Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Paulus PP. VI
Evangelii nuntiandi

IntraText CT - Text

  • VII
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

VII

74. Neque vero colloquii huiusce cum Fratribus Filiisque Nostris amantissimis finem ante faciendum putamus, quam et unum aliud addiderimus invitamentum: quonam animo quove consilio scilicet ii duci debeant, qui propagando Evangelio operam dant.
Ita nomine Domini Iesu Christi atque Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, eos omnes, qui Spiritus Sancti instinctu Ecclesiaeque mandato veri Evangelii praecones sunt, cohortamur, ut vocatione, quam audierunt, digni sint, illamque nulli dubitationi veltimori cedentes exerceant, neque omnino omittant ea, quae ad evangelizationem non modo aditum faciant, sed assiduam etiam ac fructuosam reddant. En, prae ceteris, primarias quas iuvat condiciones commendare.

75. NulIa umquam fieri potest praedicatio sine Sancti Spiritus munere. Qui profecto et in Iesum a Nazareth descendit ipsum dum baptizaretur, turn videlicet, cum vox Patris - Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui 107 - manifeste ostendit ipsius electionem et missionem. Qui praeterea ductus a Spiritu deserta petit supremumque certamen init in discrimenque maximum venit, antequam huius missionis initium faciat 108; itidemque in virtute Spiritus 109 redit in Galilaeam, in Civitate sua Nazareth praedicaturus, sibi illud Isaiae tribuens: Spiritus Domini super me, et: Hodie, impleta est haec Scriptura 110. Huc accedit, quod discipulis, quos missurus erat, insufflans ait: Accipite Spiritum Sanctum 111.
Re quidem vera, solummodo post Spiritus Sancti adventum in die Pentecostes, Apostoli in omnes partes terrae proficiscuntur, ut grande evangelizationis opus, Ecclesiae concreditum, aggrediantur, idque Petrus ita populo explicat, quasi per illum eventum prophetia Ioelis impleatur dicentis: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem 112. Ipse Petrus Spiritu Sancta repletur, ut de Iesu, Filio Dei, populo verba faciat 113. Atque Paulus ipse Spiritus repletur Sancto 114, antequam apostolico operi se tradat, quemadmodum Stephanus, eodem Spiritu plenus, diaconus eligitur ac postea fuso sanguine martyrium facit 115. Scilicet Spiritus ille, qui Petrum, Paulum ac duodecim Apostolos loquentes facit, subiciens quid dicant, idem in eos etiam cadit, qui verbum Dei audiunt 116.
Ceterum, Spiritus Sancti consolatione repleta, Ecclesia crescit 117, cuius ille est anima. Ille, inquimus, efficit, ut fideles verum turn doctrinae turn mysterii Christi intellectum habeant; ille hodie, quemadmodum initio Ecclesiae, in unoquoque Evangelii praecone operatur, modo ei se tradat dirigendum. Ille tandem verba suggerit, cum unus ille praestare possit, simul audientium animos molliens, ut Evangelium et annuntiatum Regnum plane excipiant.
Equidem evangelizationis artes bonae sunt; sint tamen illae absolutae atque perfectae, nequeunt secreto Spiritus instinctui suffici. veldiligentissime adhibita praeconis praeparatio nihil agit sine illo, et quaevis dialectica nisi illo spirante est ad hominem permovendum impar, atque praeterea disciplinae turn sociologicae turn psychologicae inventa, subtilia licet, sine illo nullius virtutis deprehenduntur. Nimirum, hodie, in Ecclesia singularem quandam Spiritus Sancti aetatem animadvertimus. Satagunt enim ubique fideles, ut non modo melius Illum cognitum comprehensumque habeant, qualem videlicet Scripturae sanctae revelant, sed etiam ut quam iucundissimo animo Ei se tradant, vela sua pandentes inspiranti; atque praeterea frequentissimi ad Illum coeuntes, libenter ab Eo agi patiuntur. Iamvero, si Spiritus Sancti momentum in vita Ecclesiae tantum est, profecto in evangelizationis opere reperitur maximum. Neque credendum est temere ac fortuito accidisse, ut evangelizationis initia die Pentecostes proficiscerentur, divini nempe Spiritus afflatu.
Cogi ergo inde facile potest, Spiritum Sanctum in propagatione Evangelii primas agere, utpote qui et moveat ad praedicandum, et hominis intima ad excipiendum intellegendumque verbum salutis praeparet 118, iure pariter affirmari potest Eum esse etiam finem ac terminum omnis evangelizationis; unus enim novam creationem operatur, humanitatem nempe novam, ad quam evangelizatio ipsa tendere debet per illam unitatem in varietate, ad quam praedicatio necessario provocat in communitate christiana. Per Illum insuper, Spiritum Sanctum dicimus, Evangelium in mundum permanat, cum unus signa temporum - id est Dei - quae sint, discernere faciat, quae evangelizatio percipit eaque in hominum vita illustrat.
Episcoporum Synodus quidem, anno MCMLXXIV habita, postquam opportune institit operam Spiritus Sancti in negotio evangelizationis, vota pariter suscepit, ut animorum pastores atque theologi - inter quos fideles etiam ponimus, quos signum Spiritus Sancti per Baptismum notavit - naturam atque agendi modum divini illius Paracliti altius excuterent in evangelizatione praesentis temporis. Quod et Nos in votis habemus, dum Evangelii praecones hortamur, cuiuscumque ordinis velcondicionis sunt, ut sine intermissione Spiritui divino summa fide et ardore supplicent, illiusque ductui prudenter se permittunt tamquam auctoris praecipui consiliorum suorum, suoium coeptorum suaeque operae ad evangelizationem spectantis.

