|
1. Narsis patritius Romanorum bella sustinuit,
et eos semper defendit, invidia Romani contra eum pertulit, ad Iustinianum
imperatorem acusaverunt; qui et ipse augustus et Sophia, uxor eius, mandans ei,
quia eunuchus erat, ut ad se veniret et lana in genitio per pensione dividere.
Narsis vero patritius sic ei mandans, non tantum se lana dividere, sed etiam
talem telam orditurum, quale ipsa dum viveret deponere non possit. Legatos
Narsis ad Langobardos mittens et pomorum genera vel reliqua dignitate
transmittens, ut animos eorum amabilis facerent, quatenus in Italia venirent et
plena eas absque pugna perciperent. Langobardi mox ut audiunt, gavisi sunt
gaudio. Pannonia vero amicis suis Avarorum gens comendaverunt; quam possessam
habebant per annos 42, cum uxoribus et natis et omnia quae habebant exientes de
Panonia mense Aprile, per indictione prima, alia die post pasca Domini qui fuit
Kalendis Aprilis, cum iam Domini incarnatione anni quingenti sexaginta oto
essent evoluti. Igitur Langobardi introierunt Italia per Foroiulanorum
terminum. Alboin nepoti sui Gisolfi Foroiuli concessit et reliquos nobiles
Langobardos. His diebus Langobardi Italia invaserunt, Vincentiam Veronamque et
reliquas Venetiarum civitates coepit, et per tres annos Ticino possedit.
Interim Alboin invasit omnia usque ad Tuscia preter Romam et Ravennam,
Ticinensis vero per tres annos se continentes, per obsides quas dederunt, iam
videntes suorum fortia circa se subiugata, Langubardi se tradiderunt. Pauca
vero de multa dicam. Rex Alboin postquam in Italia tres annos et sex menses
regnavit, insidiae suae coniuge interemptus est. Langobardi ex communi consilio
Cleb nobilissimum in urbe Ticinensium sibi regem constituerunt; regnavit anno
uno mensibus sex; a puero de suo obsequio gladio iugulatus est. Post cuius mortem Langobardi
per annos decem regem non habuerunt, sed sub potestatem ducibus fuerunt. Post
autem annos decem elegerunt Autari, Clefoni filius. Autari vero duxit uxorem
Teudelinda nomine, filia Garibaldi Baioariorum rex sancta et nobilissima; ipsa
edificavit ecclesia sancti Iohanni sita Moditia. Rex Autari aput Ticinum,
venenum ut tradunt accepto, moritur, postquam sex regnaverat annos. Langobardi
ex communi consilio suae regine Teudelindae licentiam tribuerunt, quali ipsa
suo sociare voluisset coniugio, tali et illi regem constituissent. Quid multa?
Accepit Agilulf ducem Taurinensium; et regnavit annos viginti quinque, et
mortuus est. Et regnavit pro eo filio suo Adalovald annos decem, de regno
eiectus est. Eius regnum successit Arioald, et regnavit annos duodecim, et
mortuus est. Regnavit pro eo Rothari, qui edictum Langubardorum conposuit;
reliqua eius dignitatem et fortia, et bella quas gessit, nonne haec scripta
sunt in coronica Langubardorum ut supra? Regnavit Rothari annos sexdecim, et mortuus est; Rodoaldi filio suo
regnum reliquid. Rodoald
vero dum uxore cuiusdam stuprasset, ab eodem interfectus est, postquam quinque
regnaverat annis septemque diebus. Huic successit in regno Aripert; regnavit
annis novem, et mortuus est. Reliquid regnum duobus filii sui, Pertarit et
Gudiperti, Inter ipsi fratres malis hominibus discordia facientes
in tantum, ut alterium regnum invaderent. Grimoald Beneventanorum suorum ducem
per fraudulenter missum eorum mandatum veniens, Gudiperto gladio interemit,
expleto anno post mortem patris et sex mensibus. Pertarit fuga aripuit,
Grimoald regnum accepit. Multa quidem eius historiole continent, sed pauca in
hac adbreviationem conscribam. Hic in edicto Langubardorum novem conposuit
capitula; regnavit annos novem, et mortuus est. Reliquid regnum Garibaldi,
filio suo. Pertarit vero, unde iam diximus, qui fuga lapsus erat, egressus de
Galia navem ascendit, ad Britaniam insolam ad regnum Saxonum transmeare; et dum
pelago navigasset, divinus nuncius eidem ad ripam clamans, et dixit: Revertere,
Pertarit, in terra tua, quia tertia die est hodie, quod Grimold defunctus est.
