Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Ecclesia de Eucharistia IntraText CT - Text |
CAPUT I
11. « Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur » (1 Cor 11,23), eucharisticum corporis sui sanguinisque Sacrificium instituit. Apostoli Pauli verba ad commoventem nos reducunt eventum ubi Eucharistia est nata. Ipsa passionis et mortis Domini eventum inscriptum affert, qui deleri non potest. Non sola est commemoratio, sed sacramentalis repraesentatio. Crucis est sacrificium quod per saecula perpetuatur. 9 Hanc veritatem bene voces declarant quibus in ritu Latino populus appellationi a sacerdote factae: « Mysterium fidei » respondet: Mortem tuam annuntiamus, Domine!
A Christo, suo Domino, Eucharistiam accepit Ecclesia non veluti donum, licet magni pretii inter tot alia, sed donum per excellentiam. Quoniam donum est eius ipsius nec non illius Personae in sancta humanitate sicut etiam donum operis salutis. Hoc non definitur praeterito tempore, quoniam « quidquid Christus est, et quidquid Ipse pro omnibus hominibus fecit et passus est, aeternitatem participat divinam et sic omnia transcendit tempora ».10
Cum Eucharistiam celebrat Ecclesia, mortis et resurrectionis Domini sui memoriam, hic praecipuus salutis eventus re vera praesens redditur et « opus nostrae redemptionis exercetur ».11 Hoc sacrificium ita funditus afficit generis humani salutem ut Iesus Christus illud compleverit et ad Patrem redierit tantummodo postquam nobis instrumentum reliquit ut participes essemus tamquam si ibi praesentes adfuissemus. Quisque sic christifidelis partem capere potest eiusque fructus inexhausto percipere. Haec fides est, ex qua christianae generationes per saecula vixerunt. Hanc fidem Ecclesiae Magisterium sine intermissione inculcavit gaudens gratiasque agens de dono inaestimabili. 12 Rursus cupimus hanc veritatem revocare Nosque iuxta vos, carissimi Nostri fratres ac sorores, in adoratione adstare ante Mysterium hoc: Mysterium magnum, misericordiae Mysterium. Quid pro nobis amplius facere potuit Iesus? Re vera in Eucharistia amorem nobis demonstrat qui procedit « in finem » (cfr Io 13,1), amorem qui non novit limitem.
12. Haec ratio universalis caritatis ipsius Sacramenti eucharistici innititur ipsis Salvatoris verbis. Illud enim instituens non tantum dixit « hoc est corpus meum », « hic est sanguis meus », sed addidit: « quod pro vobis datur... qui pro vobis funditur » (Lc 22,19-20). Non affirmavit dumtaxat, quod eis ad comedendum daret atque ad bibendum suum esse corpus suumque sanguinem, sed eius pariter virtutem sacrificalem patefecit, cum sacramentali modo suum sacrificium praesens efficeret, quod in Cruce nonnullis post horis ad omnium salutem perfecturus erat. « Missa simul et inseparabiliter sacrificale est memoriale in quo Crucis perpetuatur Sacrificium, et sacrum convivium Communionis corporis et sanguinis Domini ».13
Continenter vivit Ecclesia de hoc salutifero sacrificio, ad quod non modo per recordationem fidei plenam accedit, sed etiam in solido quodam tactu quia hoc Sacrificium revertitur praesens, se dum sacramentali via in omni communitate perpetuat quae illud per ministri consecrati offert manus. Hoc modo hominibus nostri temporis applicat Eucharistia reconciliationem semel in perpetuum a Christo effectam pro omnium temporum hominibus. Etenim « Sacrificium Christi et Sacrificium Eucharistiae unum sunt sacrificium ».14 Efficaciter hoc iam locutus est sanctus Ioannes Chrysostomus: « Eundem enim semper offerimus [Agnum], non nunc aliam, cras aliam ovem, sed semper eandem. Quamobrem unum est sacrificium propter hanc rationem. [...] Illam nunc quoque offerimus [hostiam], quae tunc fuit oblata, quae non potest consumi ». 15
Sacrificium Crucis praesens efficit Missa, non illi adiungitur neque id multiplicat. 16 Quod repetitur est memorialis celebratio, memorialis demonstratio 17 ipsius, unde unicum et postremum redimens Christi sacrificium sese in tempore semper efficax praestat. Sacrificalis Mysterii eucharistici natura non potest propterea intellegi tamquam res a se stans, longe a Cruce, vel cum obliqua sola coniunctione cum Calvarii sacrificio.