76. Nunc autem ipsos respicimus Evangelii praecones. Saepius, enim, homines dictitant aetatem nostram sitire sinceritatem ac veritatem rerum. Adulescentes praesertim dicuntur abhorrere prorsus ab omni falsa velficticia rerum natura, atque contra requirere totam earum veritatem ei claritatem. Haec signa temporum magnam Nobis suadent vigilantiam. Etenim vehementer semper - sive taciti sive magna voce - nos interrogant: Creditisne vos ipsi ea quae dicitis? Vivitisne ea quae creditis? Praedicatisne revera et quae vivitis? Plus quam umquam alias testimonium vitae, sic factum est pernecessaria condicio plenae efficacitatis praedicationis. Quapropter, ecce in nos ipsos tamquam auctores quadamtenus recidit omnis progressus et effectus Evangelii, quod proclamamus.
«Quid est de Ecclesia decem post annos a conclusione Concilii?», ita nobiscum quaerebamus, hanc commentationem inchoantes. Estne illa radicitus constituta in medio mundo ac tamen satis libera et sui iuris, ut mundum interroget? Estne illa testis consociatae voluntatis cum hominibus eodemque tempore cum «Absoluto», quod est Deus? Estne vividior ipsius contemplatio et adoratio, estne pariter vehementior eius actio missionalis, caritatis effectrix, liberatrix? Estne studiosius usque operosa in sustinendis inceptis plenae christianorum unitatis restaurandae, quae efficaciorem reddit ipsam communem testifìcationem, ut mundus redat 119. Nos omnes simul advocamur ad responsiones his interrogationibus reddendas.
Hortamur ergo, Venerabiles Fratres, quos Spiritus Sanctus posuit pasceve Ecclesiam Dei 120. Hortamur Presbyteros et Diaconos, Episcoporum adiutores atque spiritalis alacritatis suasores in consociationibus Populi Dei et in locorum communitatibus. Hortamur Religiosos, testes huius Ecclesiae, quae ad sanctitatem invitatur, ideoque exstimulatos ad talem amplectendam vivendi rationem, quae evangelicarum Beatitudinum sit argumentum. Hortamur laicos: familias christianas, iuvenes et adultos, illos omnes qui artificia exercent, moderatores, neque obliviscimur pauperes saepe fide et spe affluentes, laicos omnes conscios suarum in evangelizatione partium in famulatu Ecclesiae, velin media societate et mundo. His omnibus dicimus: necesse est, ut nostrum evangelizationis studium vehemens a germana vitae sanctitate profkiscatur, quam precatio ac praesertim amor erga Eucharistiam alant, atque - sicut Concilium Vaticanum II nos admonet - praedicatio ex parte sua incrementum afferat sanctitati praedicatoris 121.
Mundus qui, contra omnium opinionem, licet innumerabilia ostendat denegationis Dei Signa, Deum tamen quaerit per itinera inopinata et Deo graviter indiget, idem mundus repetit Evangelii praedicatores, qui ipsi loquantur de Deo ab iis cognito tamque sibi proximo, quasi Eum invisibilem videant 122. Mundus repetit et exposcit a nobis vitae simplicitatem, precandi habitum, caritatem in omnes, praesertim erga parvulos et pauperes, oboedientiam et humilitatem, nostri oblivionem et renuntiationem. Hac sanctitatis nota deficiente, sermo noster difficulter permanabit ad cor hominum huius temporis: in discrimen ponitur, ut reducatur ad vanum et irritum.

77. Evangelizationis vis valde deminuetur, si nuntii Evangelici disiuncti erunt inter se variis divisionis causis. Nonne hoc est quoddam e magnis evangelizationis huius temporis incommodis? Re vera, si Evangelium, quod praedicamus, appareat dilaceraturn controversiis de doctrina, sententiis inter se oppositis mutuisve damnationibus inter christianos - prout eorum quisque sentit de Christo et de Ecclesia, atque etiam ob dissimiles suas opiniones de societate deque humanis institutionibus - nonne fiet, ut illi, ad quos nostra praedicatio convertitur, perturbentur, in errorem inducantur, immo etiam scandalizentur?
Sacrum Domini testamentum nos docet, unitatem inter Christifideles esse non tantum documentum nostrae ascriptionis in numero suorum, sed etiam ipsius missionis a Patre, probantissimum argumentum fidei, quae christianis velipsi Christo debetur. Quoniam Evangelii praedicatores sumus, nobis praebenda est fidelibus Christi non species hominum dissidentium ac dissentientium ob controversias, quae nullo modo aedificant, sed species hominum in fide firmatorum, qui sciunt simul congredi, praeter contentiones hic et nunc exorientes, ob communem sinceram et aequam veritatis inquisitionem. Ita est: evangelizationis sors profecto conectitur cum unitatis testimonio ab Ecclesia exhibito, hinc sane officiorum pondus et gravitas, sed etiam consolatio exoritur.
Hoc autem loco denotare iuvat ipsum signum unitatis inter omnes christianos, tamquam modum et instrumentum evangelizationis. Divisio christianorum quaedam praesens res est magnae profecto gravitatis, quae eo usque pertingit, ut ipsum opus Christi debilitet. Etenim, Concilium Vaticanum II loculenter vehementerque affirmat: Divisio christianorum sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni creaturae detrimentum affert et adìtum ad fidem nzultis praecludit 123. Qua de causa, cum Annum hunc Iubilaeum indiceremus, necessarium Nobis visum est omnes fideles orbis catholici illud quoque commonefacere: Prius quam homines universi reducantur aliquando et restituantur in Dei Patris nostri gratiam, communionem inter eos redintegrari omnino oportet, qui fide iam agnoverint ac receperint lesum Christum uti Dominum misericordiae, qui homines lìberet et amoris veritatisque consociet Spiritu 124. Magna vero Nos cum spe contemplamur conatus illos, qui a christianis nunc suscipiuntur ad plenam restituendam hanc unitatem, quam Christus voluit. Sanctus Paulus hac de re nos facit certiores: Spes autem non confundit 125. Dumque hoc etiam tempore enitimur et contendimus, ut a Domino perfectam unitatem impetremus, volumus ut preces multiplicentur. Praeterea, idem assumimus votum, a Patribus tertii coetus generalis Synodi Episcoporum nuncupatum: ut maiore usque studio socia conferatur a nobis opera cum christianis fratribus, quibuscum perfecta communione nondum coniungimur, idque fiat innitendo in baptismatis fundamento et in fidei patrimonio, quod cum illis commune habemus; adeo ut ex ipso evangelizationis opere latior iam nunc prodeat communis testificatio de Christo coram mundo. Ad hoc mandatum Christi nos impellit, idque poscit officium praedicandi ac testificandi Evangelium.

