1041. Northmanni duce Harduino
Langobardo primum invadunt Apuliam cum exercitu magno et
forti.
1042. Mense martio Northmanni
committunt proelium in Apulia cum Michaele Protospatario imperiali, qui
vocabatur Dulchianus, et vincunt eum. Mense madio iterum ab iis factum est proelium, et iterum victi sunt Graeci, et Protospatarius.
Et in Apulia captae sunt multae civitates, et loca quae, erant
Graecorum, et imperatoris Michelis, cui hoc anno successit Costantinus.
1043. Meniachus magister cum
exercitu Graecorum fecit proelium contra Northmannos circa Materam, et fuit magna plaga in utroque exercitu.
1045. Argyrus Bariensis imperialis
catapanus, et dux Graecorum, vadit in Tarentum contra
Northmannos, et vincit eos; et deinde vadit in Tranum, et vincitur ab eis, duce
Guillielmo Ferrebrachio, qui intitulatus est primus Comes Apuliae.
1046. Factum est
iterum proelium in Apulia inter Graecos, et Northmannos. Et isti
fugaverunt, et dissipaverunt exercitum Graecorum; et fuit Drogo dux eorum, qui
fuit secundus Comes Apuliae.
1048. Northmanni iverunt contra
Graecos in Calabriam, et invaserunt eam, et victi sunt
Graeci circa Tricaricum. Humphredus capit Trojam, et
facit castrum in Bachareza.
1051. Drogo interficitur in Apulia, et
succedit Humphredus.
1052. Fit proelium cum Argyro
catapano Graecorum, et a Northmannis iterum fugatur
exercitus eius circa Tarentum. Et item factum est
proelium circa Crotonem in Calabria, et victus est Sico Protospata.
Et dominium Northmannum factum est magnum in Calabria, et Apulia; et crevit potentia, et timor
eorum in omni terra.
1053. Northmanni bellum gerunt cum
Leone Papa, et Principe Beneventano, et Catapano
imperiali in Principatu Beneventi; et fugatur Rodulphus princeps, et Leo Papa
capitur ab Humphredo, et Northmannis; et fit magna strages in mense iunio.
1054. Moritur Constantius
imperator, qui cognominatus est Monomachus; et post
eum imperat Theodora, quae fuit Constantini, et soror Zois imperatricis
augustae.
1055. Humphredus fecit proelium
cum Graecis circa Oriam, et vicit eos. Gaufredus comes
comprehendit Neritonum, et Litium. Robertus comes ivit
super Callipolim, et fugatus est iterum exercitus
Graecorum in terra Tarentina, et captum at Hydrontum, et castrum Minervae.
1056. Mortuus est
Humphredus, et intravit comes Apuliae Robertus, qui dictus est Guiscardus.
Factum est proelium mense septembri circa Tarentum, et
Graeci victi sunt, et facta est magna strages hominum a Tarento usque ad
Hydrontum, et omnes urbes et terrae factae sunt de dominio (vel hominio)
Northmannorum. Moritur Theodora Augusta, et succedit
Michael, qui dictus est Stratonicus.
1057. Michael deponit Imperium, et intrat Imperator Isacius.
1058. Fuit magna fames in terra
Tarentina, et Calabria; et postea venit pestis, et
mortui sunt homines cum animalibus in numero maximo in mense madio.
1059. Robertus comes Apuliae factus
est dux Apuliae, Calabriae, et Siciliae a papa Nicolao
in civitate Melphis; et fecit ei hominium de omni terra. Imperator Isaci
renuntiat Imperium, et fit Imperator Constantinus
Ducas.
1060. Mense madio comprehensa est civitas Tarenti per Ducem Robertum: et postea ivit super
Brundusium, et cepit eam. Malgerus comes ivit super Oriam, et fugavit Graecos
ab ea. Mense octobri venit Miriarcha cum exercitu imperiali et fecit proelium
magnum contra Robertum, et Malgerum, et fugavit Northmannos, et iterum
recuperavit eas cum aliis terris et Hydrunte.
1061. Mense ianuario Rogerius
comes intravit Mandurium, et Robertus Dux comprehendit
Acherontiam, et ivit contra Graecos obsidentes Melphim, et fugavit eos.
1062. Robertus Dux cepit iterum
Brundusium et fugavit Graecos, et comprehendit
Miriarcham in proelio, et postea ivit super Oriam, et iterum cepit eam, et
fecit castrum in Mejana.
1063. Mense aprili mortuus est Gauffredus comes, et Goffridus filius eius cepit
Tarentum, deinde ivit super castrum Motulae, et comprehendit eam, et castellum
eius.
1064. Robertus comes cepit Materam
in mense aprili; et mense iunio Goffridus comes comprehendit
Castanetum. Et mense septembri mortuus est Malgerus
comes, et deinde mortuus est in Tarento Guilielmus comes eius.
