1 “ATTENDITE populi de longe” » (Is.
49, I), audite omnes; ex nova Statione Radiophonica Vaticana, hoc est ex hac
antemnarum silva, quibus excelsa atque invicta Crux superstat, veritatis
caritatisque signum, os Nostrum patet ad vos » (2 Cor. 6, II)
Imprimisque cupimus immortales ex animo grates agere Deo Optimo Maximo, qui non
modo caelum et terram mirabili prorsus rerum cohaerentia atque concordia
condidit, sed arcanas etiam vires elementis omnibus indidit, quas hominum mens
pervestigando exquirit, Iaboriose detegit, atque in suam ipsorum servitutem redigit.
Ita fit ut humana vox, machinamentis captata ingeniosissime exstructis,
electricas undas eliciat, quae cum immensa terrae marisque spatia
transvolaverint, aliis instrumentis excipiuntur, iterumque eandem referunt
vocem, perinde ac si qui verba ex longinquo faciunt, praesentes colloquantur.
Hoc est radiophonicum inventum, unum certe ex maximis, quae hominum ingenium
hac nostra aetate feliciter invexit. Sed alia, non minus miranda, in usum hodie
inducta sunt et cotidie magis perficiuntur.
2 Haec, quae,progredienti saeculo
nostro summae gloriae vercunt, nemo profecto est qui una Nobiscum non dilaudet;
verumtamen asseverare oportet ea, quae technicae omne genus disciplinae dant
munera, commoda, utilitates, minime posse ad hominum prosperitatem verique:
nominis felicitatem conferre, nisi bona animi, quae potiora sunt, provehant,
nisi naturae normis obtemperent, nisi denique aeterni Dei legibus omnino
oboediant (cfr. Discorsi e Radiomessaggi, vol. XV, pag. 520-52I). Ad eum enim - ut
S. Albertus Magnus scribit, qui rerum etiam physicarum studiosissimus fuit
pervestigator - omnia referenda sunt, « qui fons est sapientiae et naturae
sator, et institutor et rector » (Physic. lib. I, tract. 1, cap. 1). Ut rebus
creatis onmibus, ita iis etiam viribus, quas hodie docti viri suo subiciunt
Impero, utique utendum est; recte tamen, atque ita moderante ratione, ut
homines ne iisdem tam penitus adhaereant, ut animum quisque suum ad immortala
natum paene obliviscantur; sed res omnes quasi gradus in adscensum pateant, per
quos iidem ad caelestia intellegenda ac potiunda evehantur (cfr. Discorsi e
Radiomessaggi, VOI. XV, Pag. 520-523). Cernant omnes in naturae rebus ac
viribus praesens Dei Numen, eiusque incorruptos splendoris radios venerabundi
mirentur. Ut
in caduca fragilique florum specie, et in concordibus mirandisque astrorum
choreis, quae infinita caelorum apatia, divino nutui obtemperando, transvolant,
ita in secretis atomorum latebris, quas armata introspicit oculorum acies, et
ingeniosa ars novam eliciendo vim discindit , creatricem aeternamque Dei
sapientiam potentiamque adorent ac venerentur. Si hac cogitandi agendique
ratione utantur homines, inventa omnia, quae mirabili modo nostra invexit et
invehit aetas, non ad corporum, non ad animorum ruinam conducent, sed ad
prosperiorem, ornatiorem, felicioremque reddendam cum singulorum, tum
domesticae civilisque societatis vitam.
3 Haec enim inventa quod in comperto
omnino est ut multa, bona, ita multa etiam mala parere possunt. Ad radiophonicam
rem quod attinet, quisnam ignorat eam'posse veritates vel erroresj virtutes vel
flagitia, concordiam vel discordiam fraternam caritatem vel exitiale odium
usquequaque propagare ac disseminare? Quantum igitur interest - quod ceteroquin in
Encyclicis Litteris scripsimus recens datis, quibus a verbis initium est «
Miranda prorsus » (Acta Ap. Sedis, VOI- 49, a. I957,'pag. 765 sqq.) - quantum.
interest, dicimus, ut qui christiano ac vel solummodo probo sint animo,
elusmodi causam summa diligente curent; idque. imprimis efficere pro viribus
cordi habeant ut undisona scrinia, quae hodie in multis domibus sunt, non a
veritate, per fucatam erroris speciem, avertant mentes, non ad vitia, fallacis
artis illecebris ornata, animos alliciant, sed virtutem potius suadeant, sed
rectam doctrinam propagent, sed sanis quoque oblectamentis auditores reficiant,
atque etiam iis curis relevent, quac hodie praesertim tam acriter exagitant et
angunt homines.