78. Evangelium, quod nobis commissum est, est etiam verbum veritatis. Quae veritas libertatem affert 126, eaque sola pacem animo confert. Eam homines expetunt, cum nos adeunt Bonum Nuntium illis nuntiantes: veritatem de Deo, veritatem de homine eiusque arcano fine, veritatem de mundo; veritatem difficilem, quam in Verbo Dei perscrutamur, cuiusque - iterum dicimus - nec magistri nec auctores sumus, sed custodes, praecones, administri.
Poscitur ab eo qui Evangelium nuntiat, ut veritatem colat, eo velmagis quod veritas, quam ille perpendit et tradit, est veritas revelata, ideoque prae ceteris primariae particula veritatis, qui est Deus ipse. Evangelii igitur praedicator is est qui, summa etiam cum sui oblivione et iactura, semper veritatem exquirit aliis transmittendam.
Numquam ille veritatem adulterat, numquam dissimulat, desiderio motus placendi hominibus, admirationem movendi velanimos excitandi, neque novitate vel studio sese octendendi. Ille veritatem non respuit; veritatem revelatam non obumbrat socordia ignaviaque eam inquirendi, velsui commodo ductus, veltimore impulsus. Non recusat incumbere in eius studium; ei magnanimiter inservit, neque tamen eam in servitutem redigit.
Quoniam populi fidelis sumus Pastores, ministerium nostrum urget nos, ut tueamur, defendamus et communicemus veritatem, damna et iacturas contemnentes. Plurimi excellentes sanctique Pastores nobis largiti sunt exemplum huiusmodi erga veritatem amoris, qui haud raro heroum more demonstratus est. Deus veritatis exspectat, ut eiusdem nos simus propugnatores vigilantes atque praedicatores deditissimi.
Doctores, quicumque estis, sive theologi, sive exegetae, sive historiae cultores: evangelizationis opus indiget vestra indefatigata inquisitione vestraque diligentia atque sagacitate in transmittenda veritate, ad quam studia vestra vos appropinquant, quaeque tamen semper exsuperat cor hominis, cum sit ipsa veritas Dei. Parentes et magistri, munus vestrum, quod difficilius evadit ob multiplices huius temporis contentiones, vos adducit ut auxilium praebeatis filiis atque discipulis vestris in detegenda veritate, religiosa et spiritali haud excepta.

79. Evangelizationis ministerium in evangelizatore fraternum et in dies crescentem amorem erga eos, quos evangelizat, requirit. Paulus npostolus, cuiusvis praedicatoris exemplar, haec Thessalonicensibus verba scripsit, quae nobis agendi rationi sunt: Ita desiderantes vos . . volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras, quoniam carissimi nobis Jacti estis 127. Qui iste amor est? Non tam paedagogi, quam patris, velpotius matris 128. Cupit Dominus ut quisquis, sive Evangelium praedicat, sive Ecclesiam exstruit, hunc habeat amorem.
Amoris signum est donandae veritatis et in unitatem evangelizandos inserendi cura. Signum item amoris est sine exceptione et ambagibus Iesu Christo nuntiando se tradere.
Nonnulla alia amoris Signa liceat addere. Primum signum est eos, qui evangelizantur, vereri nec aspere tractare, quod ad religionem, ad animum, ad vitae modum, iure non intemperanter celerandum, ad conscientiam et ad sententiam pertinet.
Itidem aliud signum est cavere, ne quis, praesertim si sit fide infirmus 129, dictis offendatur, quae, si Clara esse possunt eruditis, tamen fidelibus, velut vulnera animi, fontes perturbationis et scandali esse possunt.
Demum, signum amoris erit eniti, ut christianis non dubitationes et haesitationes tradantur, ex male percepta eruditione ortae, sed firmae, cum in Verbo Dei consistant, persuasiones. Fidelibus opus est his persuasionibus, ut christiane vivant, easque sibi pro iure vindicant, cum filii Dei sint, in cuius complexu haerentes, toti in iis acquiescunt, quae amor postulat.

