 Cfr. SACRAE CONGREGATIONIS PRO DOCTRINA FIDEI Declaratio circa Catholicam Doctrinam de Ecclesia contra nonnullos errores hodiernos tuendam (24 Iunii 1973): AAS 65, 1973, pp. 396-408 60 Cfr. Gaudium et Spes, 47-52: AAS 58, 1966, pp. 1067-1074; PAULI PP. VI Humanae Vitae: AAS 60, 1968, pp. 481-503 61 PAULI PP. VI Sermo habitus ineunte tertia Synodo Episcoporum (27 Sep. tembris 1974): AAS 66, 1974, p. 562. 62 Ibid. 63 PAULI PP. VI Oratio habita ad « Campesinos» Columbiae (23 Augusti 1968): AAS 60, 1968, p. 623 64 IDEM Sermo habitus in « Die Progressionis» Bogotae (23 Augusti 1968): AAS 60, 1968, p. 627; cfr. S. AUGUSTINI Epistola 229, 2: PL 33, 1020 65 PAULI PP. VI Oratio habita exeunte tertio Synodi Episcoporum generali conventu (26 Octobris 1974): AAS 66, 1974, p. 637 66 IDEM Allocutio diei 15 Octobris 1975: L'Osservatore Romano, 17 Octobris 1975 |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |