|
V
49. Postremis Iesu verbis, quae in Evangelio secundum
Marcum continentur, evangelizationi, quam Dominus suis Apostolis iniungit,
tribuitur universalitas, nullis finibus circumscripta: Ite in mundum
universum, praedicate Evangelium omni creaturae 73.
Duodecim autem illi et prima christianorum aetas penitus comprehensam habebant
doctrinam huius textus aliorumque similium textuum, siquidem ad eos inde ordo
dispositus agendi manabat. Ipsa
quidem persecutio, qua Apostoli disperdebantur, pro sua parte effecit, ut
Verbum disseminaretur et Ecclesia latius in dies in regionibus dissitis
constitueretur. Eo quod Paulus inter Apostolos est ascriptus et
charismate, quo ipse praedicabat paganis, non Iudaeis, nuntians adventum Iesu
Christi, universalitas illa in clariore luce ponebatur.
50.
Generationes christianae per XX saeculorum cursum varia intervallatis
temporibus impedimenta evincebant, quae huic muneri, ad universalitdtem
pertinenti, obnitebantur. Etenim, ipsi Verbi praecones hinc inducebantur, ut
campum, in quem actio missionalis ipsorum excurreret, varii generis praetextu
coartarent; illic ii, quibus iidem satores praedicabant, ita resistebant, ut
virtute humana superari non possent. Ceterum, non sine animi maerore
confiteamur oportet Ecclesiae operositatem, evangelizationi deditam, vehementer
impugnari, ne dicamus praepediri, a publicis potestatibus. Hodieque accidit, ut
Verbi divini nuntii iuribus suis priventur, persecutione vexentur, premantur
minis, exstinguantur solum propterea quod Iesum Christum praedicant eiusque
Evangelium. Spe autem ducimur fore, ut horum apostolorum navitas, quamvis hae
res adversae lugendae sint, in nulla tandem orbis terrarum regione deficiat.
Ecclesia, quamquam bisce casibus gravatur, semper tamen altissimum mentis
instinctum in se excitat, qui ad eam proxime a divino Magistro proficiscitur,
bisce verbis resonantibus: mundo universo! omni creaturae! usque ad ultimum
terrae! Quod iterum fecit in recentiare Synodo Episcoporum, monens ne nuntius
evangelicus ligaretur, eo quod ad certam tantum partem humanae familiae
iuberetur spectare, aut ad unum ordinem hominum, aut ad unam solummodo formam
cultus civilis. Nonnullis exemplis res potest clarius explicari.
51. Ab ipso
die Pentecostes illucescente, Ecclesia primariam agendi rationem, tamquam a
Conditore suo acceptam, suscepit, quae in eo posita erat, ut Iesum Christum
eiusque Evangelium iis revelaret, qui utrumque ignorabant. Totum Novum
Testamentum, maxime vero Actus Apostolorum docent tempus turn fuisse singulare
prorsus et opportunissimum, necnon vim exempli quodammodo praeferens, quo hic
labor missionalis exerceretur; quo quidem deinceps universa Ecclesiae historia
est insignis.
Hunc primum Iesu Christi nuntium ea intulit actione multiplici et varia, quae
interdum «prae-evangelizatio» appellatur, sed quae, ut verum dicamus, iam est
evangelizatio, licet quoad gradum versans . . . . in untns et nondum plena. Ad
hunc enim finem assequendum adhiberi potest series paene interminata
subsidiorum, veluti praedicatio aperta, quemadmodum liquet, sed etiam ars,
pervestigatio in re doctrinali incohata, inquisitio philosophica, excitatio
legitima sensuum animi humani.
52. Quodsi
haec prima nuntiatio ad eos praesertim habetur, qui Bonum Iesu Nuntium numquam
audierunt, aut pueris, tamen semper necessaria est - cum crebro hodie eae
invaluerint condiciones, quibus a lege christiana prorsus disceditur - plurimis
hominibus, qui sacro quidem tincti sunt baptismate, sed extra quamvis formam
vitae christianae degunt, plebi simplici, quae quandam possidet fidem, sed eius
fundamenta vix cognoscit, viris studia colentibus, qui opus sibi esse sentiunt,
ut Iesum Christum agnoscant alia ratione sibi propositum quam institutione,
quae puerili aetate tradi solet, necnon aliis multis.
53.
Nuntius ille ingentes quoque partes humanae consortionis respicit, quae religiones
non christianas profitentur. Ecclesia veneratur et magni facit eiusmodi
religiones non christianas, quibus animi permultorum hominum coetum
significanter exprimuntur; in iis enim percipere est quasi repercussas voces
illorum, qui per mille annorum spatia Deum imperfecte quidem, sed saepe sincere
ac recte quaesiverunt . Religiones illae, mirabile quoddam patrimonium textuum
penitus religiosorum obtinentes, generationes hominum docuerunt precationes
facere; eaedemque tamquam innumeris seminibus Verbi 74
distinguuntur atque adeo veri nominis praeparationem evangelicam
75 efficiunt, ut egregiis locutionibus Concilii Vaticani II utamur, de
opere Eusebii Caesariensis depromptis.
Ceterum, ex huiusmodi consideratione multae quaestiones quam maxime implicatae
magnamque postulantes prudentiam oriuntur. Theologis adhuc pervestigandae sunt,
ratione habita Traditionis christianae et Magisterii Ecclesiae, hae
quaestiones, quae neque pondere carent neque difficultate, ita ut missionariis,
qui nunc sunt et in posterum erunt, novae patescant viae, quas in actione sua
sequantur, religiones non christianas contingentes.
Neque reverentia et egregia aestimatio huiusmodi religionum neque implicatum
genus quaestionum propositarum Ecclesiam inducunt, ut silentia tegat, ad non
christianos quod attinet, nuntium Iesu Christi. Contra, ea opinatur hasce
multitudines hominum ius habere cognoscendi Christi mysterii divitias
76; in quibus, ut arbitramur, tota humana familia invenire potest
plenissimo modo ac nulli exspectationi obnoxio, ea omnia, quae quasi
temptabunda ipsa perquirat de Deo, de homine eiusque sorte futura, de vita et
morte, deque veritate.
Quare, etiam cum agitur de religionum naturalium formis, vel praestantissimis,
Ecclesia hoc sibi proprium habere putat: vi religionis Iesu, quam ipsa per
evangelizationem nuntiet, revera hominem iungi cum Dei consilio, cum viva eius
praesentia cumque eius actione; eandem efficere, ut quis occurrat divinae
mysterio Paternitatis, quae ad humanum genus inclinet; aliis verbis, per
nostram religionem reapse cum Deo institui commercium, verum nempe vivumque,
quod aliae religiones instituere nequeunt, etiamsi sua, ut ita dicamus, brachia
ad caelum attollere ipsae videantur.
Hac de causa, Ecclesia ardorem missionalem suum alit ac fovet, quin immo augere
studet hac, qua nos vitam degimus, aetate; nec non officio se teneri persentit
erga universos populos; nullique parcit labori, ut pro suis viribus nitatur
Bonum Iesu Salvatoris Nuntium edere. Novos
semper, per hominum aetates, apostolos ad tale munus componit. Haec cum gaudio
animadvertimus his temporibus, quibus non desunt qui putent atque etiam dicant
apostolicum ardorem et alacritatem esse extincta, atque aetatem missionalem iam
desiisse. Synodus quippe Episcoporum responsionis instar edixit missionalem
nuntiationem non factam esse vigoris expertem, atque Ecclesiam ad huiusmodi
munus implendum semper contenturam esse.
54.
Verumtamen, Ecclesia non se arbitratur onere eximi ratione pariter assidua attendendi
iis, qui fidem susceperunt quique, saepe a pluribus hominum aetatibus,
Evangelium attigerunt. Quocirca, fidem eorum, qui se iam Christifideles
velcredentes profitentur, excolere, solidare, nutrire et in dies maturiorem
efficere conatur, quo magis tales revera exsistant.
Quae plerumque fides hodie cum saecularismo atque etiam cum atheismo
data opera propugnato comparatur: ea igitur periclitatur et in discrimen
adducitur, immo etiam obsidetur aperteque oppugnatur. Timor quoque est, ne ipsa
suffocetur vel inedia pereat, nisi continenter alatur fulciaturque.
Evangelizatio ergo saepissime postulat, ut fidei christifidelium necessariae
hae alimonia et corroboratio afferantur, praesertim ope catecheseos, quae illo
quasi suco evangelico vegetetur et sermone temporibus et personis accommodato
ditetur.
Catholica Ecclesia assiduis pariter curis christianos prosequitur, qui plenam
cum ipsa communionem non habent : dum una cum illis unitatem, quam Christus
voluit, praeparat, idque propterea facit, ut unitatem in veritate operetur,
plane conscia est se graviter officio suo esse defuturam, nisi coram iisdem
testificetur eam plenitudinem Revelationis, cuius ipsa depositum servat.
55. Hac etiam
sollicitudine eadem Synodus Episcoporum significanter tenebatur, scilicet ea,
quae ad duas hominum rerumque condiciones spectat, quae quidem inter se valde
differunt, sed tamen arcte inter se coniunguntur eo quod - utraque suo quidem
modo - quasi provocando impugnant evangelizationem. Quarum prior appellari
potest augescens incredulitatis vis in mundo hodierno. Huic ipso mundo
delineando memorata Synodus studuit: tali enim nomine late patente, quot
cogitandi rationes comprehenduntur, quot bona vera atque ficticia, quot studia
delitescentia aut semina perniciosa, quot opinationes veteres, quae evanescunt,
et opinationes novae, quae animis imponuntur! Ad rem spiritualem quod attinet,
hic mundus hodiernus luctuoso eventu humanismi athei iactari videtur, ut
scriptor quidam nostrae aetatis appellavit 77.
Hinc enim animadvertendum est in ipso veluti centro mundi nostrae aetatis
quiddam insidere, quod est quasi singularissima eius nota: saecularismum
dicimus. Non autem de saecularizatione loquimur, quae est conatus, per
se rectus et legitimus neque prorsus a fide et religione alienus, deprehendendi
in creatura, in qualibet re et in singulis eventibus mundi universi leges,
quibus reguntur quadam autonoma ratione, dum mens penitus persuasum sibi
habet Creatorem hasce leges iis indidisse. Recentius Concilium tali ratione
legitimam humanae culturae ac praesertim scientiarum autonomiam
asseveravit 78. Nos autem hic de vero saecularismo cogitamus,
scilicet de illo mundi concipiendi modo, quo is ex ipsis suis principiis
explicatur, neque opus est ut ad Deum ascendatur, qui ita supervacaneus fit et
cuidam quasi impedimento est. Huius ergo generis saecularismus, potestatem
hominis agnoscere nitens, eo ducit, ut Deus praetereatur atque etiam negetur.
Inde novae rationes atheismi manare videntur, videlicet atheismus anthropocentricus,
non amplius a sensibus remotus et metaphysicus, sed pragmaticus, secundum
praestituta consilia propositus et pugnax. Cotidie, multiplicibus sane modis,
profertur - conexus cum hoc saecularismo atheo - civilis cultus ad id, quod
consumitur, pertinens, hedonismus, ut aiunt, qui bonorum omnium supremum
praedicatur, voluntas potestate utendi ac dominandi, cuiusvis generis
discrimina inducta. Quae omnia totidem sunt inhumanae propensiones huius humanismi.
Verumtamen, in hoc ipso mundo hodierno - res sane mira contraque opinionem
multorum - negari nequit veras inesse iuncturas cum christiana religione atque
etiam elementa evangelica, id saltem efficientia, ut animi inane quiddam
sentiant et desiderio bonitatis teneantur. Haud nimis est
dicere agi de vehementi quadam et miseranda imploratione, ut nempe mundus
evangelizetur.
56.
Altera condicio eorum est, qui religionem non exercent, scilicet permagnae
multitudinis baptizatorum, qui plerumque non eiurarunt suum expresse baptismum,
sed velut in extremis eius limitibus prorsus versantur neque ex eo vitam
ducunt. In historia christianitatis res est vetus, quod homines religionem non
colunt; idque ex naturali quadam infirmitate et ex intima inconstantia oritur,
quae, pro dolor, in ipso animo humano penitus insidunt. Sed idem aetate nostra
novis notis est insigne; atque saepe idcirco explicatur, quod nostris bisce
temporibus hoc proprium est et peculiare, ut homines quasi evellantur. Inde
etiam oritur, quod christiani cum non credentibus admodum commixti degunt atque
ab iis, qui religionis sunt expertes, continenter impelluntur. Ceterum, nostri
aequales, religionem non exercentes, magis quam aliis temporibus fieri solebat,
hunc staturn suum explanare student et excusare nomine religionis interioris,
suis legibus vivendi facultatis, velauthenticae sui ipsorum rationis.
Itaque, hinc athei et non credentes, illinc religionem non exercentes
evangelizationi non leviter obnituntur. Priores quidem resistunt eo quod certo
quodam modo fidem respuunt, non capaces sunt ad accipiendum novum rerum ordinem
et novam significationem mundi, vitae, historiae; quod fieri nequit, nisi ab
«Absoluto» quis proficiscatur, quod est Deus. Alteri resistunt inertia, habitu
illo aliquatenus hostili, eorum proprio, qui rem suam se optime gerere sciunt,
qui se omnia novisse affirmant, cunctisque fruitos esse, neque amplius iis
credere.
Hic saecularismus atheus et nulla religionis exercitatio apud adultos
aetate inveniuntur et apud iuvenes, apud electissimos homines et apud vulgus,
in omnibus gradibus cultus civilis, in Ecclesiis antiquis atque recens
conditis. Quae igitur in evangelizatione vertitur actio Ecclesiae, quippe quae
utrumque huiusmodi mundum nequeat ignorare neque sistere ante utrumque, eo
coniti debet continenter, ut apta subsidia et sermonis ratio quaerantur ad
revelationem divinam et fidem in Iesum Christum alterutri primum veliterum
proponendam.
57.
Ut Christus suae tempore praedicationis, ut duodecim Apostoli matutino
Pentecostes tempore, etiam Ecclesia ingentem coram se multitudinem hominum
videt, qui Evangelium desiderant et pro suo iure vindicant, quia Deus vult
omnes homines saluos fieri et ad agnitionem veritatis venire 79.
Cum suum esse sentiat officium omnibus salutem praedicandi, sciens evangelicum
nuntium non paucis initiatis, velprivilegio donatis, velelectis, sed omnibus
destinari, Ecclesia eadem sollicitudine angitur, qua Christus coram turbis
errantibus et languentibus, quasi ovibus sine pastore, et saepe eius
renovat verba: Misereor super turbam 80. Sed et intellegit, ut
evangelica praedicatio sit efficax, nuntium suum sibi esse dirigendum, in medio
turbarum, ad fidelium communitates, quarum actio possit et debet ceteros attingere.
58.
Diu Synodus recens de his parvis communitatibus, seu a basi appellatas, egit,
quoniam in hodierna Ecclesia saepius de iis mentio fit. Quid sunt hae
communitates, et quare praecipue evangelizentur eodemque tempore evangelizent?
Cum, secundum varia testimonia quae in Synodo audivimus, ubique in Ecclesia
quodammodo floreant, eae multum inter se differunt in eadem regione, sed multo
magis aliae in alia regione.
In nonnullis enim regionibus oriuntur et crescunt, aliquibus exceptis, in
Ecclesia, cuius et vitae participes sunt et doctrina nutriuntur et Pastoribus
adhaerent. Cum tales sunt, nascuntur, quia Ecclesiae vitam ardentius vivere
cupiunt, vel congruentiorem humanae naturae morem optant et inquirunt; quem
haud facile ampliores ecclesiales communitates praestare possunt, praesertim in
magnis nostri temporis urbibus, ubi coacervatim simul ac veluti sine nomine
vivitur. Hae communitates veltantum modo suo, quoad ea, quae ad rem spiritualem
et religiosam pertinent - ut sunt Dei cultus, subtilior fidei cognitio, caritas
fraterna, preces, communio cum Pastoribus - parvum socialem coetum, pagum
aliave extendere possunt; velcongregare volunt ad audiendum reputandumque
Verbum, ad Sacramenta, ad agapes vinculum, coetus aetate, cultura, sociali
condicione similes - coniuges, iuvenes, eos qui varia munera et artes
profitentur, ceteros -; itemque homines ipsa vivendi ratione concordes, quoniam
una simul iustitiam, opem fraternam pauperibus ferendam, humanam progressionem
propugnant; christianos denique, ubi penuria sacerdoturn non favet ordinariae
paroecialis communitatis vitae. Haec omnia fieri putantur intra communitates ab
Ecclesia constitutas, et maxime intra ecclesias particulares et paroecias.
In aliis regionibus, contra, communitates hae primordiales conveniunt acerbo
impulsae studio faciendi censuram Ecclesiae, cui libenter notam institutionalem
inurunt cuique sese opponunt, tamquam communitates charismaticas, a structuris
solutas, tantummodo afflatas Evangelio. Earum proprium est erga Hierarchiam et
Signa, quae Ecclesiam exprimunt , aperte obiurgare et recusare. Hanc enim
Ecclesiam ex integro impugnant. Ita
sensus, quibus eae permoventur, brevi ideologici fiunt, nec raro
politica optione, aliqua secta, turn aliquo instituto, veletiam factione
arripiuntur, non sine periculo, ne iis inserviant.
Iam non mediocris est discrepantia: communitates, quae suo repugnandi studio ab
Ecclesia discedunt, cuius ceterum unitatem laedunt, profecto appellari possunt
communitates «a basi» seu primordiales, sed hoc nomen est proprie sociologicum,
nec fas est eas, nisi impropria verborum significatione, communitates ecclesiales
«a basi» appellari, etsi perseverare se perperam affirmant in Ecclesiae
unitate, cum Hierarchiae obstent. Talis appellatio ceterarum communitatum
propria est, quae in Ecclesia congregantur, ut cum Ecclesia coniungantur et
Ecclesiam augeant.
Hae quidem communitates seminarium erunt evangelizationis atque servient
maioribus communitatibus, praesertim Ecclesiis particularibus; praeterea - ut
in dictae Synodi exitu docuimus - Ecclesiae universae spem eatenus proponent,
quatenus:
- alimenta sua ex Verbo Dei haurient neque se ipsas patiuntur irretiri extremis
factionum politicarum studiis popularibusve doctrinis, quae libenter semper
abutentur maxime earum potentia humana;
- resistunt instanti semper sollicitationi ad praeparatam institutorum
expostulationem immodicamque censuram sub nomine sinceritatis, veritatis ac
voluntatis adiutricem operam praestandi;
- firmiter ad Ecclesiam loci, in quam inseruntur, simulque ad universalem
Ecclesiam adhaerescunt, quod faciendo impedient - quod nimis facile accidere
potest - ne videlicet in se solas invertantur neve arbitrentur se unicam esse
germanam Christi Ecclesiam, et ceteras proinde communitates ecclesiales
aspernentur;
- sinceram custodiunt communionem cum Pastoribus, quos Dominus Ecclesiae suae
dedit, atque cum Magisterio, quod Spiritus Christi iisdem credidit;
- numquam existimant sibi tantum nuntiari Evangelium, vel sibi Solis obvenire
munus illud proclamandi, eoque minus apud se unite Evangelii depositum esse;
contra, sibi persuadentes Ecclesiam multo ampliorem esse multoque maiores
recipere varietates, agnoscunt eandem hanc Ecclesiam etiam formis contineri et
exprimi aliis ac per ipsas solas;
- in singulos dies crescunt officiorum conscientia, religionis studio,
sedulitate et missionali erga alios navitate; - se probant usquequaque patere
omnibus hominibus, neque unquam peculiaribus favere partibus.
His tantum condicionibus, quae plurimum sine dubio postulant, verum etiam
magnopere animos incitant, primordiales illae communitates ecclesiales
satisfacient praecipuae suae destinationi: scilicet audientes Evangelium sibi
nuntiatum atque recipientes singulari modo ipsam evangelizationem, eae sine
ulla mora fient Evangelii nuntiae.
|