80. Adhortationem Nostram nunc e vita maximorum praedicatorum et evangelizatorum sumere volumus, quorum vita apostolatui dicata fuit, quorum in numero eos commemorare peculiariter placet, quos hoc Anno Sancta proposuimus fidelibus colendos; multa enim evangelizationis impedimenta superaverunt.
Satis habemus ex illis impedimentis, quae nostrorum etiam temporum sunt, illud indicare, quod et multiplex et tamen gravissimum est, cum sit domesticum: neglegentiam videlicet, et praesertim gaudii ac spei defectionem in multis evangelizatoribus. Nos itaque omnes hortamur, qui, aliquam ob causam aliquove modo, evangelizandi funguntur munere, ut fervorem spiritus alant et augeant 130. Hic fervor exigit in primis, ut excusationis titulos reiciamus evangelizationi contrarios. Omnium insidiosissimi ii sunt, quibus quis contendit se hac velalia doctrina, a Concilio proposita, fulciri et sustineri.
Sic accidit, ut vario quidem modo asseverari saepius audiamus: veritatem imperare, etiamsi Evangelii sit, viam praecipere, etiamsi salutis sit, idem esse ac religiosae libertati vim inferre. Ceterum - addunt - quae causa est, cur Evangelium nuntietur, si omnes cordis probitate salutem consequuntur? Constat, praeterea - aiunt - et mundum et historiam seminum verbi piena esse: eo velle Evangelium portare, ubi iam idem in seminibus inest, a Domino satis, nonne est falsa opinione duci?
Altius perscrutandi in Concilii documentis quaestiones quae, illis titulis suadentibus, inde nimis inconsiderate hauriuntur, de his argumentis diversissima apparebit sententia.
Vitium profecto est quidquid imponere conscientiae fratrum nostrorum. Sed prorsus aliud est, si huic conscientiae evangelica veritas et saIus in Christo Iesu proponuntur ratione admodum perspicua et salva omnino eiusdem conscientiae potestate eligendi veloptandi - secluso omni actionis genere, quod cokitionem velsuasionem inhonestam aut minus rectam sapere videatur 131-; id, nedum libertati religiosae iniuriam faciat, obsequium praestat eidem libertati, cui potestas tribuitur viam eligendi, quae nobilis et laudabilis ab iis quoque habetur, qui Deum esse non credunt. Numquid crimen adversus alienam libertatem erit in gaudio pronuntiare Evangelium, quod a misericordissimo Domino accepimus? 132 Cur, praeterea, ius erit dumtaxat mendacium et errorem, dedecora atque obscena proponere, immo saepe, pro dolor, imperare turn per suasoria et exitialia communicationis socialis instrumenta, turn per leges huiusmodi licentiam tolerantes, turn etiam per ignaviam bonorum et audaciam malorum?
Haec reverens erga alias ratio, qua Christus eiusque Regnum nuntiantur, officium potius quam ius evangelizatoris dicenda est. Pariter ad homines, qua fratres ipsius evangelizatoris, ius pertinet, ut sibi ab eo evangelicum salutis nuntium afferatur. Hanc salutem in iis, quos vult, Deus operari potest per extraordinarias vias, quas Ipse solus novit 133. Si autem Filius eius in hunc mundum venit, id eo consilio fecit, ut verbis vitaque sua ordinarias nobis patefaceret vias salutis. Ipse nobis mandavit, ut, sua ipsius praediti auctoritate, hanc transmitteremus revelationem. Haud inutile erit, si singuli fideles singulique evangelizatores orando hanc perscrutantur sententiam: homines, etiamsi eos non evangelizaverimus, salvi esse poterunt etiam per alias vias, propter Dei misericordiam; at, si desidiosi velpavidi vel «erubescentes Evangelium», ut scripsit Sanctus Paulus 134, vel, falsas secuti sententias, illud praetermittimus nuntiare, num possumus nosmet ipsos salvos facere? Id enim nihil aliud est quam irritam facere vocationem Dei, qui vult bonum semen per vocem ministrorum Evangelii germinare; perque nos stabit, ut idem semen in arborem excrescat suumque fructum proferat.
Servemus igitur spiritus fervorem; custodiamus suave et solacii plenum gaudium evangelizandi, tunc etiam cum seminare flendo opus est. Talis sit nobis animi impetus - sicut fuit Ioanni Baptistae, Petro et Paulo, ceteris Apostolis atque multitudini illi admirabilium per totum Ecclesiae decursum evangelizatorum -, quem neque homines neque res exstinguere valeant. Istud nobis, qui vitam nostram obtulimus, magnae laetitiae sit. Utinam mundus aetatis nostrae, qui turn in angore turn in spe quaerit, Evangelium accipiat non ab evangelizatoribus afflictis velspe destitutis, neque ab impatientibus vel anxietate affectis, sed ab Evangelii ministris, quorum vita fervore renideat, ab iis videlicet, qui primi gaudium Christi in semet ipsis receperunt, neque renuunt vitam impendere, ut et Regnum nuntietur et Ecclesia in mundo penitus instauretur.

