Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannes Paulus PP. II
Ecclesia de Eucharistia

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

CAPUT III

EUCHARISTIAE ECCLESIAEQUE APOSTOLICA INDOLES

26. Si, sicut antea memoravimus, Ecclesiam aedificat Eucharistia et Ecclesia Eucharistiam efficit, inde consequitur, ut coniunctio inter utramque est artissima. Tam verum illud est ut liceat eucharistico Mysterio dictionem illam adhibere, quam de Ecclesia proferimus cum in Symbolo Nicaeno-Constantinopolitano eam «  unam sanctam, catholicam et apostolicam  » confitemur. Una et catholica etiam Eucharistia est. Sancta etiam est, quin immo, est Sanctissimum Sacramentum. At nunc in primis mentem Nostram convertere interest ad apostolicam eius indolem.

27. Catechismus Catholicae Ecclesiae, cum explanat quo pacto sit Ecclesia apostolica, sive super Apostolos fundata, triplicem sensum illius locutionis distinguit. Ex una parte «  ipsa fuit et permanet aedificata “super fundamentum Apostolorum” (Eph 2,20), testium ab ipso Christo electorum et missorum  ». 51 Etiam veluti fundamentum Eucharistiae sunt Apostoli, non quod sacramentum ad Christum ipsum non reducatur, sed quia Apostolis a Iesu concreditum est et ab iis eorumque successoribus usque ad nos traditum. Ergo cum Apostolorum actione consentiens et Domini praeceptis oboediens Ecclesia saeculorum decursu Eucharistiam celebrat.

Altero sensu, quem Catechismus indicat, apostolica Ecclesiae indoles etiam significatur quod «  ipsa, adiutorio Spiritus habitantis in ea, doctrinam, bonum depositum, sana verba ab Apostolis audita custodit et transmittit  ». 52 Etiam hoc altero sensu Eucharistia est apostolica, quoniam Apostolorum ad fidem celebratur. Pluribus datis occasionibus, per duo milia annorum historiae novi Foederis Populi, Magisterium Ecclesiae definivit subtilius doctrinam eucharisticam, etiam quod attinet ad accuratam terminologiam, ut sane apostolicam fidem de hoc excelso Mysterio tueatur. Permanet immutata haec fides, et Ecclesiae essentiale est, ut talis pemaneat.

28. Ecclesia tandem est apostolica, eo quod «  ipsa doceri, sanctificari et dirigi pergit ab Apostolis usque ad Christi reditum ope eorum qui illos in eorum munere pastorali succedunt: ope collegii Episcoporum, “cui assistunt presbyteri, una cum Successore Petri Ecclesiaeque Summo Pastore”  ». 53 Apostolorum successio pastorali in missione necessario sacramentum Ordinis secum fert, continuatam scilicet seriem, retro usque ad initia, Ordinationum episcopalium validarum. 54 Successio haec omnino est essentialis, ut adsit proprio sensu plenoque Ecclesia.

Hunc etiam apostolicae indolis sensum exprimit Eucharistia. Etenim, quemadmodum docet Concilium Vaticanum II, quamquam «  fideles [...], vi regalis sui sacerdotii, in oblationem Eucharistiae concurrunt  », 55 tamen est sacerdos ministerialis qui «  Sacrificium eucharisticum in persona Christi conficit illudque nomine totius populi Deo offert  ». 56 Quocirca in Missali Romano praescribitur ut unicus sacerdos precem eucharisticam pronuntiet, populo ibi sese ex fide consociante atque in silentio. 57

29. A Concilio Vaticano II crebro adhibita locutio, secundum quam «  sacerdos ministerialis [...] Sacrificium eucharisticum in persona Christi conficit  »,58 iam in doctrinam pontificiam suas radices bene insertas habuit. 59 Sicut alibi potuimus explicare rem, in persona Christi «  plus sane significat, quam “nomine Christi” vel etiam “vice Christi”. Offertur in persona Christi: cum celebrans ratione peculiari et sacramentali idem prorsus sit ac summus aeternusque Sacerdos, qui Auctor est princepsque Actor huius proprii sui Sacrificii, in quo nemo re vera in eius locum substitui potest  ».60 Sacerdotum ministerium, qui Ordinis sacramentum receperunt, in salutis disciplina a Christo instituta, Eucharistiam ab iis celebratam comprobat donum esse quod auctoritatem communitatis funditus excedat et profecto substitui non potest ulla alia re ut eucharistica consecratio valide cum Crucis sacrificio coniungatur et Ultima Cena.