Quid plura? Reversus est, et gratanter a Langubardis susceptus, et ad regna
gubernacula eum constituerunt mense tertio post mortem Grimoaldi. Regnavit
Pertarit annos decem et septem, et mortuus est. Cuniperti, suum filium, regnum
reliquid. Multa quidem eius istoriole scripta invenimus. Contra Halahis
tirrannum fatigatione sustentus; sed Cunipert triumphum victoriae cum
exultatione Dei, Italia regnavit post mortem patris annos duodecim. In campo
Coronate, ubi bellum contra Alahis gessit, in honore beati Georgii martyris
monasterium construxit. Reliquid regnum Liutperti, filio suo. Surrexit contra
eum Aripert, et vivum comprehendit, et non post multos dies in balneo vita
privavit. Regnavit Aripert annos 12, in flumen Ticinum ab aquis negatus est.
Ansprand eius regnum aripuit; regnavit menses tres. Reliquid regnum Liutprandi,
filio suo. Fuit autem Liutprand multe sapientie, clemens, pudicus, orator,
pervigil, elemosinis largus; legem quidem Langubardorum ampliavit, et in edicti
corpore conscribere iussit. Regnavit annis triginta et uno septemque mensibus,
et mortuus est.
2. Haec autem superscripta summationem cui incredibile
apparet, relegat tota historia Langubardorum; omnia haec ibi veraciter invenit,
in quantum hic scripta sunt; et plures multa illuc invenitur de nobilitatem
eorum vel victoriae et de bella quas gesserunt. Hanc autem adbreviationem
superscripta, in quantum potui, exerpsi ego Andreas, licet indignus, presbyter
de historiae Langubardorum; et quorum hic super continent eorum historiae
minime ad nostram pervenit notitiam, sed in quantum per seriem litterarum seu
per antiquos homines potui veraciter scire, hic scrivere delectatus sum.
3. Defuncto itaque Liutprand, Ratchis electus a
Langubardis rex elevatus est; regnavit annos quinque, et posuit in edicto
capituli octo. Hoc quoque defuncto, Aistolfi, germano suo, regnum reliquid.
Eorumque factis retinere non possumus; sed quantum audivimus, audaces uterque fuerunt,
et suorum tempore Langubardi a nulla gens terruerunt. Regnavit annos octo, et
posuit in edicto capitula tredecim, et mortuus est. Desiderii regnum reliquid.
Qui cum regnasset annos tres, suus filius, Adelchis nomine, ex consensu
Langubardorum sub se regem constituit; sub quorum tempore in aliquantum pax
fuit. Quidam et etiam filiam suam, Berterad nomine, Karoli, Pipini filius,
Francorum rex, coniugio sociavit; alia vero filia, Liupergam nomine, sociavit
Taxiloni Baioariorum rex; et pax firmissima ex utraque partis firmaverunt, sed
minime conservaverunt. Causa autem discordiae ista fuit. Habebat Carolus suus
germanus maior se Karlemannus nomine, ferebundus et pessimus; contra Carolum
iracundus surrexit, eum iurare fecit, ut ipsam Berterad ultra non haberet
coniuge. Quid multa? Remisit eam Ticino, unde dudum eam duxerat. Mater vero eorum haec
separatio audiens, Carlemanni filii sui blasphemiam intulit, oculorum cecitate
perculsus est, cum periculo vita finivit.
4. His temporibus ecclesiae Romanae Leo papa regebat, et oppressiones a
Langubardis multa patiebat; ex sede propria exiens Francia, repedavit cum
multis sapientissimis ars litterarum, maxime cantores. Francorum gens haec
audiens, magno gavisi sunt gaudio. Karolus cum suis obviam eius adventum
pedibus venerunt, ei obtimum consedere locum fecerunt civitatem quae dicitur
Metis. Qui ibidem per annos tres resedentes, tanta quidem dignitatem cantores
ibi fecerunt, ut per totam Franciam Italiamque pene multae civitates ornamentum
ecclesiae usque hodie consonant. Papa vero probata gens Francorum astuti et
nobiles, consilium eorum dedit, ut super Langubardos venirent, Italiam
possiderent; ipse vero ad suam sede Romane ecclesie remeavit.
5. Karulus siquidem vero, adnitentibus suis, oblitus est tantorum
benignitatis, quod ei Desiderius rex tribuit. Congregata multorum Francorum
exercitum, ex iussu apostolici sacramenta irrita facta sunt; Italia contra
Langobardos veniens, divino iudicio terror in Langubardus inruit, absque grave
pugna Italiam invasit, anno Desiderii 18. et Adelchis 15. indictione 12. cum
iam 205 anni essent evoluti, postquam Langubardi Italia ingressi sunt.
Desiderio vero eodem tempore mortuus est. Adelchis, eius filius, navium
praeparans, ultra mare egressus est. Tantaque tribulatio fuit in Italia; alii
gladio interempti, alii fame perculsi, aliis bestiis occisi, ut vix pauci
remanerent in vicos vel in civitates.
6. Foroiulanorum dux tunc temporis Rotcausus praeerat et in Vincentia
Gaidus; qui auditu Francorum devastatione et eius adventnm quod in Foroiuli
properarent, congregatisque ut poterant, obviam eorum ad ponte qui dicitur
Liquentia exierunt, et ibidem magna strages de Francis fecerunt. Karolus vero
haec audiens, mandans eorum fidelitatis fidem suscepturos et honoraturos,
Rotcausus et Gaidus ducibus cum nobilis Foroiulanorum consilio inito, ut
viriliter se contendissent. Erat quidem ex ipsis, cui iam munera Caroli
excecaverat cor, tale dedit consilio: Quid faciemus? Quomodo eorum resistere
possumus? Capud non habemus. Regem confortationis nostrae iam devictus est.
Eamus eorum fidelitate; bene nobis erit. Quid dicam? Ut obtabat, fecerunt. Et
tamen eorum Carolus servavit honorem.
7. Igitur subiugata et ordinata Italia, ad Romam perrexit; ibidem
palatium construxit; deinde terra pacificata et sacramenta data, Pipinus suus
filius regendum Italia concessit; ipse vero Karolus post aliquantum tempus
Francia reversus est, obsides quoque ducentes secum quicquid Italia maiores
nati et nobiliores erant. Post non multum tempus ab eodem Carolus meruerunt, et honorati sunt ab
ipso, ad suam reversi sunt patria. Pipinus vero vivente patre defunctus est.
Reliquid filium, Bernardum nomine, cui Karolus Italia concessit; qui cum esset
penuriae famis Italia praeuccupata, subito ut Bernardo regnum accepit,
dignitatem ubertatemque advenit, et sic fuit dum ipse regnavit. Karolus autem
qui cum sex annos in Francia, et postquam in Italia ingressus est 41 annos
regnasset, defunctus est in pace senesque aetatis et plenus dierum, qui per eum
nomen Francorum longe lateque percrebuit, sicut est nunc usque ad hodiernum
diem. Reliquid sedem suam in
Francia Hludowici, filia suo. Iste incipit vocare imperator ex Francorum genus.
8. Coniux vero eiusdem Hludowici, Hermengarda nomine, inimicitia contra
Bernardo, Langubardorum regem, orta est, mandans ei, quasi pacis gratia ad se
venire. Ille ab ipsis nobiles legatarii sacramenta fidem suscepit, Francia
iturus est. Qui mox ut illa potuit, sicut audivimus, nesciente imperatore,
oculi Bernardi evulsit; ab ipso dolore defunctus est, postquam quinque
regnaverat annos, duo sub Carolo, tres sub Hludowicus.
9. Erat quidem Hludowicus imperator multae sapientiae, consilio prudens,
misericors et pacis amator; habebat tranquillitas magna ex omniumque parte
pacis gratia; diligebat lectores, cantores, et cunctis servientibus Deo
ministrantibus ecclesiae. Habuit filios tres, id est Lothario et Hludowicus de
Ermengarda, et Carolus de Iuditta quae post morte Ermengardi in coniugio
suscepit. Quidam praedicto imperator Hludowicus suum filium Lothario sub se
sedem imperialis constituit, vivente patre.
10 . Habuit Lotharius filius, Hludowicus nomine, cui avius suus Hludowicus
Italiam concessit, Hludowici filii sui Baioaria, Caroli Aquitania. Honor autem
maior, id est imperialis, crescebat cottidie Lotharii; cui inimici homines
consilium dederunt, quatenus Iudittam, nuvercam suam, genitori suo tollerent et
in Italia abducerent; sicuti fecerunt. In civitate Dartonensis in custodia
miserunt. Quis potest dicere furore, quam pater eius vehementer iratus fuisset?
sed totam fortia Lotharius ad se retentam habebat.
11 . Igitur non post multos dies dum se recognoscens Lotharius, quod
malum egisset consilium, nubercam suam remittens genitori suo, et ira
inflammatus contra illos qui ei tam pravum consilium dederunt, alios occidit,
alios in exilio misit. Tunc temporis ecclesiae Mediolanensis Angelbertus
archiepiscopus regebat. Volebat imperator dicere, quod ille in ipso consilium
fuisset, et venientes nobiles eum in gratia miserunt; sed dum ante imperatore
ducerent, ille vero tantum caput inclinavit et verba salutatoria dixit; ad
pedes vero noluit venire propter reverentiae honorem ecclesiarum. Tunc imperator dixit: Sic
contenis te, quasi sanctus Ambrosius sis! Archiepiscopus respondit: Nec ego
sanctus Ambrosius, nec tu dominus Deus. Imperator vero subiunxit ei: Ite ad
genitorem meum, cuius odium me fecisti habere; reducite me ad pristinam
gratiam! Ille autem haec audiens, perrexit in Franciam. Hludowicus imperator
honorifice eum suscepit. Dum ad mensam uterque reficerent, causa exurgens
imperator et dixit: Bone archiepiscope, quid debet facere homo de inimicum
suum? Ille respondit: Dominus dixit in evangelio: Diligite inimicos vestros, et
benefacite his qui vos oderunt. Imperator
dixit: Et si haec non fecero? Archiepiscopus respondit: Si non feceris, non
habebis vitam aeternam, si in ipso odio mortuus fueris. Imperator vero iratus
dixit: Si me vindicabo de adversario meo, non habebo vitam aeternam? et statim
subiunxit: Vide Angelbertus, quomodo haec verba defendas! Et constituto posito
usque in mane. Mane autem facto, coligit imperator sapientes, prout si subito
poterant, conflictum habentes de hac verba contra archiepiscopus. Archiepiscopus eorum
praesentia dixit: Scitis, quia sumus omnes fratres in Christo? Illi autem
respondentes dixerunt: Scimus, quia unum patrem vocamus in coelis. Ille autem
dixit: Ergo si scitis, quod fratres sumus, sive liber et servus, sive pater et
filius. Apostolus Iohannes dixit:
Qui odit fratrem suum, omicida est, et omnis omicida non habet vita eternam in
se manentem. Si ergo odiosus omicida reputabitur, quomodo vitam eternam
possessurus erit? Illi autem convicti, ad haec verba consenserunt. Imperator
vero manum in terra ponens, veniam petivit, et gratiam filii sui reddidit.
Imperavit ipse tam solus quam simul cum filio annos 27, et ipso Lothario sub
eodem patre annos 21. Indictione tertia sic fuit sol obscuratus in hoc mundo,
et stellas in celo apparebant, 3. Nonas Magias, ora nona, in laetanias Domini,
quasi media ora. Facta est tribulatio magna. Cumque hoc populus intenderent,
multi extimabant, quod iam amplius hoc seculum non staret; sed dum haec
angustia contemplarent, refulsit sol et quasi tremidus in antea umbraculam
fugire cepit. Ipsa vero nocte sequenti prope matutino facta est lux quasi in
die. Haec signa in celo conperta, doctores in suorum monitiones dixerunt: Estote,
fratres, parati; quia adimpletum est quod in evangelio Dominus dixit: cum haec
signa videritis, scitote, quia prope est die Domini magnus et manifestus?
Sequenti autem mense Iunio Hludowicus imperator defunctus est, suosque dies
finivit in pace.
12 . Post cuius mortem discordia inter ipsis tres germanis surrexit,
Hludowicus et Carolus ex una parte, Lotharius ex altera. Cumque nulla parte
locum dantes, iungentes se ubi nuncupatur Funtanense, acies hinc et inde ex
utraque partis constructe, facta est strages magna, maxime nobiles Aquitanorum.
Tantique ibi viri fortes per contentiones malas et improvidentia debellati
sunt, quanti potuissent per bonam concordiam et salubre consilium multa milia
sternere contradictorum paganorum; unde sic discipata est nobilitas
Aquitanorum, quae etiam Nortemanni eorum possedant terrae, nec est qui eorum
fortia resistat. Imperavit
Lotharius post mortem patris sui tam solus quam simul cum Hludowicus filio suo
annos 15, et mortuus est. Reliquid tres filios, id est iam dicto Hludowico, qui
sub eo imperavit in Italia annos sex, Lothario in Francia, Karolus in
Provintia. Sed Carolus non post multos dies defunctus est. Lotharius ex sede
propria exiens, in Italia veniens pacis gratiae videndum germanum suum, ubi cum
ipso locutus est finibus Beneventana pago Venosiana; sed dum iret et
reverteret, multa devastantes pauperorum domibus, blasphemia multa incurrit. Revertenti autem, in itinere via egrotare
cepit, subito in civitate Placentina defunctus est, et ibi corpus eius
conditum; suisque hominibus a multis simili modo contigerunt.
13 . Pauca quidem sane dum per gestis filiorum regum
seriem apices conponam, animus meus ad reliquis factis percurrit. Multa fatigatio Langobardi et oppressio a
Sclavorum gens sustinuit, usque dum imperator Foroiulanorum Ebherardo principem
constituit. Eo defuncto, Unhroch filio suo principatum suscepit. De Burgundia
vero surrexit quidam dictus Hupert nomine, qui aliquanto tempore domno
imperatori Hludowici se fidelissimo esse dicebat; postmodum cum Burgundionibus
adiunctus, suorum fines rebellare disponebat, oblitus est tantorum beneficiorum
quae ei imperator tribuit, et sacramenta quas dederat irrita fecit. Domnus Hludovicus haec
audiens, Cunrath cum reliquis fidelibus suis dirixit, et eodem Hupert in campo
comprehendit et occidit; et multi quidem da eius pars interempti sunt. Igitur
antequam haec rebellatio facto fuisset, tanta quidem nivem Italia cecidit, ut
per centum dies in planis locis teneret; et fuit gelus gravissimus, multa
semina mortua fuerunt, vitae pene omnibus in planis locis siccaverunt, et vinum
intra vascula glaciavit, ut aetiam per foramen spinarum nihil exibat, donec
rumperetur ipsa glacia cum fuste ab ante ipso spina. Hoc fuit tempus domni
Hludowici imperatoris anno 10. indictione octava. His itaque sub brevitate rei
veritas transcurris, adventum primi ordinis, sicut cepimus, exsequamur. At vero domnus Hludowicus augustus multa
quidem oppressionem a Sarracinorum gens in finibus Beneventanis sustinuit, et
eorum semper resistit; Amelmasser eorum princeps cum multi Sarracini ibi
consistentibus occidit; reliqui in castro qui dicitur Bari se fortiter
munierunt, ubi domnus imperator per quinque annos eos cum Franci et Langobardi
et ceteris nacionum suorum fidelium possidens, simul etiam cum sua coniuge
Angelberga nomine et multi eorum similiter. Circa haec tempora in Vulgarorum
gens divina aspiracio accensa est, quatenus christiani fierent et Christum
dominum colerent, quoniam tantus amor caritatis in eorum regem pervenit, ut per
se ipse ad aecclesiam beati Petri Roma venisset, et ibi dona obtulit, et a
domno papa Nicholaus catholica fide munitus, divinitatis scientiae instructus,
baptizatus et fide sancta confirmatus, recepit doctores ab eodem domno apostolico,
suam reversus est patriam.