81. En igitur, Fratres et Filii, clamor, qui ex imo pectore Nostro effunditur, quique cum repercussa consonat voce Nostrorum Fratrum, qui tertium generalem Synodi Episcoporum coetum celebraverunt. En id, quod fieri iussimus, exeunte hoc Anno Sancta, quo cum maxime et necessitates et appellationes percepimus multorum fratrum, qui, sive christiani sive non christiani, ab Ecclesia exspectant Verbum salutis.
Utinam huius lux Anni Sancti, quae innumerabilibus hominibus Deo reconciliatis turn in Ecclesiis particularibus turn Romae Orta est, etiam post Iubilaeum aequaliter illucescere pergat per ordinatam quandam rationem pastoralis navitatis, cuius evangelizatio praecipua pars est, hac nostra aetate, quae proximum iam ostendit novum saeculum, immo tertium millesimum Christianae religionis annum!

82. Hoc votum deponere gaudemus in manibus et in corde Sanctissimae Deiparae Virginis Mariae, hoc ipso die singulariter ei sine labe conceptae sacro, atque decimo expleto anno ab exitu Concilii Vaticani II. Quae mane Pentecostes primordiis evangelizationis, Sancta Spiritu operante, orando praefuit, eadem tamquam Stella refulgeat evangelizationis usque renovandae, quam Ecclesia, mandato sui Domini obtemperans, promovere ac perficere debet praesertim bisce sane arduis, sed spei plenis temporibus!
In nomine Christi, Nos vobis omnibus vestrisque communitatibus, familiis, necessariis paterne benedicimus, his utentes verbis Sancti Pauli ad Philippenses: Gratias ago Deo meo in omni memoria Vestri, semper in amni oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens super communione vestra in Evangelio . . . . sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et . . . in defensione et confirnzatione Evangelii socios gratiae meae omnes vos esse. Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in vi.sceribus Christi Iesu 135.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die VIII mensis Decembris, in Sollemnitate Conceptionis Immaculatae B. M. V., anno MCMLXXV, Pontificatus Nostri tertiodecimo.

PAULUS PP. VI




107 Matth. 3. 17



108 Ibid. 4, 1



109 Luc. 4, 14



110 Ibid. 4, 18. 21; cfr. Is. 61, 1



111 Io. 20, 22



112 Act. 2, 17



113 Cfr. Act. 4, 8



114 Cfr. Ibid. 9, 17



115 Cfr. Ibid. 6, 5. 10: 7, 55



116 Cfr. Ibid. 10, 44



117 Cfr. Ibid. 9, 31



118 Cfr. Ad Gentes, 4: AAS 58, 1966, pp. 950-951



119 Io. 17, 21



120 Cfr. Act. 20, 28



121 Cfr. Presbyterorum Ordinis, 13: AAS 58, 1966, p. 1011



122 Cfr. Hebr. 11, 27



123 Ad Gentes, 6: AAS 58, 1966, pp. 954-955; cfr. Unitatis Redintegratio, 1: AAS 57, 1965, pp. 90-91



124 Apostolorum Limina, VII: AAS 66, 1974, p. 305



125 Rom. 5, 5



126 Cfr. Io. 8, 32



127 Thess. 2, 8; cfr. Phil. 1, 8



128 Cfr. 1 Thess. 2, 7. 11; 1 Cor. 4, 15; Gal. 4, 19



129 Cfr. 1 Cor. 8, 9-13; Rom. 14, 15



130 Cfr. Rom. 12, 11



131 Cfr. Dignitatis Humanae 4: AAS 58, 1966, p. 933



132 Ibid. 9-14: AAS 58, 1966, pp. 935-940.



133 Cfr. Ad Gentes, 7: AAS 58, 1966, p. 955



134 Cfr. Rom. 1, 16



135 Phil. 1, 3-4. 7-8






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License