Fama per Ausoniae turbatas spargitur urbes
nubiferos montes et saxa minantia caelo
accepisse iugum, Poenosque per invia vectos,
aemulaque Herculei iactantem facta laboris
descendisse ducem. diros canit improba
motus
et gliscit gressu volucrique citatior Euro
terrificis quatit attonitas rumoribus arces.
adstruit auditis docilis per inania rerum
pascere rumorem vulgi pavor: itur in acris
bellorum raptim curas, subitusque per
omnem
Ausoniam Mavors strepit et ciet arma virosque.
pila novant, ac detersa rubigine saevus
induitur ferro splendor, niveumque repostae
instaurant galeae coni decus; hasta iuvatur
ammento, revocantque nova fornace
bipennis.
conseritur tegimen laterum impenetrabile, multas
passurus dextras atque inrita vulnera, thorax.
pars arcu invigilant, domitat pars verbere anhelum
cornipedem in gyros saxoque exasperat ensem.
nec vero muris, quibus est luctata
vetustas,
ferre morantur opem; subvectant saxa cavasque
retractant turris, edit quas longior aetas.
hinc tela accipiunt arces, ac robora portis
et fidos certant obices accersere silva,
circumdant fossas. haud segnis cuncta
magister
praecipitat timor, ac vastis trepidatur in agris.
deseruere larem: portant cervicibus aegras
attoniti matres ducentisque ultima fila
grandaevos rapuere senes, tum crine soluto
ante agitur coniunx, dextra laevaque
trahuntur
parvi non aequo comitantes ordine nati.
sic vulgus, traduntque metus, nec poscitur auctor.
at patres, quamquam exterrent immania coepta
inque sinu bellum, atque Alpes et pervia saxa
decepere, tamen crudam contra aspera
mentem
et magnos tollunt animos. iuvat ire periclis
ad decus et dextra memorandum condere nomen
quale dedit numquam rebus Fortuna secundis.
Sed Libyae
ductor tuto fovet agmina vallo
fessa gradum multoque gelu torpentia
nervos,
solandique genus, laetos ostentat ad urbem
per campos superesse viam, Romamque sub ictu.
at non et rerum curas consultaque belli
stare probat solusque nequit perferre quietem.
armiferae quondam prisca inter tempora
gentes
Ausonium invasere latus sedesque beatas
et metui peperere manu. mox impia bella
Tarpeius pater et capti sensere Quirites.
hic dum sollicitat donis et inania corda
ac fluxam morum gentem fovet armaque
iungit,
iam consul volucri praevectus litora classe
Scipio Phocaicis sese referebat ab oris,
ingentisque duces, pelagi terraeque laborem
diversum emensos, propiora pericula vallo
iungebant, magnaeque aderant primordia
cladis.
namque ut, conlatis admoto consule castris,
sustulerat Fortuna moras, signumque furoris
accensae viso poscebant hoste cohortes:
~debellata procul, quaecumque vocantur Hiberis,
ingenti Tyrius numerosa per agmina
ductor
voce sonat: non Pyrenen Rhodanumve ferocem
iussa aspernatos, Rutulam fumasse Saguntum,
raptum per Celtas iter, et, qua ponere gressum
Amphitryoniadae fuerit labor, isse sub armis
Poenorum turmas, equitemque per ardua
vectum
insultasse iugo, et fremuisse hinnitibus Alpes.
Contra pulchra
suos vocat ad discrimina consul:
'Hostem, miles, habes fractum ambustumque nivosis
cautibus atque aegre torpentia membra trahentem.
en age, qui sacros montis rupesque
profundas
transiluit, discat quanto stet celsius arce
Herculea vallum, et maius sit scandere collis
an vestros rupisse globos. det inania famae,
dum magna fuso pugna retroque ruenti,
qua ventum est, obstent Alpes. super ardua
ductum
huc egere dei, Latios ut sanguine finis
imbueret, tellusque hostilis conderet ossa.
scire libet, nova nunc nobis atque altera bellum
Carthago, anne eadem mittat, quae mersa sub aequor
Aegatis inter vasto iacet obruta
ponto.'
Haec ait atque
agmen Ticini flectit ad undas.
caeruleas Ticinus aquas et stagna vadoso
perspicuus servat turbari nescia fundo
ac nitidum viridi lente trahit amne liquorem.
vix credas labi: ripis tam mitis
opacis
argutos inter volucrum certamine cantus
somniferam ducit lucenti gurgite lympham.
Iamque sub
extremum noctis fugientibus umbris
lux aderat, Somnusque suas confecerat horas.
explorare locos consul collisque propinqui
ingenium, et campis quae sit natura, parabat.
par studium Poeno similesque in pectore curae.
ergo aderant rapidis equitum comitantibus alis.
Verum ubi
commoto docuerunt pulvere nubes
hostem ferre gradum, et propius propiusque
sonoro
quadrupedum cornu tellus gemit, ac simul acer
vincentum lituos hinnitus saevit equorum,
'Arma, viri, rapite arma, viri,' dux instat uterque.
ambobus velox virtus geminusque cupido
laudis et ad pugnas Martemque insania
concors.