1067. Mabrica cum exercitu magno
Graecorum fugavit Northmannos et iterum intravit
Brundusium, et Tarentum. Postea ascendit super Castanetum et
recepit eam. Moritur Constantinus Ducas, et reliquit
imperium Eudociae uxori, et filiis eius; quae iterum fecit nuptias cum Romano,
qui dictus est Diogenes, et ipse factus Imperator.
1068. Goffridus comes obsedit
Montem Pillosum, et comprehendit eum in mense iunio.
Mense octobri captum est iterum Hydrontum, et fugati sunt Graeci ab ea.
1069. Factum est
proelium in campo Litii, et fugati sunt Graeci; et Robertus Dux cepit Gavinum,
Obbianum, et Barim.
1070. Robertus Dux descendit super
Brundusium, et Goffridus Comes venit cum exercitu
magno et forti in navibus, et facta est inter eos, et Mabrica crudelis
dimicatio, et occisio hominum in obsitione eius.
1071. Idem Robertus Dux cepit
Brundusium. Moritur Humbertus frater eius. Romanus
Imperator deponitur, et excoecatur, et succedit
Michael Ducas filius Constantini.
1072. Idem Robertus Dux cum
exercitu navali vadit ad capiendam Siciliam insulam, et
Goffridus Comes obsedit Panormum, et cepit eam. Et
mense iunio intravit Robertus gloriosus in Panormum, et fugavit Saracenos ab
ea, et fecit triumphum magnum.
1073. Northmanni, et Petronius comes mense ianuario ceperunt civitatem
Traniensem. Et Robertus Dux gloriosus reversus de Sicilia fugavit Petronium
comitem circa Barim, et iterum comprehendit eam, et
inimicatus est Petronius Comes cum Rogerio.
1074. Idem Robertus Dux ivit in Campaniam,
et cepit multas civitates cum civitate Salerni, et
inimicatus est cum Papa Gregorio.
1078. Petronius comes
cepit Tranium. Michael Ducas privatur imperio a Nicephoro, qui dictus est Botoniates, et ipse factus est Imperator.
1079. Petronius comes
intravit iterum Barim. Abiligardus comes ivit super Trojam, et fugavit
Boamundum filium Roberti Ducis, et obsedit, et cepit Asculum, et iterum
Robertus Dux recuperavit eam. Postea factum est
proelium ibidem, et fugatus est Abiligardus cum militibus suis, et fugit in
Constantinopolim, et ibi mortuus est inimicus Duci Roberto.
1080. Robertus Dux intravit iterum
Tarentum, et Castanetum. Postea ivit cum exercitu
super Barim, et fugavit Petronium, et iterum
comprehendit eam cum civitate Trani. Et amicatus est
cum Gregorio Papa in mense iunio, et confirmata fuit ab illo omnis terra, quam
habebat Robertus Dux in Apulia, Calabria, et Sicilia. Nichephorus Imperator
deponitur, et fit Imperator Alexius.
1081. Michael Ducas, qui fuerat
expulsus a Nichephoro venit in Brundusium, et petiit
auxilia contra Alexium a Duce Roberto; et Dux Robertus ivit cum eo ad
Hydrontem, et ordinavit pro eo exercitum navalem multarum navium, et deinde cum
eodem ivit ad insulam Corcyram, et cepit eam. Deinde ivit contra Dyrrachium cum
quindecim millibus hominum; et factum est praelium in
Dyrrachio, et a Roberto fugatus est Alexius. Et Robertus Dux cepit Dyrrachium, et obtinuit victoriam magnam contra Graecos super eum.
1084. Gregorius Papa obsidetur
Romae ab Henrico Rege, qui constituerat Papam Guibertum archiepiscopum
Ravennatensem, et fecit schisma in Ecclesia, et fuit
ibidem coronatus ab eo. Gregorius vero vocavit ad auxilium suum Robertum Ducem
cum multitudine maxima Northmannorum in mense madio, et
liberatur ab eo, et adductus fuit in Salernum, et Henricus Rex fugatus est de
civitate Romae, et rediit in Teutoniam.
1085. Robertus Dux venit Brundusium
cum exercitu Northmannorum magno et forti, et misit se
in navibus in mari in mense aprili, et ivit contra Venetos ad expugnandam Cassiopim. Et factum fuit proelium in
mari, et victi sunt Veneti a Duce Roberto. Moritur Salerni mense madio
Gregorius Papa, et ipse Dux moritur in Cassiopi mense iulio. Corpus eius reportatum est in Brundusium in mense septembri, et
fuit sepultum in ecclesia Sancti Sabini in civitate Venusii, sicut ipse ante
mortem praeceperat. Cor autem et interiora eius sepulta sunt in Hydronte. Succedit Roberto Rogerius filius eius Pater Willelmi III Ducis
Apuliae, qui nunc feliciter ducatur.
|