| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Paulus PP. VI Evangelii nuntiandi IntraText CT - Text |
|
|
|
|
IV 40.
Rerum autem, quae in evangelizatione continentur, momenturn manifestum impedire
non debet, quin grave momentum aspiciatur viarum atque subsidiorum, quibus idem
opus accuratur. 41. Atque principio, nihil ea quae supra iam diximus iterantes, hoc probe iuvat commonere: in Ecclesia testimonium vitae vere proprieque christianae, quae Deo in indissolubili prorsus communione traditur quaeque immenso pariter animi fervore aliis donatur, primum evangelizandi subsidium esse reputandum. Ut laicorum coram coetu nuper ediximus, homo nostrae huius aetatis libentius testes quam magistros audit; quodsi suas bisce praebet awes, ita facit, quoniam testes sunt 67. Quod idem perbene Petrus apostolus enuntiavit, cum egregium exhiberet spectaculum castae observantisque conversationis, qua nempe si qui non credunt verbo . . . sine verbo lucrifiant 68. Per suam ergo conversationem suumque vivendi morem Ecclesia potissimum mundum evangelizare potest, id est per testimonium vita ipsa comprobatum, quo et suam erga Dominum Iesum fidelitatem, et paupertatem abstinentiamque, et libertatem a quavis terrestris mundi potestate, et sanctitatem demum aperte declaret. 42. Neque
supervacaneum praeterea est illustrare, quanti referat sitque necesse
praedicatio. Quomodo credent ei, quem non audierunt? Quomodo autem audient
sine praedicunte? (...) Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum
Christi 69. Quae quidem lex, lata olim per apostolum
Paulum, hodierno adhuc tempore integram vim suam virtutemque retinet. 43. Haec autem
praedicatio, qua Evangelium nuntiatur, multas induere formas potest, easque
ardens animorum studium suggeret et in infinitum paene multiplicabit. Revera
enim innumerabiles sunt vitae eventus ipsaque, in quibus homines versantur,
adiuncta, quae praebent opportunitatem res prudenter itemque praeclare
nuntiandi, quas Dominus aliqua data occasione dicere velit. In quo satis cuique
est, si vere spiritualem habeat sensum, quo Dei nuntium in rerum cursu signatum
detegat. Verum, quoniam instauratus sacrae liturgiae ordo «Liturgiae Verbi»
multum auctoritatis attribuit, is profecto erret qui homiliam esse validum
atque lectissimum peragendae evangelizationis instrumentum neget. Oportet sane
pernoscere in usumque convertere sive postulationes sive virtutes, homiliae
proprias, ut ea nempe pastoralis efficacitatis plenitudinem consequatur. Sed
hoc in primis oportet sibi quisque persuasum habeat, totoque amoris affectu ad
hoc se devoveat. Haec eadem praedicatio, singulari modo in eucharisticam
celebrationem inserta, ex qua peculiarem vim ac firmitatem haurit, nihil est
dubii, quin praecipuum munus in evangelizatione expleat, quatenus intimam fidem
sacri ministri praedicantis patefaciat penitusque amore imbuatur. Ab ea enim
fideles, coadunati ut Ecclesiam paschalem efforment, quae festum Domini in
medio eorum adstantis celebrat, multum sibi exspectant laetosque fructus
percipiunt, modo sit simplex, perspicua, directa, accommoda, in Evangelii
doctrina posita atque infixa, Ecclesiaeque pariter Magisterio fideliter
adhaerens, apostolico incitata ac temperata ardore, qui ei suapte natura
obveniat, plena bonae spei, fidem enutriens, pacem progignens et unitatem.