Haud mora. iam
tantum campi dirimebat ab ictu
quantum impulsa valet comprendere lancea nodo,
cum subitum liquida non ullis nubibus aethra
augurium mentes oculosque ad sidera vertit.
accipiter medio tendens a limite
solis
dilectas Veneri notasque ab honore Diones
turbabat violentus aves atque unguibus idem,
idem nunc rostro, duris nunc ictibus alae,
ter quinas dederat saeva inter vulnera leto.
nec finis satiesve, novi sed sanguinis
ardor
gliscere, et urgebat trepidam iam caede priorum
incertamque fugae pluma labente columbam,
donec Phoebeo veniens Iovis ales ab ortu
in tenuis tandem nubis dare terga coegit.
tum victrix laetos signa ad Romana
volatus
convertit, prolesque ducis qua parte decora
Scipio quassabat puerilibus arma lacertis,
clangorem bis terque dedit, rostroque coruscae
perstringens conum galeae se reddidit astris.
Exclamat Liger
(huic superos sentire
monentis
ars fuit ac penna monstrare futura magistra):
'Poene, bis octonos Italis in finibus annos
audaci similis volucri sectabere pubem
Ausoniam multamque feres cum sanguine praedam.
sed compesce minas: renuit tibi Daunia
regna
armiger ecce Iovis. nosco te, summe deorum:
adsis o firmesque tuae, pater, alitis omen.
nam tibi servantur, ni vano cassa volatu
mentitur superos praepes, postrema subactae
fata, puer, Libyae et maius Carthagine
nomen.'
Contra laeta
Bogus Tyrio canit omina regi,
et faustum accipitrem caesasque in nube volucres
Aeneadis cladem et Veneris portendere genti.
tum dictis comitem contorquet primus in hostis
ceu suadente deo et fatorum conscius
hastam.
illa volans patuli longe per inania campi
ictum perdiderat spatio, ni fusus habenas
dum primae decus adfectat decerpere pugnae
obuia quadrupedis praeceps Catus ora tulisset.
sic elanguescens ac iam casura
petitum
invenit vulnus caedemque accepit ab hoste
cornus et oblatae stetit inter tempora frontis.
Incurrunt acies,
magnoque fragore per aequor
suspendunt cuncti frenis sublime reductos
cornipedes ultroque ferunt. erectus in
auras
it sonipes rapidaque volans per aperta procella
tenuia vix summo vestigia pulvere signat.
Boiorum ante alias Crixo duce mobilis ala
arietat in primos obicitque immania membra.
ipse tumens atavi Brenni se stirpe
ferebat
Crixus et in titulos Capitolia capta trahebat,
Tarpeioque iugo demens et vertice sacro
pensantes aurum Celtas umbone gerebat.
colla viri fulvo radiabant lactea torque,
auro virgatae vestes, manicaeque
rigebant
ex auro, et simili vibrabat crista metallo.
Sternitur
impulsu vasto perculsa Camertum
prima phalanx, spissaeque ruunt conferta per arma
undae Boiorum: sociata examina densent
infandi Senones, conlisaque
quadrupedantum
pectoribus toto volvuntur corpora campo.
arva natant, altusque virum cruor, altus equorum
lubrica belligerae sorbet vestigia turmae.
seminecum letum peragit gravis ungula pulsu
et circumvolitans taetros e sanguine
rores
spargit humo miserisque suo lavit arma cruore.
spicula prima, puer, tumidi, Tyrrhene, Pelori
purpureo moriens victricia sanguine tinguis.
nam tibi, dum stimulas cornu atque in proelia mentes
accendis renovasque viros ad vulnera cantu,
haesit barbaricum sub anhelo gutture telum
et clausit raucum letali vulnere murmur.
at sonus extremo morientis fusus ab ore
flexa pererravit mutis iam cornua labris.
Crixus Picentem Laurumque, nec eminus
ambo,
sed gladio Laurum++Picenti rasilis hasta
ripis lecta Padi letum tulit. avia namque
dum petit ac laevo meditatur fallere gyro,
hasta viri femur et pariter per anhela volantis
ilia sedit equi et geminam dedit horrida
mortem.
idem sanguinea Venuli cervice revellens
sternit praecipitem tepido te, Farfare, telo
et te sub gelido nutritum, Tulle, Velino,
egregium Ausoniae decus ac memorabile nomen,
si dent fata moras aut servent foedera
Poeni,
tum Remulum atque, olim celeberrima nomina bello,
Tiburtis Magios Hispellatemque Metaurum
et Clanium dubia meditantem cuspide vulnus.
Nec locus est
Tyriis belli pugnaeve, sed omnem
Celticus implevit campum furor. inrita
nulli
spicula torquentur, statque omne in corpore ferrum.
hic inter trepidos immane Quirinius audens,
cui fugere ignotum atque invicta mente placebat
rebus in adversis exceptum pectore letum,
cuspide flammat ecum ac dispergit gaesa
lacerto,
si reserare viam atque ad regem rumpere ferro
detur iter, certusque necis petit omnibus ausis,
quod nequeat sentire, decus. cadit inguine fosso
Teutalus, et vasto quatitur sub pondere tellus.
occumbit Sarmens, flavam qui ponere
victor
caesariem crinemque tibi, Gradive, vovebat
auro certantem et rutilum sub vertice nodum.
sed Parcae intonsa non exaudita voventem
ad manes traxere coma. per candida membra
it fumans cruor, et tellus perfusa
rubescit.
at non tardatus iaculo occurrente Ligaunus
inruit adversumque viro rotat obuius ensem
et ferit insurgens, umero qua brachia lenti
adnectunt nervi, decisaque vulnere dextra
laxatis paulum moribunda pependit
habenis,
dumque micans tremulo conatu lora retemptat,
flectentem adsuetos imitatur nescia frenos.
demetit aversi Vosegus tum colla, iubaque
suspensam portans galeam atque inclusa perempti
ora viri, patrio divos clamore
salutat.
