Interea trepidis Fabius
spes unica rebus.
ille quidem socios atque aegram vulnere praeceps
Ausoniam armabat viridique ad dura laborum
bellator senio iam castra movebat in hostem,
sed mens humana maior non tela nec
enses
nec fortis spectabat equos. tot milia contra
Poenorum invictumque ducem, tot in agmina solus
ibat et in sese cuncta arma virosque gerebat.
ac ni sacra seni vis impressumque fuisset
sistere Fortunam cunctando adversa
foventem,
ultima Dardanii transisset nominis aetas.
ille modum superis in Punica castra favoris
addidit et Libyae finem inter prospera bella
vincendi statuit. tumefactum cladibus ille
Hesperiis lento Poenum moderamine
lusit.
summe ducum, qui regna iterum labentia Troiae
et fluxas Latii res maiorumque labores,
qui Carmentis opes et regna Evandria servas,
surge, age et emerito sacrum caput insere caelo.
At Libyae ductor, postquam
nova nomina
lecto
dictatore vigent, raptim mutata Latinis
imperia haud frustra reputans, cognoscere havebat,
quae fortuna viro, quodnam decus, ultima fessis
ancora cur Fabius, quem post tot Roma procellas
Hannibali putet esse parem. fervore
carentes
angebant anni fraudique inaperta senectus.
ocius accitum captivo ex agmine poscit
progeniem ritusque ducis dextraeque labores.
Cilnius, Arreti Tyrrhenis ortus in oris,
clarum nomen erat. sed laeva adduxerat
hora
Ticini iuvenem ripis, fususque ruentis
vulnere equi Libycis praebebat colla catenis.
hic ardens exire malis et rumpere vitam,
'Non cum Flaminio tibi res, nec fervida Gracchi
in manibus consulta:' inquit 'Tirynthia gens
est;
quam si fata tuis genuissent, Hannibal, oris,
terrarum imperium Carthaginis arce videres.
non ego te longa serie per
singula ducam.
hoc
sat erit: nosces Fabios certamine ab uno.
Veientum populi violata pace
negabant
acceptare iugum, ac vicino Marte furebat
ad portas bellum, consulque ciebat ad arma.
dilectus vetiti, privataque castra penates
Herculei implevere. domo, mirabile, ab una
patricius iunctis exercitus ibat in
armis.
ter centum exiluere duces. quocumque liberet
uno non pavidus rexisses bella magistro.
sed dirum egressis omen: Scelerata minaci
stridentis sonitu tremuerunt limina portae,
maximaque Herculei mugivit numinis
ara.
invasere hostem, numerarique aspera virtus
haud est passa viros, et plures milite caedes.
saepe globo densi, saepe et per devia passim
dispersi subiere vices, meritique labore
aequato, nulli quisquam virtute secundus,
ducere ter centum Tarpeia ad templa triumphos.
spes heu fallaces oblitaque corda, caducum
mortali quodcumque datur! grex ille virorum,
qui Fabia gente incolumi deforme putabat
publica bella geri, pariter cecidere
deorum
invidia, subitis circumvenientibus armis.
nec tamen occisos est cur laetere. supersunt
quot tibi sint Libyaeque satis: certaverit unus
ter centum dextris. tam vivida membra laborque
providus et cauta sollertia tecta
quiete.
nec vero, calidi, nunc tu, cui sanguinis aetas,
foderis in pugna velocius ilia planta
bellatoris equi frenisque momorderis ora.'
quem cernens avidum leti post talia Poenus,
'Nequiquam nostras, demens,' ait 'elicis
iras
et captiva paras moriendo evadere vincla.
vivendum est. arta serventur colla catena.'
haec iuvenis, divisque tumens ausisque secundis.
At patres Latiasque nurus
raptabat ad aras
cura deum. maesto suffusae lumina
vultu
femineus matres graditur chorus: ordine longo
Iunoni pallam conceptaque vota dicabant:
'Huc ades, o regina deum, gens casta precamur
et ferimus, digno quaecumque est nomine, turba
Ausonidum pulchrumque et, acu et subtemine
fulvo
quod nostrae nevere manus, venerabile donum.
ac dum decrescit matrum metus, hoc tibi, diva,
interea velamen erit. si pellere nostris
Marmaricam terris nubem dabis, omnis in auro
pressa tibi varia fulgebit gemma
corona.'
necnon et proprio
venerantur Pallada dono
Phoebumque armigerumque deum primamque Dionen.
tanta
adeo, cum res trepidae, reverentia divum
nascitur: at rarae fumant felicibus arae.