Multae communitates sive paroeciales sive alius generis per homiliam, dominicis
habitam diebus, vivunt atque confirmantur, modo illis ditetur proprietatibus. 44. Alia ratio, quam evangelizatjo nullo modo neglegere debet, catechetica institutio est. Ex religionis enim doctrina ordinatim tradita oportet mentes in primis infantium et adulescentium comprehendant partes principales, vivum thesaurum veritatis, quam Deus nobiscum communicare voluit quamque Ecclesia per longum suae historiae cursum plenius usque declarare studuit. Nemo praeterea negabit eandem doctrinam idcirco impertiendam esse, ut vitae christianae mores inde conformentur, non vero ut quoddam intellectus ornamentum maneat. Sine dubio totum opus evangelizationis plurimum sane proficit - in ipsa provincia catecheticae institutionis quam Ecclesia curat, in scholis ubi illud fieri potest et, utcumque ea res se habet, in christianorum domibus -, si catechesis praeceptores uti poterunt aptis libris sapienter scienterque conscriptis sub Episcoporum auctoritate. Necesse autem est accommodentur docendi viae ad singulorum hominum aetatem et eruditionem et intellegendi potestatem, eodemque tempore opera detur, ut in memoria ac mente et animo veritates necessariae defigantur, quae per totam vitam alte penetrent. Sed opus est ante omnia, ut periti catechesis doctores praeparentur - sive sunt ipsius paroeciae catechistae sive magistri sive parentes -, quorum etiam intersit sese ipsos uherius educare et perficere in hac religiosae institutionis arte, quae praestantior quidem est et pernecessaria, quaeque tantum insuper ab hominibus postulat. Ex altera autem parte, quamvis minime praetereunda sit infantium educatio, iam patet hodiernas condiciones plus plusque flagitare, ut institutio catechetica sub forma alicuius catechumenatus tradatur pluribus adulescentibus et adultis, qui gratia divina commoti paulatim detegunt Christi vultum et sentiunt quam sit necesse sese Illi totos dedere. 45. Nostra
vero aetate, quae socialis instrumentis communicationis, vulgo mass-media
appellatis, distinguitur, Primus nuntius, catechetica institutio, vel penitior
fidei consideratio horum usu subsidiorum carere nequit, quemadmodum supra
monuimus. 46. Quapropter, praeter illam Evangelii nuntiationem, quam generalem publicamque opportune dixerimus, semper probanda est suumque tenet momentum alia tradendi Evangelii forma, ab altera ad alteram pertingens personam. Ea enim ipse Dominus persaepe usus est - quemadmodum colloquia cum Nicodemo, cum Zacchaeo, cum Samaritana muliere, cum Simone Pharisaeo, testantur -, ipsique Apostoli usi sunt. Numquid exstat alia evangelizandi forma ab illa, qua quisque res, quas in se quoad fidem expertus sit, alteri tradat? Fieri sane non debet, ut necessitate Bonum Nuntium afferendi ad multitudines hominum oblitteretur memoria huiusce formae, qua personalis hominis conscientia contingitur, quippe cum moveatur mirifico admodum verbo, quod ab altero accipit. Equidem Nos paene impares sumus egregio merito sacerdotum, qui per Paenitentiae Sacramentum vel per pastorales collocutiones sese impigros sedulosque praestant ad personas secundum Evangelii vias ducendas, ad eas quae enitantur confirmandas, ad eas si ceciderint erigendas, ad eas suo semper consilio studiosaque voluntate adiuvandas. 47.
Verumtamen, illud satis numquam perseverabitur, evangelizationem neque habita
praedicatione neque aliqua tradita doctrina ex toto perfici. Etenim, ad vitam
usque pertingat oportet: sive ad naturalem vitam, quam quidem nova significatione
ditat, spe et exspectatione evangelici verbi reseratis; sive ad vitam
supernaturalem, quae ipsam naturalem vitam, nedum respuat, purificat et auget.
Supernaturalis haec vita quid sit quidque valeat, septem Sacramenta declarant
eaeque inde mire radiantes virtutes gratiae atque sanctitatis. 48. Nunc vero
talis evangelizationis faciei mentionem inchoamus, quae neglegentes nos esse
non sinit; quapropter, de illa iuvat re loqui, quae saepe in praesenti popularis
religiositas nuncupatur. Tam in regionibus ubi Ecclesia multa iam saecula
consita est, quam in illis ubi in eo est ut conseratur, passim apud populum
singulares consuetudines inveniuntur, quibus Dei investigatio atque fides
significantur. Qui habitus, si diu tamquam minus puri existimati interdumque
despecti sunt, ubique fere ab hodiernae aetatis hominibus ad novam quandam
indagationem cognitionemque revocantur, eorumque sensum ipsi Episcopi, inter
recentioris Synodi coetus, penitius intellegere conati sunt, insigni ducti
rerum pastoralium veritate atque studio.
|
67 PAULI PP. VI Sermo habitus ad sodales « Consilii de Laicis» (2 Octobris 1974): AAS 66, 1973, p. 568 68 Cfr. 1 Petr. 3, 1 69 Rom. 10, 14. 17 70 Cfr. 1 Cor. 2 , 1-5 71 Rom. 10, 17 72 Cfr. Matth. 10, 27; Luc. 12, 3 |
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |