Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Ioannes Paulus PP. II Ecclesia de Eucharistia IntraText CT - Text |
CELEBRATIONIS EUCHARISTICAE DECUS
47. Quicumque narrationem institutionis eucharisticae apud Evangelia synoptica perlegit, commovetur ipsa simplicitate atque « gravitate », qua Iesus illo tempore Ultimae Cenae magnum Sacramentum instituit. Eventus autem quidam aliquo modo praeludium confert: nempe unctio apud Bethaniam. Mulier quaedam, a Ioanne uti Maria Lazari soror designata, infundit in Iesu caput vasculum pretiosi nardi, cum inter discipulos – praesertim in Iuda (cfr Mt 26,8; Mc 14,4; Io 12,4) – reclamationes excitaret, tamquam si actus ille, pauperum inspectis necessitatibus, « detrimentum » intollerandum prae se ferret. At Iesu existimatio omnino alia est. Nihil quidem detrectans de caritatis officio erga indigentes, quibus discipuli se debebunt semper dedere – « semper pauperes habetis vobiscum » (Mt 26,11; Mc 14,7; cfr Io 12,8) – eventum potius Ipse respicit mortis suae et sepulturae imminentem et idcirco unctionem magni aestimat quae adhibita est ei tamquam illius honoris anticipatio quo corpus eius dignum esse perget etiam post obitum, ligatum vinculo indissolubili cum personae eius mysterio.
Prosequitur in synopticis Evangeliis narratio cum Iesus discipulis officium concredit praeparationis accuratae « magni cenaculi », ad cenam Paschalem celebrandam necessarii (cfr Mc 14,15; Lc 22,12), nec non cum Eucharistiae institutionis enarratione. Dum partim saltem narratio permittit ut rationes rituum Hebraicorum cenae Paschalis usque ad canticum Hallel (cfr Mt 26,30; Mc 14,26) percipiantur, simul nobis offert modo conciso atque sollemni, etiam secundum variantes traditiones diversas, verba ipsa a Christo pronuntiata super pane et vino, ab Eo accepta veluti indicationes solidas corporis eius donati sanguinisque ipsius effusi. Minutiae hae omnes ab Evangelistis commemorantur iam sub lumine consuetudinis « fractionis panis » pridem in Ecclesia pristina confirmatae. At iam ab ipsis Iesu temporibus eventus Feriae Quintae in Cena Domini manifesto ostentat modos alicuius liturgicae « affectationis », secundum traditum morem Veteris Testamenti conformatae atque praeparatae ad sese aliter reformandam in celebratione christiana secundum novam doctrinam Paschatis et persuasionem.
48. Quemadmodum unctionis Betaniae mulier, non dubitavit Ecclesia « profundere » optimas suas opes ut admirationem suam adoratricem coram dono Eucharistiae inaestimabili testaretur. Haud minus ac primi discipuli, quibus mandatum est ut « magnum cenaculum » disponerent, ipsa Ecclesia per saecula nec non per civitatum successiones, se impelli semper sensit ut Eucharistiam in adiunctis tanti Mysterii dignis celebraretur. Secundum verborum gestuumque Iesu impulsionem nata est christiana liturgia, traditum Iudaicae religionis ritum enodans. Atque tandem aliquando quid umquam sufficere possit, ut convenienter donum recipiatur quod Sponsus divinus perpetuo sui facit Ecclesiae-Sponsae, cum singulis credentium generationibus pervium offert Sacrificium semel in Cruce oblatum seseque omnibus fidelibus nutrimentum exhibens? Etiamsi ratio ipsa « convictus » familiaritatem accendit, numquam Ecclesia invitamento concessit ut hanc « familiaritatem » suo cum Sponso vulgarem redderet aut oblivisceretur Eum simul ipsius esse Dominum atque restare « convivium » semper sacrificii alicuius convictum, sanguine in Calvaria versato signatum. « Sacer » semper convictus est eucharisticus, ubi signorum ipsa simplicitas sanctitatis Dei abscondit profundum: « O sacrum convivium, in quo Christus sumitur! ». Qui nostris in aris frangitur panis, nobis in condicione peregrinantibus per huius orbis vias, est semper « panis angelorum », ad quem accedere nisi cum demissione centurionis in Evangelio non licet: « Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum » (Mt 8,8; Lc 7,6).