4 Ac praeterea idque peculiari modo ad
Nos, ad sacrorum Antistites et ad catholicos omnes pertinet - radiophonicum
inventum novas opes novasque vires suppeditat ac praebet ad id latius
faciliusque efficiendum, quod Jesus Christus Apostolis iisque, qui in eorum
locum successerunt, praecepit: « Praedicate Evangelium omni creaturae » (Mare.
16,15). Cur ioitur Ecclesia potentissimo hoc adiumento non utatur ad munus suum
expeditius obeundum, quod, cum a Deo acceptum sit, melius profecto, quam aliud
quidquam, potest ad singulorum civium, ad domestici convictus et ad civilis
etiam societatis bonum conferre? Doctrinae, quas humana mens parit, perfectae
numquam esse queunt; quamobrem contigit saepe ut aliae ex aliis oriantur,
succrescant atque iis, quae subinde effiorescunt locum cedentes pedetemptim
dilabantur; attamen « verbum.... Domini manet,in aeternum » (I Petr. I,25). Veritas, quae
a Deo proficiscitur, nescit occasum; eiusque praecepta, si recte in usum
deducantur. illa vi pollent, quae non modo singulos, sed universam etiam
hominum consortionem ad meliorem felicioremque statum per, ducat.
5 Per Jesu Christi enim Evangelium
tales excitantur virtutes, quales ne suspicari qùidem ulla veterum ethnicorum
philosophia potuit. Per illud - ut historia docet - mentis cogitata et
consilia, voluntatis proposito, actio vitae et mores in alium abiere cursum;
cumque late fluxissent Divini Redemptoris cognitio eiusque doctrina, et in
intimas. etiam civitatum venas vis eius, vitiorum expultrix virtutumque altrix,
permanasset, « “tum ea est conversio rerum consecuta, quae, christiana gentium
humanitate parta, faciem orbis , terrarum funditus - commutavit » (Leo XIII,
Epist. Enc. Tametsi; Acta Leonis XIII, t. XX,a. 1901 pag. 299). Iamvero quod
olim evenit hodie quoque uberibus cum fructibus fieri necesse est. Propagetur,
igitur cotidie magis jesu Christi religio; regiones omnes, longinquas etiam ac
difficilioribus itineribus aliisve causis praepeditas, pervadat; intra
domesticos parietes animorumque penetralia efficax morum moderatrix ingrediatur
et dominetur; ac Jesu Christi vox, suaviter alliciens, per eius sacros
administros ubique gentium salutifera resonet. Non tantum suetis ac tralaticiis
modis, necessariis quidem, Divini Redemptoris Evangelium propagandum est, sed
opibus etiam recens in usum inductis, si voiumus, quod reapse omnes velle
debemus, ut cotidie impensius eius Regnum, « Regnum veritatis et vitae, Regnum
sanctitatis et gratiae, Regnum iustitiae, amoris et pacis » (Praef. Missae ín
Festo Jesu Christi Regis) tandem aliquando ubique vigeat atque triumphet.
Quemadmoduni. autem Nos cupimus ut haec nova ac pacifica veritatis arma a
catholicis usurpentur, ita Nobis mens fuit potentiorem perfectioremque excitare
Radiophonicam Stationern qua Nobis fas esset cum universo terrarum orbe vocem
Nostram communicare, Nostraque praecepta, hortamenta et vota christianorum
communitati impertire. Ita fit ut mystici jesu Christi Corporis membra, cuius
Divinus Redemptor est caput, novis vinculis inter se coniungantur; fitque etiam
- quod catholicos omnes excupere novimus - ut iidem voci verbisque Romani
Pontificis ex extremis quoque mundi regionibus auscultare queant; ii etiam,
qui, ob impedimenta et repagula opposita., eius vocem audire non possunt.