Dumque ea
Gallorum populi dant funera campo,
accitas propere castris in proelia consul
raptabat turmas primusque ruebat in hostem
candenti sublimis equo. trahit undique lectum
divitis Ausoniae iuvenem, Marsosque
Coramque
Laurentumque decus iaculatoremque Sabellum
et Gradivicolam celso de colle Tudertem
indutosque simul gentilia lina Faliscos,
quosque sub Herculeis ~taciturno flumine muris
pomifera arva creant Anienicolae
Catilli,
quosque in praegelidis duratos Hernica rivis
mittebant saxa et nebulosi rura Casini.
ibant in Martem terrae dominantis alumni
damnati superis nec iam reditura iuventus.
Scipio qua medius pugnae vorat agmina
vertex
infert cornipedem atque instinctus strage suorum
inferias caesis mactat Labarumque Padumque
et Caunum et multo vix fusum vulnere Breucum
Gorgoneoque Larum torquentem lumina vultu.
occidis et tristi, pugnax Lepontice,
fato;
nam dum frena ferox obiecto corpore prensat
atque aequat celsus residentis consulis ora
ipse pedes, frontem in mediam gravis incidit ensis,
et divisum umeris iacuit caput. at Batus, amens
qui luctatur equo parmaque incursibus
obstat,
ictu quadrupedis fulva porrectus harena
elisa incussis amisit calcibus ora.
perfurit Ausonius turbata per aequora ductor,
ceu Geticus Boreas, totum cum sustulit imo
Icarium fundo victor mare: navita
vasto
iactatur sparsus lacerata classe profundo,
cunctaque canenti perfunditur aequore Cyclas.
Crixus, ut in
tenui spes exiguumque salutis,
.
. . . . . . . . . .
.
armat contemptu mentem necis. horrida barba
sanguinea rutilat spuma, rictusque furentis
albet, et adfuso squalent a pulvere crines.
invadit Tarium vicino consule pugnas
miscentem saevisque virum circumtonat armis.
volvitur ille solo; nam pronum effundit in armos
fata extrema ferens abies, rapiturque
pavore
tractus equi vinctis conexa ad cingula membris.
longa cruor sparso linquit vestigia campo,
et tremulos cuspis ductus in pulvere signat.
laudabat leti iuvenem egregiosque parabat
ulcisci consul manis, cum dira per
auris
vox venit, et Crixum ferri clamoribus audit,
haud notum vultu. surgit violentior ira
comminus atque oculos optato in corpore figit.
tum stimulans grato plausae cervicis honore
cornipedem adloquitur: 'Vulgum Martemque
minorem
mox, Gargane: vocant superi ad maiora. videsne,
quantus eat Crixus? iam nunc tibi praemia pono
illum Sidonio fulgentem ardore tapeta,
barbaricum decus, et fulvis donabere frenis.'
sic fatus, magno Crixum clamore
ciebat
in pugnam ac vacuo poscebat proelia campo.
nec detractantem par ira accenderat hostem.
ut iussae cessere retro spatiumque dederunt
hinc atque hinc alae et medio stetit aequore pugna,
quantus Phlegraeis Telluris alumnus in
arvis
movit signa Mimas caelumque exterruit armis,
tantus semifero Crixus sub pectore murmur
torquet et horrisonis ululatibus erigit iras:
'Nemone incensae captaeque superfuit urbi,
ut tibi, quas Brenni populus ferremus in
arma,
narraret, dextras? disce en nunc' inquit et una
contorquet nodis et obusto robore diram
vel portas quassare trabem. sonat illa tremendum,
at nimio iactu servasse improvida campi
distantis spatium propiorem transvolat
hostem.
cui consul: 'Ferre haec umbris proavoque memento,
quam procul occumbas Tarpeia sede, tibique
haud licitum sacri Capitolia cernere montis.'
tum nodo cursuque levi simul adiuvat hastam,
dignum mole viri nisus. fugit illa per
oras
multiplicis lini subtextaque tegmina nervis
atque altum tota metitur cuspide pectus.
procumbit lata porrectus in arva ruina,
et percussa gemit tellus ingentibus armis.
haud aliter structo Tyrrhena ad litora
saxo
pugnatura fretis subter caecisque procellis,
pila immane sonans impingitur ardua ponto:
immugit Nereus, divisaque caerula pulsu
inlisum accipiunt irata sub aequora montem.
ductore amisso pedibus se credere
Celtae:
una spes anima tantusque pependerat ardor.
ac veluti, summo venator densa Picano
cum lustra exagitat spissisque cubilibus atram
immittit passim dumosa per invia pestem,
dum tacitas vires et flammam colligit
ignis,
nigranti piceus sensim caligine vertex
volvitur et pingui contorquet nubila fumo:
mox subita in toto lucent incendia monte,
fit sonitus, fugere ferae, fugere volucres,
atque ima longe trepidant in valle iuvencae.
At Mago, ut
vertisse globos primumque laborem,
qui solus genti est, cassum videt, arma suorum
ac patrium in pugnas equitem vocat. undique nudi
adsiliunt frenis infrenatique manipli.
nunc Itali in tergum versis referuntur
habenis,
nunc rursus Tyrias retro pavor avehit alas,
aut illi dextros lunatis flexibus orbes,
aut illi laevos sinuant in cornua gyros.
texunt alterno glomerata volumina cursu
atque eadem refuga cedentes arte
resolvunt.
hac pontum vice, ubi exercet discordia ventos,
fert Boreas Eurusque refert molemque profundi
nunc huc alterno, nunc illuc, flamine gestant.
Advolat aurato
praefulgens murice ductor
Sidonius, circaque Metus Terrorque
Furorque.
isque ubi Callaici radiantem tegminis orbem
extulit et magno percussit lumine campos,
spes virtusque cadunt, trepidaque a mente recedit
vertere terga pudor, nec leti cura decori,
sed fugere infixum est, terraeque optantur
hiatus.
sic, ubi Caucaseis tigris se protulit antris,
linquuntur campi, et tutas petit omne latebras
turbatum insano vultu pecus: illa pererrat
desertas victrix vallis, iamque ora reducto
paulatim nudat rictu, ut praesentia
mandens
corpora, et immani stragem meditatur hiatu.
non illum Metabus, non illum celsior Ufens
evasere tamen, quamvis hic alite planta,
hic ope cornipedis totis ferretur habenis.
nam Metabum ad manis demisit cuspide
fulgens
fraxinus, Ufentem conlapsum poplite caeso
ensis obit laudemque pedum cum sanguine ademit.
iamque dedit leto Sthenium Laurumque domoque
Collinum gelida, viridi quem Fucinus antro
nutrierat dederatque lacum tramittere
nando.
fit socius leti coniecta Massicus hasta,
vitiferi sacro generatus vertice montis
et Liris nutritus aquis, qui fronte quieta
dissimulat cursum ac nullo mutabilis imbri
perstringit tacitas gemmanti gurgite
ripas.
[exoritur rabies caedum, ac vix tela furori
sufficiunt. teritur iunctis umbonibus umbo,
pesque pedem premit, et nutantes casside cristae
hostilem tremulo pulsant conamine frontem.]
Tergemini primam
ante aciem fera proelia
fratres
miscebant, quos Ledaeo Sidonia Barce
Xanthippo felix uteri inter bella crearat.
res Graiae ductorque parens ac nobile Amyclae
nomen et iniectus Spartanis colla catenis
Regulus inflabant veteri praecordia
fama.
Marte probare genus factisque Lacona parentem
ardebant gelidosque dehinc invisere montis
Taygeta et tandem bellis innare subactis
Eurotan patrium ritusque videre Lycurgi.
sed Spartam penetrare deus fratresque
negarunt
Ausonii, totidem numero, quos miserat altis
Egeriae genitos immitis Aricia lucis,
aetatis mentisque pares; at non dabat ultra
Clotho dura lacus aramque videre Dianae.
namque ut in adversos impacti turbine
pugnae
Eumachus et Critias et laetus nomine patris
Xanthippus iunxere gradus, (ceu bella leones
inter se furibunda movent et murmure anhelo
squalentis campos ac longa mapalia complent:
omnis in occultas rupis atque avia
pernix
Maurus saxa fugit, coniunxque Libyssa profuso
vagitum cohibens suspendit ab ubere natos;
illi dira fremunt, perfractaque in ore cruento
ossa sonant, pugnantque feris sub dentibus artus)
haud secus Egeriae pubes, hinc Virbius
acer,
hinc Capys, adsiliunt paribusque Albanus in armis.
subsidens paulum perfossa proruit alvo
Albanum Critias: ast illi cuncta repente
implerunt clipeum miserando viscera lapsu.
Eumachus inde Capyn++sed tota mole
tenebat
ceu fixum membris tegimen; tamen improbus ensis
adnexam parmae decidit vulnere laevam,
inque suo pressa est non reddens tegmina nisu
infelix manus atque haesit labentibus armis.
ultima restabat fusis iam palma
duobus
Virbius. huic trepidos simulanti ducere gressus
Xanthippus gladio, rigida cadit Eumachus hasta,
et tandem aequatae geminato funere pugnae.
inde alterna viris transegit pectora mucro,
inque vicem erepta posuerunt proelia
vita.
felices leti, pietas quos addidit umbris!
optabunt similes venientia saecula fratres,
aeternumque decus memori celebrabitur aevo,
si modo ferre diem serosque videre nepotes
carmina nostra valent, nec famam invidit
Apollo.
At consul toto
palantis aequore turmas
voce tenet, dum voce viget: 'Quo signa refertis?
quis vos heu vobis pavor abstulit? horrida primi
si sors visa loci pugnaeque lacessere frontem,
post me state viri et pulsa formidine
tantum
aspicite! has dextras capti genuere parentes
quas fugitis. quae spes victis? Alpesne petemus?
ipsam turrigero portantem vertice muros
credite summissas Romam nunc tendere palmas.
natorum passim raptus caedemque
parentum
Vestalisque focos extingui sanguine cerno.
hoc arcete nefas!' postquam inter talia crebro
clamore obtusae crassoque a pulvere fauces,
hinc laeva frenos, hinc dextra corripit arma
et latum obiectat pectus strictumque
minatur
nunc sibi, nunc trepidis, ni restent, comminus ensem.
Quas acies alto
genitor dum spectat Olympo,
consulis egregii movere pericula mentem.
Gradivum vocat et patrio sic ore profatur:
'Magnanimi me, nate, viri, ni bella
capessis
haud dubie extremus, terret labor: eripe pugnae
ardentem, oblitumque sui dulcedine caedum
siste ducem Libyae; nam plus petit improbus uno
consulis exitio tota quam strage cadentum.
praeterea, cernis, tenerae qui proelia
dextrae
iam credit puer atque annos transcendere factis
molitur longumque putat pubescere bello,
te duce primitias pugnae, te magna magistro
audeat et primum hoc vincat, servasse parentem.'
Haec rerum
sator. at Mavors in proelia
currus
Odrysia tellure vocat. tum fulminis atri
spargentem flammas clipeum galeamque deorum
haud ulli facilem multoque labore Cyclopum
sudatum thoraca capit quassatque per auras
Titanum bello satiatam sanguinis
hastam
atque implet curru campos. exercitus una
Irarum Eumenidesque simul letique cruenti
innumerae facies, frenisque operata regendis
quadriiugos atro stimulat Bellona flagello.
fertur ab immenso tempestas horrida
caelo
nigrantisque globos et turbida nubila torquens
involvit terras. quatitur Saturnia sedes
ingressu tremefacta dei, ripasque relinquit
audito curru fontique relabitur amnis.
Ductorem
Ausonium telis Garamantica
pubes
cinxerat et Tyrio regi nova dona parabat
armorum spolium ac rorantia consulis ora.
stabat Fortunae non cedere certus et acri
mole retorquebat crudescens caedibus hastas,
iamque suo, iamque hostili perfusa
cruore
membra madent, cecidere iubae, gyroque per orbem
artato Garamas iaculis propioribus instat
~et librat saeva coniectum cuspide ferrum.
hic puer ut patrio defixum corpore telum
conspexit, madvere genae, subitoque trementem
corripuit pallor, gemitumque ad sidera rupit.
bis conatus erat praecurrere fata parentis
conversa in semet dextra, bis transtulit iras
in Poenos Mavors. fertur per tela, per hostis
intrepidus puer et Gradivum passibus
aequat.
continuo cessere globi, latusque repente
apparet campo limes. metit agmina tectus
caelesti clipeo et sternit super arma iacentum
corporaque auctorem teli multasque paternos
ante oculos animas, optata piacula,
mactat.
tunc rapta propere duris ex ossibus hasta
innixum cervice ferens umeroque parentem
emicat. attonitae tanta ad spectacula turmae
tela tenent, ceditque loco Libys asper, et omnis
late cedit Hiber, pietasque insignis et
aetas
belligeris fecit miranda silentia campis.
tum celso e curru Mavors 'Carthaginis arces
excindes' inquit 'Tyriosque ad foedera coges.
nulla tamen longo tanta exorietur in aevo
lux tibi, care puer. macte, o macte indole
sacra,
vera Iovis proles. et adhuc maiora supersunt,
sed nequeunt meliora dari.' tum nubila Mavors
aetheraque emenso terras iam sole capessit,
et fessas acies castris clausere tenebrae.
Condebat noctem
devexo Cynthia
curru
fraternis adflata rotis, et ab aequore Eoo
surgebant roseae media inter caerula flammae.
at consul tristis campos Poenisque secundam
planitiem metuens Trebiam collisque petebat.
iamque dies rapti cursu navoque
labore,
et medio abruptus fluitabat in amne solutis
pons vinclis, qui Dardanium travexerat agmen,
Eridani rapidas aderat cum Poenus ad undas.
dumque vada et mollis aditus per devia flexo
circuitu petit et stagni languentia
quaerit,
interdum rapta vicinis saltibus alno
flumineam texit, qua travehat agmina, classem:
ecce aderat Trebiaeque simul vicina tenebat
Trinacrio accitus per caerula longa Peloro,
Gracchorum proles, consul. gens inclita
magno
atque animosa viro, multusque in imagine claris
praefulgebat avus titulis bellique domique.
Nec Poeni
positis trans amnem in gramine castris
deerant. namque animos stimulabant prospera rerum
increpitansque super ductor: 'Quis tertius
urbi
iam superest consul? quaenam altera restat in armis
Sicania? en omnes Latiae Daunique nepotum
convenere manus. feriant nunc foedera mecum
ductores Italum ac leges et pacta reposcant.
at tu, donata tela inter Martia
luce,
infelix animae, sic, sic vivasque tuoque
des iterum hanc laudem nato; nec fine sub aevi
oppetere in bello detur, cum fata vocabunt.
pugnantem cecidisse meum est.' haec personat ardens.
inde levi iaculo Massylumque impiger
alis
castra sub ipsa datis inritat et elicit hostem.
Nec Latius vallo
miles debere salutem
fas putat aut clausas pulsari cuspide portas.
erumpunt, cunctisque prior volat aggere aperto
degener haud Gracchis consul. quatit aura
comantis
cassidis Auruncae cristas, umeroque refulget
sanguinei patrium saguli decus. agmina magno
respectans clamore vocat, quaque obuia densos
artat turba globos rumpens iter aequore fertur,
ut torrens celsi praeceps e vertice
Pindi
cum sonitu ruit in campos magnoque fragore
avulsum montis volvit latus: obuia passim
armenta immanesque ferae silvaeque trahuntur,
spumea saxosis clamat convallibus unda.
Non, mihi
Maeoniae redeat si gloria
linguae
centenasque pater det Phoebus fundere voces,
tot caedes proferre queam, quot dextera magni
consulis aut contra Tyriae furor edidit irae.
Murranum ductor Libyae, ductorque Phalantum
Ausonius, gnaros belli veteresque
laborum,
alter in alterius fuderunt comminus ore.
monte procelloso Murranum miserat Anxur,
Tritonis ~niveo te sacra, Phalante, profundo.
ut primum insigni fulsit velamine consul,
quamquam orbus partem visus unoque
Cupencus
lumine sufficiens bellis citat improbus hastam
et summae figit tremebundam margine parmae.
cui consul (namque ira coquit): 'Pone, improbe, quicquid
restat in ore fero et truncata fronte relucet.'
sic ait intorquens derecto turbine
robur
et dirum tota tramittit cuspide lumen.
nec levior dextra generatus Hamilcare saevit.
huic cadit infelix niveis Varenus in armis,
Mevanas Varenus, arat cui divitis uber
campi Fulginia et patulis Clitumnus in
arvis
candentis gelido perfundit flumine tauros.
sed tristes superi, atque
ingrata maxima cura
victima Tarpeio frustra nutrita Tonanti.
instat
Hiber levis et levior discurrere Maurus.
hinc pila, hinc Libycae certant subtexere
cornus
densa nube polum, quantumque interiacet aequi
ad ripas campi, tantum vibrantia condunt
tela, nec artatis locus est in morte cadendi.
Allius, Argyripa
Daunique profectus ab arvis
venator, rudibus iaculis et Iapyge campum
persultabat equo, mediosque invectus in hostis,
Apula non vana torquebat spicula dextra.
huic horret thorax Samnitis pellibus ursae,
et galea annosi vallatur dentibus apri.
verum ubi turbantem, solo ceu lustra
pererret
in nemore aut agitet Gargano terga ferarum,
hinc Mago, hinc saevus pariter videre Maharbal,
ut subigente fame diversis rupibus ursi
invadunt trepidum gemina inter proelia taurum,
nec partem praedae patitur furor, haud secus
acer
hinc atque hinc iaculo devolvitur Allius acto:
it stridens per utrumque latus Maurusia taxus.
obuia tum medio sonuerunt spicula corde,
incertumque fuit, letum cui cederet hastae.
et iam dispersis Romana per agmina
signis
palantis agit ad ripas, miserabile, Poenus
impellens trepidos fluvioque immergere certat.
Tum Trebia
infausto nova proelia gurgite fessis
incohat ac precibus Iunonis suscitat undas.
haurit subsidens fugientum corpora tellus
infidaque soli frustrata voragine sorbet.
nec niti lentoque datur convellere limo
mersa pedum penitus vestigia: labe tenaci
haerent devincti gressus, resolutaque ripa
implicat aut caeca prosternit fraude
paludis.
iamque alius super atque alius per lubrica surgens
dum sibi quisque viam per inextricabile litus
praeripit et putri luctatur caespite, lapsi
occumbunt seseque sua pressere ruina.
ille celer nandi iamiamque adprendere
tuta
dum parat et celso conisus corpore prensat
gramina summa manu liquidisque emergit ab undis,
contorta ripae pendens adfigitur hasta.
hic hostem orbatus telo complectitur ulnis
luctantemque vado permixta morte
coercet.
mille simul leti facies. Ligus occidit arvis,
sed proiecta viri lymphis fluvialibus ora
sanguineum hauserunt longis singultibus amnem.
enabat tandem medio vix gurgite pulcher
Irpinus sociumque manus clamore
vocabat,
cum rapidis inlatus aquis et vulnere multo
impulit asper equus fessumque sub aequora mersit.
Accumulat clades
subito conspecta per undas
vis elephantorum turrito concita dorso.
namque vadis rapitur praeceps, ceu proruta
cautes
avulsi montis, Trebiamque insueta timentem
prae se pectore agit spumantique incubat alveo.
explorant adversa viros, perque aspera duro
nititur ad laudem virtus interrita clivo.
namque inhonoratam Fibrenus perdere
mortem
et famae nudam impatiens 'Spectabimur,' inquit
'nec, Fortuna, meum condes sub gurgite letum.
experiar, sitne in terris, domitare quod ensis
non queat Ausonius Tyrrhenave permeet hasta.'
tum iacit adsurgens dextroque in lumine
sistit
spicula saeva ferae telumque in vulnere linquit.
stridore horrisono penetrantem cuspidis ictum
belua prosequitur laceramque cruore profuso
attollit frontem ac lapso dat terga magistro.
tum vero invadunt iaculis crebraque
sagitta,
ausi iam sperare necem, immensosque per armos
et laterum extentus venit atra cuspide vulnus.
stat multa in tergo et nigranti lancea dorso,
ac silvam ingentem concusso corpore vibrat,
donec consumptis longo certamine
telis
concidit et clausit magna vada pressa ruina.