49. Secundum hunc sublimem mysterii sensum facile intellegitur quomodo Ecclesiae fides de Mysterio eucharistico per aetates non solum per interioris cuiusdam devotionis affectum declarata sit, sed etiam per complures exteriores demonstrationes, quae elicere et extollere debent eventus celebrati magnitudinem. Hinc natus est etiam cursus quidam quo paulatim specialis regula liturgiae Eucharistiae est delineata, secundum varias traditiones ecclesiales iure constitutas. Hinc etiam ortum est abundans artis patrimonium. Architectura et sculptura, pictura et musica, quae mysterio christiano se dirigi siverunt, in Eucharistia recta vel obliqua via invenerunt magnae aspirationis causam.
Ita exempli causa architectura vidit transitum, cum primum istud fieri licuit, a pristinis eucharisticis sedibus in familiarum christianarum « domibus » usque ad sollemnes primorum saeculorum basilicas, ad magnificas Mediae Aetatis cathedrales sedes, usque ad magna aut parva templa quae paulatim terras exornaverunt christiana fide contactas. Altarium vero et tabernaculorum formae progressae sunt intra locorum liturgicorum spatia secundum non solum impulsionis causas, sed etiam postulationes certae Mysterii huius comprehensionis. Idem dici potest de musica sacra, etiamsi tantummodo cogitantur modi inspirati Gregoriani et respiciuntur tot tamque magni auctores, qui Sanctae Missae liturgicos sectati sunt textus. Nonne etiam forsitan ingens efferri potest multitudo operum artis, a fructibus domestici cuiusdam artificii usque ad vera artis opera, inter paramenta et ornamenta eucharisticae Celebrationi adhibita?
Ita Eucharistia dici ideo potest, Ecclesiam eiusque spiritualem doctrinam effingens, vehementer affecisse « culturam » Ecclesiae, praesertim in provincia artis.
50. In hoc adorandi Mysterii studio, quod percipitur in quodam rituali et esthetico prospectu, aliquo modo christiani Occidentis et Orientis inter se « contenderunt ». Quis non Domino gratias praesertim idcirco agit, quod suam partem christianae arti magna opera architecturae et picturae contulerunt ex traditione Graeco-Byzantina omnique ex culturae Slavae regione? Affectum valde fortem mysterii ars sacra in Oriente servavit, qui artifices etiam impulit ut suum officium rebus in pulchris efficiendis non solum proprii ingenii haberent declarationem, sed etiam verum fidei ministerium. Longius ultra simplicem technicam artem progressi, sese dociles Spiritus Dei instinctui aperire potuerunt.
Patrimonium universale credentium sunt opera architecturae et musiva tum Orientis tum Occidentis christiani secumque optatum afferunt, ac dicere licet officium, plenitudinis desideratae communionis in fide et celebratione. Hoc praeponit et exigit, quemadmodum videtur in celebrata pictura Trinitatis Rublev, Ecclesiam penitus « eucharisticam », ubi communicatio Christi mysterii in pane fracto tamquam immergitur in unitatem ineffabilem trium Personarum divinarum, unde Ecclesia ipsa fit Trinitatis « icona ».
In hoc prospectu, ubi ars suis ex omnibus elementis ad sensum Eucharistiae secundum Ecclesiae doctrinam intenditur, opus est omnem animi curam in normas dirigere quae disponunt aedificiorum sacrorum aedificationem et ornationem. Amplissimum quidem concessit semper artificibus Ecclesia creandi spatium, sicut et annales comprobant et Nos Ipsi in Epistula ad Artifices 100 extulimus. Tamen oportet sacra ars sese etiam facultate distinguat exprimendi convenienter Mysterii secundum fidei Ecclesiae plenitudinem recepti nec non secundum pastorales monitiones ab Auctoritatibus competentibus traditas. Haec ratio tam ad artes figurarum quam ad sacram musicam valet.