6 Quamobrem vehementer optamus gratam
profiteri voluntatem Nostram non modo iis omnibus, qui ex cattolico terrarum
orbe vel corrogatam stipem, vel opportuna machinamenta ad ingena hoc opus
extruendum perficiendumque contulerunt, sed iis etiam singulis, qui, technicae
id genus disciplinae peritissimi, operam industriamque suam liberaliter Nobis
libenterque navarunt. lidem procul dubio animadvertent - idque singùlis solacio
erit - se opes, vires, ingenium ad causam contulisse, quae non modo ad mentium
culturam, ad animorumque ornamenta ac delectamenta procuranda conducit, sed ad
christianam etiam veritatem virtutemque suadendam provehendamque, et ad
catholicam religionem ubique gentium pro viribus magis cotidie ac validius
constabiliendam.
7 Nolumus autem brevi huic alloquio
Nostro finem facere, quin etiam atque etiam gentes, populos hominesque
universos ad pacem fraternamque concordiam adhortemur. Ex bellis - quod
recentes eventus nimium quantum testantur ! - caedes, ruinae et cuiusvis
generis miseriae gignuntur. Idem fit quoque - quod omnes norunt,-- ex civium
simultatibus, odiis discordiisque, quae nec privatam, nec publicam
prosperitatem parere possunt, quandoquidem «concordia parvae res crescunt:
discordia maxumae dilabuntur » (Sallust. Iust.10)
8 Nos igitur, qui nullo terreni imperil
studio -movemur , cum munus Nobis creditum imprimis ad immortales animos
pertineat et ad aeternam assequendam felicitatem, Nos, quibus « arma... non
carnalia sunt, sed potentia Deo » (2Cor.10,4), et quibus nihil magis est
cordi, quam cuiusvis stirpis homines ac populos caritate complecti, paternam
iterum attollimus vocem, fraternam omnibus pacem suadentes. Ii praesertim,
quorum in manibus Nationum sortes sunt positae, gravissimum officium suum secum
et coram Deo recogitent. Mutua rerum rationumque aestimatione considerationeque,
quae iustitia ac veritate innitantur, invicem contineantur; omnique ope curent
ut quae habeantur inimicitiae contentionisque causae quam primum non modo
minuantur, sed aequa etiam lance componantur ac deleantur prorsus; ita quídem
ut singuli cives ac multitudines et a bellorum metu formidineque respirare
queant, et in spem meliorum temporum erigi, et ea, quae futurae dimicationes
absumere ac dissipare possunt, in frugifera potius pacis 'opera communemque
prosperitatem convertire. Quae. quidem vota et hortamenta eo impensius ex animo
proficiscuntur Nostro, quod in praesens, ut omnes norunt, turbidae nubes caelum
obscurare videntur proximarum orientis regionum, haud longe a locis illis, ubi,
super Divini Redemptoris cunabula, Angelorum agmina pacis nuntium cecinere
hominibus bonae voluntatis (cfr. Luc. 2, I4).
9 Nos, qui inde ab inito Pontificatu
(cfr. Acta Ap. Sedis, vol. XXXI, I939, PP. 86-87) pacem semper suasimus
onmibus, iustam dicimus pacem, Dei munus pulcherrimum, quo, ut Augustinus ait,
« etiam in rebus terrenis atque mortalibus nihil gratius soleat audiri, nihil
desiderabilius concupisci, nihil postremo possit melius inveniri » (De Civ.
Dei, lib. XIX, cap. XI), iterum atque iterum ad eam solidandam confirmandamque
invitamus omnes. Probum ac prudens eorum consilium praevaleat, qui homines
bonae voluntatis reapse dici queunt; atque omnes animadvertant quam ingens
atque irreparabilis ruinarum cumulus non modo civibus, non modo Nationi,bus,
sed universo etiam humano generi ex nova belli confiagratione oriri possit.
10 Quamobrem ii praesertim, quos
habemus in Christo filios, supplices ad Deum admoveant preces ut quam primum
haec nubila discutiantur, ac pacatis animis compositisque rebus ac legitimis
iuribus recognitis, caelum feliciter disserenascat. Hoc faxit utinam Deus;
eiusque « pax..., quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra et
intelligentias vestras in Christo jesu» (Phil. 4, 7).
Amen.
|