Communitati sese colligenti ad Eucharistiam celebrandam opus omnino est ordinato sacerdote, qui ei praesideat ut re vera eucharistica convocatio esse possit. Aliunde sibi ex se sola communitas non potest concedere ministrum ordinatum. Hoc enim donum est quod ipsa per successionem episcopalem recipit usque retro ad Apostolorum tempus. Per sacramentum quidem Ordinis Episcopus novum presbyterum constituit eique potestatem Eucharistiae consecrandae tribuit. Quapropter «  Mysterium eucharisticum nulla in communitate celebrari potest nisi a sacerdote ordinato, ut palam docuit Concilium Lateranense IV  ».61

30. Simul haec doctrina Ecclesiae catholicae de sacerdotali ministerio ad Eucharistiam relato, simul etiam doctrina de eucharistico Sacrificio fuerunt proximis his decennis argumentum fructuosi colloquii in actionis oecumenicae provincia. Sanctissimae Trinitati gratias referamus oportet quod hac in re progressiones maiores factae sunt et appropinquationes, quae sperare nos sinunt venturam aliquando plenam fidei consentionem. Valet autem etiam nunc plane admonitio a Concilio prolata de ecclesialibus Communitatibus in Occidente saeculo XVI ac deinceps exortis et ab Ecclesia catholica seiunctis: «  Communitates ecclesiales a nobis seiunctae, quamvis deficiat earum plena nobiscum unitas ex baptismate profluens, et quamvis credamus illas, praesertim propter sacramenti Ordinis defectum, genuinam atque integram substantiam Mysterii eucharistici non servasse, tamen, dum in Sancta Cena mortis et resurrectionis Domini memoriam faciunt, vitam in Christi communione significari profitentur atque gloriosum eius adventum exspectant  ».62

Catholici fideles idcirco licet religiosas persuasiones horum suorum fratrum separatorum revereantur, sibi temperare debent ne communionem eorum in ritibus percipiant, ne quid ambiguitatis afferant de natura Eucharistiae neve propterea in officio suo desint veritatem luculenter testandi. Hoc enim nisi fiet, iter ad plenam visibilemque unitatem tardabit. Similiter nemo cogitare potest sanctam diei dominici Missam celebrationes oecumenicas Verbi substituere vel conventus precationis communis cum christianis pertinentibus ad praedictas Communitates ecclesiales, vel etiam communicationem eorum liturgici ritus. Tales enim celebrationes et congressiones, quantumvis in se laudabiles, opportunis occasionibus datis, praeparant homines quidem ad plenam exoptatam eucharisticam communionem, verum non possunt eius occupare locum.

Quod autem potestas Eucharistiae consecrandae solis commissa est Episcopis et presbyteris, nihil minuit pro reliquo Populo Dei, quandoquidem in communione unius corporis Christi, quod est Ecclesia, hoc donum recidit in omnium commoditatem.

31. Si vitae Ecclesiae et media pars et summa est Eucharistia, aequabiliter id valet de ministerio sacerdotali. Qua de causa Nos, gratias Iesu Christo Domino nostro agentes, id iterum inculcamus: Eucharistia «  ipsa videlicet princeps summaque ratio est cur omnino sit sacerdotii Sacramentum, quod nempe ortum simul sit instituta Eucharistia unaque cum ea  ».63

Multiplices quidem sunt presbyteri pastorales actuositates. Praeterea si orbis hodierni ponderamus sociales et culturales condiciones, facile intellegitur quantum presbyteros praemat periculum dissipationis ob magnum operum diversorum numerum. In caritate pastorali defixit Concilium Vaticanum II vinculum quod eorum vitam operamque colligit. Ipsa – addit item Concilium – «  maxime profluit a Sacrificio eucharistico, quod ideo centrum et radix totius vitae presbyteri exstat  ».64 Comprehenditur itaque quantum habeat momentum in spiritali vita sacerdotis, nec non pro totius Ecclesiae et mundi emolumento, ut propositum conciliare Eucharistiae quotidie celebrandae exsequatur, «  quae quidem etiam si praesentia fidelium haberi non possit, actus est Christi et Ecclesiae  ».65 Hoc pacto potest sacerdos omnem vincere tensionem dispersivam suos per dies, dum in eucharistico Sacrificio, vero vitae suo centro suique ministerii, necessarias detegit spiritales vires ut variis pastoralibus occurrat muneribus. Ita dies ipsius revera fient eucharistici.