Ecce per
adversum, quamquam tardata morantur
vulnere membra virum, subit implacabilis amnem
Scipio et innumeris infestat caedibus hostem.
corporibus clipeisque simul galeisque
cadentum
contegitur Trebia, et vix cernere linquitur undas.
Mazaeus iaculo, Gestar prosternitur ense,
tum Pelopeus avis Cyrenes incola Thelgon.
huic torquet rapido correptum e gurgite pilum
et quantum longo ferri tenuata
rigore
procedit cuspis per hiantia transigit ora.
pulsati ligno sonuere in vulnere dentes.
nec leto quaesita quies: turgentia membra
Eridano Trebia, Eridanus dedit aequoris undis.
tu quoque, Thapse, cadis, tumulo post fata
negato.
quid domus Hesperidum aut luci iuvere dearum,
fulvos aurifera servantes arbore ramos?
Intumuit Trebia
et stagnis se sustulit imis
iamque ferox totum propellit gurgite fontem
atque omnis torquet vires. furit unda
sonoris
verticibus, sequiturque novus cum murmure torrens.
sensit et accensa ductor violentius ira
'Magnas, o Trebia, et meritas mihi, perfide, poenas
exsolves:' inquit 'lacerum per Gallica rivis
dispergam rura atque amnis tibi nomina
demam,
quoque aperis te fonte, premam, nec tangere ripas
inlabique Pado dabitur. quaenam ista repente
Sidonium, infelix, rabies te reddidit amnem?'
Talia iactantem
consurgens agger aquarum
impulit atque umeros curvato gurgite
pressit.
arduus adversa mole incurrentibus undis
stat ductor clipeoque ruentem sustulit amnem.
necnon a tergo fluctus stridente procella
spumeus inrorat summas aspergine cristas.
ire vadis stabilemque vetat defigere gressum
subducta tellure deus, percussaque longe
raucum saxa sonant, undaeque ad bella parentis
excitae pugnant, et ripas perdidit amnis.
tum madidos crinis et glauca fronde revinctum
attollit cum voce caput: 'Poenasne
superbas
insuper et nomen Trebiae delere minaris,
o regnis inimice meis? quot corpora porto
dextra fusa tua! clipeis galeisque virorum,
quos mactas, artatus iter cursumque reliqui.
caede, vides, stagna alta rubent retroque
feruntur.
adde modum dextrae aut campis incumbe propinquis.'
Haec, Venere
adiuncta, tumulo spectabat ab alto
Mulciber obscurae tectus caligine nubis,
ingravat ad caelum sublatis Scipio palmis:
'Di patrii, quorum auspiciis stat Dardana
Roma,
talin me leto tanta inter proelia nuper
servastis? fortine animam hanc excindere dextra
indignum est visum? redde o me, nate, periclis,
redde hosti! liceat bellanti accersere mortem
quam patriae fratrique probem.' tum percita
dictis
ingemuit Venus et rapidas derexit in amnem
coniugis invicti vires. agit undique flammas
dispersus ripis ignis multosque per annos
nutritas fluvio populatur fervidus umbras.
uritur omne nemus, lucosque effusus in
altos
immissis crepitat victor Vulcanus habenis.
iamque ambusta comas abies, iam pinus et alni,
iam solo restans trunco dimisit in altum
populus adsuetas ramis habitare volucres.
flamma vorax imo penitus de gurgite
tractos
absorbet latices, saevoque urgente vapore
siccus inarescit ripis cruor. horrida late
scinditur in rimas et hiatu rupta dehiscit
tellus, ac stagnis altae sedere favillae.
Miratur pater
aeternos cessare
repente
Eridanus cursus, Nympharumque intima maestus
implevit chorus attonitis ululatibus antra.
ter caput ambustum conantem attollere iacta
lampade Vulcanus mersit fumantibus undis,
ter correpta dei crines nudavit
harundo.
tum demum admissae voces et vota precantis,
orantique datum ripas servare prioris,
ac tandem a Trebia revocavit Scipio fessas
munitum in collem Graccho comitante cohortes.
at Poenus multo fluvium veneratus
honore
gramineas undis statuit socialibus aras,
nescius heu, quanto superi maiora moverent,
et quos Ausoniae luctus, Trasimenne, parares.
Boiorum nuper
populos turbaverat armis
Flaminius, facilisque viro tum gloria
belli,
corde levem atque astus inopem contundere gentem.
sed labor haud idem Tyrio certasse tyranno.
hunc laevis urbi genitum ad fatalia damna
ominibus parat imperio Saturnia fesso
ductorem dignumque virum veniente
ruina.
inde ubi prima dies iuris, clavumque regendae
invasit patriae, ac sub nutu castra fuere,
ut pelagi rudis et pontum tractare per artem
nescius, accepit miserae si iura carinae,
ventorum tenet ipse vicem cunctisque
procellis
dat iactare ratem: fertur vaga gurgite puppis
ipsius in scopulos dextra impellente magistri++
ergo agitur raptis praeceps exercitus armis
Lydorum in populos sedemque ab origine prisci
sacratam Corythi iunctosque a sanguine
avorum
Maeonios Italis permixta stirpe colonos.
