|
Text
Venerabili
Fratri Hugoni Aufderbeck
Episcopo titulo Arceno
Administratori Apostolico Erfordiensi-Meiningensi
Mentem
convertimus ad ecclesiam S. Severi, urbis Erfordiae decus, quippe quae antiquitate,
artificiosis operibus, maxime vero religione sit insignis. Eo loco antiquitus,
uti tradunt, parva aedes fuit S. Blasio sacra, quae postmodum, titulo S. Pauli
accepto, « domus orationis » evasit coenobii sanctimonialium. Postquam vero, ut
memoriae proditum est, saeculo IX reliquiae S. Severi, Episcopi Ravennatis,
Mogontiacum indeque Erfordiam sunt delatae, et in hac ecclesia honorifice
positae, augescente huius Caelitis cultu, ab hoc coepta est illa appellari.
Cuius
honori novum templum, Gothico structurae genere spectabile, deinde est
excitatum, cuius presbyterium, quod vocant, anno MCCLXXVIII divino cultui
patuit; reliquia vero aula, in quinque partes dispertita, serius est perfecta.
Sarcophagus etiam saeculo XIV a lapidariis est affabre confectus, quo ossa S.
Severi et S. Innocentiae tegerentur.
Qua
quidem ecclesia surgente, pietas fidelium nova quadam impulsione exardescebat:
die praesertim XXII mensis Octobris plurimi, peregrinantium more, ad hanc
sacram aedem soliti sunt accedere, ut S. Severum, qui et textorum patronus
habebatur, impensis venerarentur obsequiis eiusque deprecationem implorarent.
Est etiam memorandum ad hoc templum per plura saecula exstitisse monasterium
Canonicorum Regularium, qui ad Dei laudes fideliumque spirituales utilitates
incumberent.
Proximo
vero die XXII mensis Octobris, ut ad Nos est allatum, sollemnia agentur ob
septimum saeculum ab hac ecclesia condita, quae nunc diligenti studio est
refecta.
Hi
ergo lapides fidem ac pietatem maiorum loquuntur atque Christifideles, qui nunc
sunt, monent, ut eiusmodi sacram hereditatem integram servent et in vitae usum
traducant. Praeterea hunc locum sacrum frequentantes nitantur esse ipsi « domus
spiritales »1, in quibus Deus gratia sua inhabitet, ita ut ad eos
referri possint haec verba S. Augustini: « Habitat... in singulis Deus tamquam
in templis suis, et in omnibus simul in unum congregatis, tamquam in templo suo
»2.
Ea
ecclesia denique animis desiderium ingerit illius sedis supernae, ubi in omne
aevum donis frui licet, quae neque aspectu oculorum comprehendi, neque auribus
percipi, neque ulla cogitatione queunt adumbrari; siquidem « aedificationem ex
Deo habemus domum non manufactam, aeternam in caelis »3. Haec profecto
veram significationem tribuit verumque momentum brevi huic et saepe arduae
peregrinationi terrenae: vitam illam beatissimam, defuturam numquam, in rebus
adversis suspiremus, eandem ne obliviscamur in secundis.
Vehementer
optante Deumque enixe rogantes, ut pia celebritas ista in religionis bonum et
auctum vertat, tibi, Venerabilis Frater , Episcopo Auxiliari tuo, clero,
religiosis et fidelibus, pastorali curae tuae commissis, Benedictionem Apostolicam,
caelestium munerum auspicem ac dilectionis Nostrae testem, libentissime
impertimus.
Ex
Aedibus Vaticanis, die XXVIII, mensis Septembris, anno MCMLXXVIII, Pontificatus
Nostri primo.
28 settembre
1978
FINE TESTO>
|