14 . Igitur dum domnus Hludowicus cum suis Bari custodirent, nuncii
venerant de finibus Calabriae dicentes: Domine imperator, vestri esse volumus,
et per vestram defensionem salvi fore confidimus. Gens Sarracinorum venerunt,
terra nostra dissipaverunt, civitates desolaverunt, aecclesias suffuderunt;
tantum ad vos petimus, ut des nos caput confortacionis, qui nos adiuvent et
confortent. Sacramenta vobis damus, tributa solvimus. Tunc domnus imperator
misericordia motus, non gaudens cupiditatis eorum promissa, sed de illorum
dolens malitia, elegit strenuis et nobilissimis viris, Hotone de finibus
Bergomensis, Oschis et Gariardus episcopis, et confortavit eos domnus imperator
et dixit: Ite in pace fideles Christi, angelus Domini bonus comitetur vobiscum,
ut et ego videam vos et labores quam vobis inpono merear! Tunc simul cum ipsis missis
perrexerunt, et unde egerunt firmitatis sacramenta receperunt, et adunantes
secum magis ac magis fideles populus. Cumque venerunt in quendam valle, ubi
ipsis Sarracini fidentes absque ullo timore, annonam metentes, simul cum
captivi quas habebant, tunc christiani inruentes super illos, et Sarracini
quanti ibi invenerunt occiderunt, et captivi liberaverunt. Ut haec audivit eorum principe, Cincimo
nomine, de Civitate Amantea obviam eorum exiit, praeparatus viriliter. Et
exinde Franci comperti sunt, et iungentes hii ex una parte et illi ex altera,
facta est strages magna Sarracinorum, qui fuga petiens; christiani vero post
eos, interficientes usque ad portam civitatis. Oto vero et praedicti episcopi
et suorum secutores triumphatores reversi sunt ad domno imperatore. Imperator
vero magnum gavisus est gaudium, honorem dignitatis eorum tribuit.
15 . Cincimo vero de suis et patriae suae adiutorium colligentes multitudo
Sarracini, iter pergentes, Bari secum euntes, multa dispendia adiutorium
soldani. Erat eorum nunciatum, quod christiani celebrarent magnum diem festum,
sicut erat, hoc est nativitas domini nostri Iesu Christi, dicentes : Deum suum
colunt die illa; neque pugnaturi neque arma levaturi sunt. Eamus super illos,
compreaendamus omnes in simplicitate sua! Hoc consilium domno imperatori
nunciatum est. Tunc moniti, ut gallotinnio matutinis et summo diluculo episcopis
et sacerdotibus missarum sollemnia celebrarent, et populus communionem vel
benedictionem acciperent, sicuti et fecerunt. Et exierunt querentes Sarracini, et illis
querentes Franci iuncti sunt in loco ä Factus est sonitus magnus clangore
buccine, innita equorum, strepitus populorum. Cumque prope se coniungerent, fideles Christi
oraverunt dicentes: Domine Iesu Christe, tu dixisti: Qui manducat carnem meam
et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eum; ergo si tu nobiscum, quid
contra nos? Statim commissum est praelium. Cumque forti intencione pugnantes,
arma celestis confortavit christianos; pagani vero terga vertentes fugire
ceperunt. Christiani autem post eos cedentes, non cessabant, donec multitudo
paganorum interficerent, et stipendia quicquid soldani pergebat tullerint.