Ex principatu Eucharistiae in vita ac ministerio sacerdotum defluit etiam primatus eius in pastorali industria pro vocationibus sacerdotalibus. In primis quoniam precatio pro vocationibus ibi deprehendit praecipuum locum maximae coniunctionis cum Christi summi et aeterni sacerdotis prece; sed etiam quia sollicita ministerii eucharistici curatio ab ipsis sacerdotibus, consociata cum cohortatione ad consciam, actuosam et fructuosam christifidelium ipsius Eucharistiae participationem, exemplum efficax constituit et invitamentum ad magnanimam iuvenum responsionem Dei appellationi. Utitur enim saepenumero Deus exemplo ferventis pastoralis caritatis in uno sacerdote ut inserat et fecundet in iuvenis animo semen vocationis ad sacerdotium.

32. Id ipsum omne ostendit quam dolenda sit atque extra normam cuiusdam communitatis christianae condicio, quae quamvis pro numero varietateque fidelium se praebeat paroeciam, sacerdotem tamen desiderat qui eandem temperet. Paroecia namque baptizatorum est communitas qui suam identitatem per Sacrificii eucharistici potissimum celebrationem exprimunt et confirmant. Sed id requirit presbyteri praesentiam, ad quem pertinet unum Eucharistiam offerre in persona Christi. Cum communitas sacerdote caret, iusta de causa aliquo modo suppletur ut dominicae celebrationes producantur, atque religiosi laicique, qui suos fratres ac sorores in precatione dirigunt, laudabiliter commune omnium fidelium sacerdotium sustinent, quod in Baptismi gratia nititur. Sed haec remedia sunt temporaria habenda, dum communitas sacerdotem opperitur.

Eo quod mancae sunt hae celebrationes, tota communitas ad ferventiorem precationem impellitur, ut Dominus operarios mittat in messem suam (cfr Mt 9,38); quae incitatur praeterea ut omnia instrumenta adhibeat ad congruam vocationum pastoralem efficiendam apta, quae tamen per morales institutionisque qualitates imminutas, quae a sacerdotii candidatis requiruntur, difficultates haud expedire conetur.

33. Cum, sacerdotum propter paucitatem, fidelibus sacro ordine carentibus quaedam paroeciae pastoralis curae participatio committur, illud ob oculos habeant hi, sicut Concilium Vaticanum II docet: «  Nulla [...] communitas christiana aedificatur nisi radicem cardinemque habeat in Sanctissimae Eucharistiae celebratione  ».66 Eorum idcirco erit cura ut vera Eucharistiae «  fames  » servetur, quae efficiat ut nulla Missam celebrandi amittatur occasio, adhibito etiam sacerdote per occasionem interveniente, qui iure Ecclesiae quominus celebret non impeditur.


 




51 N. 857.



52 Ibid.



53 Ibid.



54 Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Sacerdotium ministeriale (6 Augusti 1983), III. 2: AAS 75 (1983), 1005.



55 Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 10.



56 Ibid.



57 Cfr Institutio generalis: Editio typica tertia, n. 147.



58 Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 10 et 28; Decr. de presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, 2.



59 «  Altaris administer personam Christi utpote Capitis gerit, membrorum omnium nomine offerentis  »: Pius XII, Litt. Enc. Mediator Dei (20 Novembris 1947): AAS 39 (1947), 556; cfr Pius X, Adhort. Ap. Haerent animo (4 Augusti 1908): Pii X Acta, IV, 16; Pius XI, Litt. Enc. Ad catholici sacerdotii (20 Decembris 1935): AAS 28 (1936), 20.



60 Ep. Ap. Dominicae Cenae (24 Februarii 1980), 8: AAS 72 (1980), 128-129.



61 Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Sacerdotium ministeriale (6 Augusti 1983), III. 4: AAS 75 (1983), 1006; cfr Conc. Oecum. Lateranense IV, cap. 1, Const. de fide catholica Firmiter credimus: DS 802.



62 Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de oecumenismo Unitatis redintegratio, 22.



63 Ep. Ap. Dominicae Cenae (24 Februarii 1980), 8: AAS 72 (1980), 115.



64 Decr. de presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, 14.



65 Ibid., 13; cfr Codex Iuris Canonici, can. 904; Corpus Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 378.



66 Decr. de presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, 6.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License