13. Virtute huius suae necessitudinis cum Golgothae sacrificio Eucharistia sensu proprio sacrificium est, non tantum quadam universali significatione veluti si de simplici oblatione Christi tractaretur tamquam spiritalis fidelibus dati cibi. Nam amoris eius atque oboeditionis usque ad novissimum vitae momentum (cfr Io 10,17-18) in primis est donum Patri ipsius oblatum. Certe donum hoc nobis favet, quin immo, universo hominum generi (cfr Mt 26,28; Mc 14,24; Lc 22,20; Io 10,15), attamen donum imprimis ad Patrem: « Quod quidem sacrificium Pater suscepit ac vicissim pro eadem plena donatione Filii sui, qui erat “factus oboediens usque ad mortem” (Philp 2,8), donationem suam paternam reddidit, nempe donum novae vitae immortalis in ipsa resurrectione ».18
Suum Ecclesiae concedens sacrificium voluit pariter Christus suum facere totius Ecclesiae spiritale sacrificium, quae etiam ut se ipsam cum Christi sacrificio offerat invitatur. Hoc nos docet, quod ad omnes fideles spectat, Concilium Vaticanum II: « Sacrificium eucharisticum, totius vitae christianae fontem et culmen, participantes, divinam Victimam Deo offerunt atque se ipsos cum Ea ».19
14. Una cum passione et morte comprehendit etiam Christi Pascha illius resurrectionem. Hoc iterat populi acclamatio post consecrationem: Tuam resurrectionem confitemur. Sacrificium namque eucharisticum non modo in praesentiam reducit passionis mortisque Salvatoris mysterium, verum etiam resurrectionis mysterium, suam ubi consummationem attingit sacrificium. Quatenus vivit resuscitatus, potest se Christus in Eucharistia « panem vitae » (Io 6,35.48) facere, « panem vivum » (Io 6,51). Hoc neophytis sanctus Ambrosius memorat tamquam applicatum vitae eorum resurrectionis eventum: « Si tibi hodie est Christus, tibi cotidie resurgit ».20 Sanctus Cyrillus Alexandrinus rursus inculcabat sanctorum Mysteriorum participationem, quia « Confessio vera quaedam est atque commemoratio Dominum mortuum esse et revixisse propter nos, et pro nobis ».21
15. Sacrificii Christi in Sancta Missa sacramentalis repraesentatio, quod resurrectione eius cumulatur, secum singularem quandam praesentiam infert quae – ut sermones repetamus Pauli VI – « “realis” dicitur non per exclusionem, quasi aliae “reales” non sint, sed per excellentiam, quia est substantialis, qua nimirum totus atque integer Christus, Deus et homo, fit praesens ».22 Ita etiam semper valida Concilii Tridentini revocatur doctrina: « Per consecrationem panis et vini conversionem fieri totius substantiae panis in substantiam Corporis Christi, Domini nostri, et totius substantiae vini in substantiam Sanguinis eius. Quae conversio convenienter et proprie a sancta Catholica Ecclesia transsubstantiatio est appellata ».23 Eucharistia re vera est Mysterium fidei, quod mysterium nostras superat cogitationes unaque fide percipi potest, quemadmodum patristicae super hoc divino Sacramento catecheses meminerunt. Ita hortatur sanctus Cyrillus Hierosolymitanus: « Quamobrem ne tamquam nudis et communibus elementis pani et vino Eucharisticis attende: sunt enim corpus et sanguis Christi, secundum Domini asseverationem; nam etiamsi illud tibi suggerat sensus, fides tamen te certum et firmum efficiat ».24
Adoro te devote, latens Deitas concinere cum Doctore Angelico pergemus. Coram hoc amoris mysterio omnem suam experitur humana ratio finitionem. Facile intellegitur quomodo saeculorum decursu theologiam ipsam haec veritas ad arduos comprehendendi incitaverit conatus.