51. Id, quod in terris antiquae evangelizationis christianae accidit de arte sacra et disciplina liturgica, iam progreditur etiam in continentibus ubi nomen christianum adhuc iuvenescit. Omnino a Concilio Vaticano II haec facta est indicatio de necessitate sanae et debitae « inculturationis ». Multis Nostris in pastoralibus itineribus potuimus in omnibus orbis partibus denotare quam vitalis esse posset Celebratio eucharistica coniuncta cum formis, moribus et diversarum culturarum sensibus. Sese accommodans variis temporis et loci condicionibus, nutrimentum praebet Eucharistiam non tantum singulis hominibus, sed ipsis etiam integris populis, et culturas christiana ratione institutas conformat.
Attamen oportet hoc magni momenti opus accommodationis cum perpetua conscientia compleatur ineffabilis Mysterii, cui unaquaeque aetas vocatur ut se aptet. Nimis magnus est hic « thesaurus » et pretiosus, quam ut vilescat aut in periculum adducatur per experimenta aut consuetudines inductas sine accurata comprobatione a competentibus Auctoritatibus ecclesiasticis. Praecipuus Mysterii eucharistici locus talis praeterea est, ut iubeat comprobationem semper cum Apostolica Sede arto vinculo effici. Haud secus ac scripsimus in Adhortatione Apostolica postsynodali cui titulus Ecclesia in Asia: « Haec adiutrix opera necessaria est, quoniam declarat celebratque Liturgia Sacra unicam fidem quam omnes profitentur, et quia est totius Ecclesiae hereditas, non potest a particularibus Ecclesiis, ab Ecclesia universali seiunctis, decerni ».101
52. His ex omnibus dictis magnum officium intellegitur, quod habent in eucharistica Celebratione praesertim sacerdotes, quorum est praesidere eam in persona Christi et testificationem reddere et ministerium communionis non solum pro communitate perficere quae recta via particeps est celebrationis, verum etiam pro universali Ecclesia, quae in Eucharistiae causam semper involvitur. Necesse tamen est conqueri, potissimum ab annis liturgicae reformationis post Concilium Vaticanum II, non defuisse abusus propter male acceptum creationis et aptationis sensum, qui multis etiam causas attulerunt doloris. Quaedam opugnatio « formalismo » nonnullos, quibusdam praesertim in regionibus, adduxit ut « formas » magna liturgica Ecclesiae traditione eiusque Magisterio approbatas non obligare arbitrarentur et novationes non probatas, immo saepius omnino incongruas, inducerent.
Nostrum propterea esse censemus vehementer hortare, ut in eucharistica Celebratione magna quidem fidelitate liturgicae observentur regulae. Ipsae enim sunt significatio solida verae ecclesialis indolis Eucharistiae; hic eorum est altissimus sensus. Numquam privata alicuius proprietas est liturgia, neque ipsius celebrantis neque communitatis ubi Mysteria celebrantur. Debuit acriora verba apostolus Paulus communitati Corinthiae proferre ob graviora vitia eorum in eucharistica Celebratione, quae pepererunt divisiones (schismata) atque factionum constitutiones (haereses) (cfr 1 Cor 11,17-34). Nostris pariter temporibus oboeditio liturgicis normis iterum est detegenda et aestimanda veluti actus et testimonium unius universalisque Ecclesiae, quae in omni Eucharistiae celebratione praesens redditur. Tam sacerdos, qui Missam ex liturgicis normis fideliter celebrat, quam communitas, quae his se conformat, modo tacito sed eloquente suum testificantur erga Ecclesiam amorem. Ut alta sane haec aestimatio normarum liturgicarum roboretur, a ministeriis Curiae Romanae competentibus petivimus ut proprium apparent documentum cum monitionibus etiam generis iuridicialis de hoc tanti ponderis argumento. Nulli quidem parvi pendere licet Mysterium nostris manibus concreditum: maius quidem illud est quam ut quisquam sibi permittat proprio id arbitratu tractare, unde nec sacra eius natura observetur nec universalis ratio.