|
Text
DOMINO EXIMIO MERITOQUE HONORABILI AC SUSCIPIENDO FILIO FIRMO AUGUSTINUS IN
DOMINO SALUTEM
Libros De ciuitate Dei quos a me studiosissime flagitasti etiam mihi
relectos sicut promiseram misi, quod ut fieret, adiuuante quidem deo, filius
meus germanus tuus Cyprianus uere sic institit quemadmodum mihi ut instaretur
uolebam.
Quaterniones sunt XXII quos in unum corpus redigere multum est. Et si duos
uis codices fieri, ita diuidendi sunt ut decem libros habeat unus, alius
duodecim. Decem quippe illis uanitates refutatae sunt impiorum, reliquis autem
demonstrata atque defensa est nostra religio, quamuis et in illis hoc factum
sit ubi oportunius fuit et in istis illud.
Si autem corpora malueris esse plura quam duo, iam quinque oportet codices
facias, quorum primus contineat quinque libros priores quibus aduersus eos est
disputatum qui felicitati uitae huius non plane deorum sed daemoniorum cultum
prodesse contendunt, secundus sequentes alios quinque qui uel tales uel
qualescumque plurimos deos propter uitam quae post mortem futura est per sacra
et sacrificia colendos putant. Iam
tres alii codices qui sequuntur quaternos libros habere debebunt. Sic enim a
nobis pars eadem distributa est ut quatuor ostenderent exortum illius ciuitatis
totidemque procursum siue dicere maluimus excursum, quatuor uero ultimi debitos
fines.
Si ut fuisti diligens ad habendos hos libros ita fueris ad legendos, quantum
adiuuent experlmento potius tuo quam mea promissione cognosces. Quos tamen
nostri fratres ibi apud Carthaginem ad hoc opus pertinentes quod est De
ciuitate Dei nondum habent, rogo at petentibus ad describendum dignanter
libenterque concedas. Non enim
multis dabis sed uix uni uel duobus et ipsi iam ceteris dabunt. Amicis
uero tuis siue in populo christiano se desiderent instrui, siue qualibet
superstitione teneantur unde uidebuntur posse per hunc nostrum laborem dei
gratia liberari, quomodo impertias ipse uideris.
Ego scriptis meis, si dominus uoluerit, crebro curabo requirere quantum
accesseris in legendo. Non te autem latet ut eruditum uirum quantum adiuuet ad
cognoscendum quod legitur repetitio lectionis. Aut enim nulla aut certe minima
est intelligendi difficultas ubi est legendi facilitas, quae tanto maior fit
quanto magis iteratur, ut assiduitate [maturescat quod indiligentia]
fuerat inmaturum.
Domine eximie meritoque honorabilis ac suscipiende fili Firme, ad eos sane
libros quos De academicis recenti nostra conuersatione conscripsi, quoniam
eximietati tuae prioribus ad me litteris innotuisse monstrasti, quomodo
perueneris quaeso rescribas.
Quantum autem collegerit uiginti
duorum librorum conscriptio missus breuiculus indicabit.
|