Soldanus haec audiens, metus magnus tristare cepit. Sequenti mense Februario,
quinto expleto anno quod Bari possessas habebat, domnus imperator comprehendit
soldanus, et reliqui Sarracini ibi consistentibns interemit, anno 21. indictione
4. Sarracini vero in suorum terra haec audiens, elegentes se fortissimi viri,
sicut audivimus viginti milia hominum, dicentes: Grandis ignominiam de
occisorum nostrorum consonant; eamus illuc! Cumque navigio praepararent, ascenderunt et navigaverunt,
et exierunt in finibus Beneventana. Tunc dixerunt per suorum audatiae
elationis: Quid nobis fiducie habere debemus in navibus nostris? Dissipemus
eas, quia Franci aduersum nos nihil possunt; et sic praevaluerint adversum nos,
sine ullo metu in regnum nostrum pergere possunt? Et dictis factis, Franci
querere ceperunt. Nunciatum id est domno imperatori, qui statim mittens
principibus suis Hunroch, Agefrid et Boso, cum electa manu Francorum et
Langobardorum vel ceterorum nationes. Iungentes se in loco ad sanctum Martinum, ad strada scilicet prope
Capua ad Vulturno, acies hinc et inde, utraque partis forti intenciones
pugnantes, Dei adiuvante misericordia Sarracini devicti et debellati sunt
multitudo innumerabiles; quia quod gladius non interemit, in fluvio Vulturno
negati sunt, reliqui fuga vis evaderunt. Sic Dei iudicio complacuit; qui
venerant exaltati, facti sunt humiliati.
16 . Ad haec victoria patrata, domnus imperator in Beneventi palatio
sedebat. Tunc Adelchis principatum Beneventanorum regebat, cui imperator se et
omnia credebat, et dilectione caritatis inter se diliebat. Anticus hostis, qui
semper contra dilectionem inimicitiam querit, exsurgentes per malos homines,
inter se occulte dicentes: Quid grabati sumus sub potestatem Francorum? Taliter
Beneventani per fraudem uno consilio ingerunt, ut rederent malum pro bonum;
quatenus ubicumque fidelissimi imperatores invenissent, ibi custodirent, et ad
imperatorem non dimisissent redirent. Erant enim Franci separati per castellas
vel civitates, fidentes absque ullo terrore, credentes fide Beneventanorum.
Fuit autem iste contrarius discessionis dies 35; Idus Augusti usque ad
quintodecimum Kalendas Octobres indictione 5. Sed Deus, qui domno imperatore ad
regni gubernacula imperialis ordinaverat, cum ipso erat, sicut legitur:
"Cor regis in manu Dei est". Et taliter fideles suos ad eum venire fecit. Caelestis
timor autem super Beneventanos inruit; vix illorum fuit, ut pacifice potuissent
illos dimitterent. Qui letabundi
a domno imperatore reversi sunt. Eodem anno evoluto, multa signa monstrata
sunt. Vinum quomodo vindemiatum et intra vascula misso, statim turbulentus, qui
dicitur versio, fuit. In ipso pascha Domini per arbores vel folia et reliqua
loca parebat quasi terra pluvisset; sequenti autem 4. Nonas Magi pruina cecidit,
multe vites in planis locis seu in vallibus palmites cum uva siccaverunt,
similiter et silves tenerrimum cum sua folia aride facte sunt. Sequenti autem mense Augusto multarum
locustarum advenit de Vicentina partibus in finibus Bresiana, deinde in
Cremonensis finibus; inde vero perrexerunt in Laudensis partibus, sive etiam in
Mediolanensis. Erant
enim unates pergentibus, sicut Salamon dixit: "Locusta regem non habent,
set per turmas ascendunt". Devastaverunt
enim multa granas minutas, id est milio vel panico. Completi anno centesimo ex
co Francorum gens Italia ingressi sunt, anno domni Hludovici imperatoris 23. et
mens. 4. indictione 6. finita. Ingrediente 7. indictione, hoc est anni ab
incarnationis domini nostri Iesu Christi octogenti septuaginta tres transacti,
imperator vero veniens de finibus Beneventana post multa victoria super
Sarracini facta.