Nec regem
Afrorum noscenda ad coepta moratur
laude super tanta monitor deus. omnia somni
condiderant aegrisque dabant oblivia curis,
cum Iuno in stagni numen conversa
propinqui
et madidae frontis crinis circumdata fronde
populea stimulat subitis praecordia curis
ac rumpit ducis haud spernenda voce quietem:
'O felix famae et Latio lacrimabile nomen
Hannibal, Ausoniae si te Fortuna
creasset
ad magnos venture deos, cur fata tenemus?
pelle moras. brevis est magni Fortuna favoris.
quantum vovisti, cum Dardana bella parenti
iurares, fluet Ausonio tibi corpore tantum
sanguinis, et patrias satiabis caedibus
umbras.
nobis persolves meritos securus honores.
namque ego sum celsis quem cinctum montibus ambit
Tmolo missa manus, stagnis Trasimennus opacis.'
His agitur
monitis et laetam numine pubem
protinus aerii praeceps rapit aggere
montis.
horrebat glacie saxa inter lubrica summo
piniferum caelo miscens caput Apenninus.
condiderat nix alta trabes, et vertice celso
canus apex stricta surgebat ad astra pruina.
ire iubet. prior extingui labique
videtur
gloria, post Alpes si stetur montibus ullis.
scandunt praerupti nimbosa cacumina saxi.
nec superasse iugum finit mulcetve laborem:
plana natant, putrique gelu liquentibus undis
invia limosa restagnant arva
palude.
iamque ducis nudus tanta inter inhospita vertex
saevitia quatitur caeli, manante per ora
perque genas oculo. facilis sprevisse medentis
optatum bene credit emi quocumque periclo
bellandi tempus. non frontis parcit
honori,
dum ne perdat iter, non cetera membra moratur
in pretium belli dare, si victoria poscat,
satque putat lucis, Capitolia cernere victor
qua petat atque Italum feriat qua comminus hostem.
talia perpessi tandem inter saeva locorum
optatos venere lacus, ubi deinde per arma
sumeret amissi numerosa piacula visus.
Ecce autem
patres aderant Carthagine missi.
causa viae non parva viris, nec laeta ferebant.
mos fuit in populis, quos condidit advena
Dido,
poscere caede deos veniam ac flagrantibus aris
(infandum dictu) parvos imponere natos.
urna reducebat miserandos annua casus
sacra Thoanteae ritusque imitata Dianae.
cui fato sortique deum de more
petebat
Hannibalis prolem discors antiquitus Hannon.
sed propior metus armati ductoris ab ira
et magna ante oculos stabat redeuntis imago.
asperat haec, foedata genas lacerataque crinis,
atque urbem complet maesti clamoris
Imilce,
Edonis ut Pangaea super trieteride mota
it iuga et inclusum suspirat pectore Bacchum.
ergo inter Tyrias, facibus ceu subdita, matres
clamat: 'Io coniunx, quocumque in cardine mundi
bella moves, huc signa refer. violentior hic
est,
hic hostis propior. tu nunc fortasse sub ipsis
urbis Dardaniae muris vibrantia tela
excipis intrepidus clipeo saevamque coruscans
lampada Tarpeis infers incendia tectis.
interea tibi prima domus atque unica
proles
heu gremio in patriae Stygias raptatur ad aras.
i nunc, Ausonios ferro populare penates
et vetitas molire vias. i, pacta resigna
per cunctos iurata deos. sic praemia reddit
Carthago et talis iam nunc tibi solvit
honores.
quae porro haec pietas
delubra aspergere tabo?
heu primae scelerum causae mortalibus aegris,
naturam nescire deum! iusta ite precari
ture pio caedumque feros avertite ritus.
mite
et cognatum est homini deus. hactenus,
oro,
sit satis ante aras caesos vidisse iuvencos.
aut si velle nefas superos fixumque sedetque,
me, me, quae genui, vestris absumite votis.
cur spoliare iuvat Libycas hac indole terras?
an flendae magis Aegates et mersa
profundo
Punica regna forent, olim si sorte cruenta
esset tanta mei virtus praerepta mariti?'
haec dubios vario divumque hominisque timore
ad cauta inlexere patres, ipsique relictum
abnueret sortem an superum pareret
honori.
tum vero trepidare metu vix compos Imilce,
magnanimi metuens immitia corda mariti.
His avide
auditis ductor sic deinde profatur:
'Quid tibi pro tanto non impar munere solvat
Hannibal aequatus superis? quae praemia
digna
inveniam, Carthago parens? noctemque diemque
arma feram, templisque tuis hinc plurima faxo
hostia ab Ausonio veniat generosa Quirino.
at puer armorum et belli servabitur heres.
spes, o nate, meae Tyriarumque unica
rerum,
Hesperia minitante, salus, terraque fretoque
certare Aeneadis dum stabit vita memento.
perge (patent Alpes) nostroque incumbe labori.
vos quoque, di patrii, quorum delubra piantur
caedibus atque coli gaudent formidine
matrum,
huc laetos vultus totasque advertite mentes.
namque paro sacra et maioris molior aras.
tu, Mago, adversi conside in vertice montis,
tu laevos propior collis accede, Choaspe,
ad claustra et fauces ducat per opaca
Sychaeus.
ast ego te, Trasimenne, vago cum milite praeceps
lustrabo et superis quaeram libamina belli.
namque haud parva deus promissis spondet apertis,
quae spectata, viri, patriam referatis in urbem.'
|