Laudabiles hi sunt omnino conatus, qui eo sunt utiliores et efficaciores quo magis criticum cogitationis usum coniungere possunt cum « fide viventi » Ecclesiae, quae praesertim in « charismate veritatis certo » Magisterii nec non « ex intima spiritualium rerum [...] intellegentia » 25 accipitur, quam quidem sancti praesertim attingunt. Terminus a Paulo VI est commonstratus: « Quaevis porro theologorum interpretatio, quae aliquam huiusmodi mysterii intellegentiam quaerit, ut cum catholica fide congruat, id sartum tectum praestare debet, in ipsa rerum natura, a nostro scilicet spiritu disiuncta, panem et vinum, peracta consecratione, esse desiisse, ita ut adorandum Corpus et Sanguis Domini Iesu post ipsam vere coram nobis adsint sub speciebus sacramentalibus panis et vini ».26
16. Sacrificii salutaris efficacitas tum plene attingitur cum excipiendo corpore et sanguine Domini communicatur. Ex se enim ordinatur eucharisticum sacrificium ad intimam nostrum credentium coniunctionem cum Christo ipsam per communionem: Eum enim recipimus qui sese pro nobis obtulit, eius nempe corpus quod Ipse pro nobis in Cruce tradidit illiusque sanguinem qui « pro multis effunditur in remissionem peccatorum » (Mt 26,28). Eius verba memoria bene tenemus: « Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem, et qui manducat me, et ipse vivet propter me » (Io 6,57). Confirmat nobis Iesus ipse hanc necessitudinem, ab eo affirmatam cum aliqua similitudine ipsius vitae trinitariae, re vera contingere. Verum est Eucharistia convivium, in quo se tamquam nutrimentum Christus offert. Cum prima illa occasione hunc cibum Iesus nuntiat, audientes obstupescunt et dubitant, Magistrum simul cogentes ut verborum suorum obiectivam efferat veritatem: « Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis » (Io 6,53). Non de quadam metaphorica agitur alimonia: « Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus » (Io 6,55).
17. Per corporis sui sanguinisque communionem nobiscum etiam communicat Christus Spiritum suum. Scribit enim sanctus Ephrem: « Panem corpus vivum suum vocavit, quod et se ipso et suo Spiritu implevit. [...] Qui illud ex fide comedit, Ignem comedit et Spiritum. [...] Accipite et comedite omnes et edite cum ipso Spiritum Sanctum. Est re vera corpus meum et quicumque illud comederit sempiternum vivet ». 27 Eucharistica in epiclesi hoc donum divinum, omnis alterius doni originem, expetit Ecclesia. Verbi causa in Divina Liturgia sancti Ioannis Chrysostomi legitur: « Rogamus, precamur et obsecramus, mitte Spiritum Sanctum in nos, et in haec proposita dona [...] ut fiat accipientibus in vigilantiam animae, in remissionem peccatorum, in communicationem Spiritus Sancti ». 28 Et in Missali Romano precatur celebrans: « Concede, ut qui Corpore et Sanguine Filii tui reficimur, Spiritu eius Sancto repleti, unus corpus et unum spiritus inveniamur in Christo ». 29 Dono itaque corporis et sanguinis sui in nobis sui Spiritus auget Christus donum, iam in baptismate effusum et veluti “signum” in Confirmationis sacramento praeditum.