17 . Igitur post annum, hoc est indictione 8. stella cometis in caelo
comparuit, similitudo radientibus longinque caude per totum mense Iunium, mane
et vespere. Deinde de in mense Iulio Sarracini venerunt, et civitate Cummaclo
igne cremaverunt. Sequenti autem mense Augusto Hludowicus imperator defunctus
est, pridie Idus Augusti in finibus Bresiana. Antonius vero, Bresciane
episcopus, tulit corpus eius, et posuit eum in sepulchro in ecclesia sanctae
Mariae, ubi corpus sancti Filastrici quiescit. Anspertus Mediolanensis
archiepiscopus mandans ei per archidiaconum suum, ut reddat corpus illud; ille
autem noluit. Tunc mandans Garibaldi Bergomensis episcopus et Benedicti
Cremonensis episcopus cum suorum sacerdotes et cuncto clero venire, sicut ipse
archiepiscopus faciebat. Episcopis vero ita fecerunt et illuc perrexerunt;
trahentes eum a terra et mirifice condientes, dies quinto post transitum in
pharetro posuerunt, cum omni honore, hymnis Deo psallentibus, in Mediolanum
perduxerunt. Veritatem in Christo loquor: ibi fui et partem aliquam portavi, et
cum portantibus ambulavi a flumine qui dicitur Oleo usque ad flumen Adua.
Adductus igitur in civitate cum magno honore et lacrimabili fletu, in ecclesia
beati Ambrosii confessoris sepelierunt die septimane suae. Qui imperavit annos
32, id est vivente patre annos 12, post mortem patris annos 20.
18 . Post cuius obitum magna tribulatio in Italia advenit. Colligentes se
maiores nati in civitate Ticino simul cum Angelberga suorum regina mense
Septembri indictione nona, et pravum agentes consilium, quatenus ad duo
mandarent regnum, id est Karoli in Francia et Hludovico in Baioaria; sicut et
fecerunt. Tunc
Karolus veniens, nesciens de Hludovico. Hludovicus nesciebat quod Karolus
venisset, misit filium suum Karolus nomine, propter distantiam homines ceperunt
Karoleto nominare. Karolo rex
veniens Papiam, Karolito in finibus Mediolanensis. Cuique cum de patruum suum
compertum fuisset quod esset in Papia, ceperunt homines qui se Carlito
coniunxerunt multa malitia facere; hoc est Beringherio cum reliqua multitudo
statim venerunt in finibus Bergomensis, residente in monasterio Fara per
aebdomada una, domibus devastantes, adulteria vel incendia facientes. Tunc
multi Bergomensis relinquentes domos suas plena vino et anona, tantum cum
uxuribus et paramentum in civitate vel in montibus perrexerunt. Karolus rex
haec audiens, statim prae ipsis malefactores cum multitudo populorum perrexit
de finibus Bergomensis in Bresiana, inde in Verona, inde vero in Mantua.
Karlito perrexit in Baioaria. Tunc Karloman, germanus eius, obviam veniens
Karoli rex barbani sui, ad fluvium qui dicitur Brenta, et pacificis verbis se
ad invicem salutaverunt, et pactum usque in mensem Madio firmaverunt.
Carlomannus ivit in Baioaria. Karolus rex perrexit ad Romam, et ad ecclesiam
beati Petri dona obtulit ab apostolico Iohanne unctus, et honore imperii
coronatus, in Papia reversus est, mense Ianuario, suprascripta indictione nona.
19 . Cumque idem Karolus imperator de Roma reversus in Papia sederet,
audivit quod Karlomannus, Hludovici filius, contra eum veniret; cumque
exercitum suum adunare vellet et cum eo bellum gerere, quidam de suis, in
quorum fidelitatem maxime confidebat, ab eo defecti, ad Carlemannum se
coniungebat. Quod ille videns, fugam iniit et Galliam repedavit, statimque in
ipso itinere mortuus est. Carlomannus vero regnum Italie disponens, post non
multum tempus ad patrem in Baioariam reversus est. Inter haec Hludovicus rex
...
|