18. Quam profert post consecrationem populus acclamatio, peropportune terminatur eschatologica ipsa visione quae eucharisticam Celebrationem designat (cfr 1 Cor 11,26): « donec venias ». Contentio enim est Eucharistia ad ultimam metam, laetitiae plenae pregustatio a Christo prommissae (cfr Io 15,11); certo quodam sensu est Paradisi anticipatio, « futurae gloriae pignus ». 30 Omnia enim in Eucharistia fidentem exprimunt expectationem quae indicat « beatam spem et adventum Salvatoris nostri Iesu Christi ». 31 Qui de Christo se in Eucharistia nutrit, non debet ultra mortem exspectare ut aeternam recipiat vitam: in terris iam eam possidet, tamquam primitias plenitudinis venturae, quae totum quidem hominem complectetur. Namque in Eucharistia confirmationem corporeae resurrectionis sub mundi finem percipimus: « Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die » (Io 6,54). Inde profecto oritur confirmatio haec resurrectionis futurae quod Filii hominis caro, in cibum tradita, corpus ipsius est in statu glorioso illius resuscitati. Eucharistia sic comparatur, ut ita dicamus, resurrectionis “secretum”. Qua de causa recte Ignatius Antiochenus eucharisticum Panem definivit « pharmacum immortalitatis, antidotum eius quod est non mori ». 32
19. Eschatologica contentio ex Eucharistia ipsa excitata declarat roboratque cum Ecclesia caelesti communionem. Non casu accidit ut in anaphoris Orientalibus et eucharisticis precibus Latinis memoria fiat cum veneratione semper Virginis Mariae, Matris Dei nostri ac Domini Iesu Christi, angelorum sanctorumque apostolorum, martyrum gloriosorum omniumque sanctorum. Haec Eucharistiae pars digna quidem videtur quae maiore in luce collocetur: Agni enim celebrantes sacrificium, consociamur cum caelesti “liturgia”, assentientes immensae illi multitudini quae clamat: « Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno! » (Apc 7,10). Est re vera Eucharistia quaedam caeli apertura quae in terris panditur. Gloriae radius est Hierosolymorum caelestium, qui historiae nostrae nubes penetrat lucemque nostrum iactat in iter.
20. Consectarium etiam magnum eschatologicae tensionis in Eucharistia insitae id nempe est quod impulsionem addit peregrinationi nostrae historicae atque semen spei vivacis serit in cotidiana singulorum devotione propriis officiis. Si enim nos adducit christiana visio ut « caelos novos » et « terram novam » respiciamus (cfr Apc 21,1), hoc non infirmat, sed potius sensum nostrum officiorum concitat erga praesentem hanc terram. 33 Ineunte novo millennio vehementer commonere cupimus ut se christiani plus quam alias obligatos videant ne civitatis suae terrestris officia neglegant. Eorum est per Evangelii lucem conferre ad mundi aedificationem qui cum homine congruat ac Dei consilio plene respondeat.
Quaestiones complures sunt nostrum quae tempus obscurant. Sufficit cogitare operandi necessitatem pro pace, in necessitudinibus inter populos fundamenta solida iaciendi iustitiae et solidarietatis, vitam humanam a conceptione eiusque ad naturalem finem defendendi. Et quid deinde dicendum de innumerabilibus repugnantiis in mundo “unoglobo” facto, ubi debilissimi et minimi et pauperrimi perpaulum habere videntur quod sperent? Hoc omnino in orbe christiana effulgere debet spes! Hanc etiam ob causam nobiscum in Eucharistia restare voluit Dominus et hac in sua sacrificali et conviviali praesentia promissionem inscribere generis hominum suo amore renovati. Insigniter Ioannis Evangelium, ubi institutionem Eucharistiae narrant Synoptici, proponit narrationem « lavationis pedum », sic significationem altam Eucharistiae illuminans, ubi magistrum Iesus se efficit communionis ac ministerii (cfr Io 13,1-20). Apostolus rursus Paulus “indignam” christianam denotat communitatem quae Domini Cenam communicet, cum hoc in condicionibus accidit dissentionum et indifferentis animi erga pauperes (cfr 1 Cor 11,17-22. 27-34). 34
Domini mortem annuntiare « donec veniat » (1 Cor 11,26) idem est Eucharistiam participantibus ac vitam ex officio transformare, ut certo modo tota “eucharistica” fiat. Hic plane fructus transformationis vitae et hoc officium commutandi mundum secundum Evangelium faciunt ut eschatologica Celebrationis eucharisticae contentio emineat tum etiam universae christianae vitae: « Veni, Domine Iesu! » (Apc 22,20).