Dum Roma antiquos templis
indicit
honores,
iam Fabius, tacito procedens agmine et arte
bellandi lento similis, praecluserat omnis
fortunaeque hostique vias. discedere signis
haud licitum, summumque decus, quo tollis ad astra
imperii, Romane, caput, parere
docebat.
verum ubi prima satis conspecta in montibus altis
signa procul fulsitque novis exercitus armis,
arrectae spes Sidonii, fervetque secundis
fortunae iuvenis. vincendi sola videtur,
quod nondum steterint acies, mora: 'Pergite,'
clamat
'ite citi, ruite ad portas, propellite vallum
pectoribus. quantum campi distamus, ad umbras
tantum hosti superest. resides ad bella vocantur,
quis pudeat certare, senes. quodcumque videtis,
hoc reliquum est, primo damnatum ut inutile
bello.
en, ubi nunc Gracchi atque ubi nunc sunt fulmina gentis
Scipiadae? pulsi Ausonia non ante paventem
dimisere fugam quam terror ad ultima mundi
Oceanumque tulit. profugus nunc errat uterque
nomina nostra tremens et ripas servat
Hiberi.
est etiam, cur Flaminio mihi gloria caeso
creverit, et titulis libeat cur figere nostris
crudum Marte viri nomen. quot demere noster
huic annos Fabio gladius valet! et tamen audet.
audeat. haud ultra faxo spectetur in
armis.'
Talia vociferans volucri
rapit agmina cursu
ac praevectus equo nunc dextra provocat hostem
nunc voce increpitat, missa nunc eminus hasta
fertur ovans pugnaeque agitat simulacra futurae:
ut Thetidis proles Phrygiis Vulcania
campis
arma tulit, clipeo amplexus terramque polumque
maternumque fretum totumque in imagine mundum.
Cassarum sedet irarum
spectator et alti
celsus colle iugi domat exultantia corda
infractasque minas dilato Marte
fatigat
sollers cunctandi Fabius, ceu nocte sub atra
munitis pastor stabulis per ovilia clausum
impavidus somni servat pecus: effera saevit
atque impasta trucis ululatus turba luporum
exercet morsuque quatit restantia
claustra.
Inritus incepti movet inde
atque Apula tardo
arva Libys passu legit ac nunc valle residit
conditus occulta, si praecipitare sequentem
atque inopinata detur circumdare fraude,
nunc nocturna parat caecae celantibus
umbris
furta viae retroque abitum fictosque timores
adsimulat, tum castra citus deserta relicta
ostentat praeda atque invitat prodigus hostem:
qualis Maeonia passim Maeandrus in ora,
cum sibi gurgitibus flexis revolutus
oberrat.
nulla vacant incepta dolis: simul omnia versat
miscetque exacuens varia ad conamina mentem,
sicut aquae splendor radiatus lampade solis
dissultat per tecta vaga sub imagine vibrans
luminis et tremula laquearia verberat
umbra.
iamque dolore furens ita secum immurmurat ira:
'Obuia si primus nobis hic tela tulisset,
nullane nunc Trebiae et Trasimenni nomina? nulli
lugerent Itali? numquam Phaethontius amnis
sanguinea pontum turbasset decolor
unda?
inventum, dum se cohibet terimurque sedendo,
vincendi genus. en quotiens, velut obuius iret,
discinxit ratione dolos fraudesque resolvit.'
haec secum, medio somni cum bucina noctem
divideret, iamque excubias sortitus
iniquas
tertius abrupta vigil iret ad arma quiete.
vertit iter Daunique retro tellure relicta
Campanas remeat notus populator in oras.
hic vero, intravit postquam uberis arva Falerni
(dives ea et numquam tellus mentita
colono),
addunt frugiferis inimica incendia ramis.
Haud fas, Bacche, tuos
tacitum tramittere honores,
quamquam magna incepta vocent. memorabere, sacri
largitor laticis, gravidae cui nectare vites
nulli dant prelis nomen praeferre
Falernis.
Massica sulcabat meliore Falernus in aevo
ensibus ignotis senior iuga. pampinus umbras
nondum uva viridis nudo texebat in arvo,
pocula nec norant sucis mulcere Lyaei,
fonte sitim et pura soliti defendere
lympha.
attulit hospitio pergentem ad litora Calpes
extremumque diem pes dexter et hora Lyaeum,
nec pigitum parvosque lares humilisque subire
limina caelicolam tecti. cepere volentem
fumosi postes et ritu pauperis
aevi
ante focos mensae, laetus nec senserat hospes
advenisse deum. sed enim de more parentum
grato cursabat studio instabatque senectae,
donec, opes festas, puris nunc poma canistris
composuit, nunc inriguis citus extulit
hortis
rorantis umore dapes, tum lacte favisque
distinxit dulcis epulas nulloque cruore
polluta castus mensa Cerealia dona
attulit ac primum Vestae detersit honorem
undique et in mediam iecit libamina
flammam.
deesse tuos latices, hac sedulitate senili
captus, Iacche, vetas. subito, mirabile dictu,
fagina pampineo spumarunt pocula suco,
pauperis hospitii pretium, vilisque rubenti
fluxit mulctra mero, et quercu in cratera
cavata
dulcis odoratis umor sudavit ab uvis.
'En cape' Bacchus ait 'nondum tibi nota, sed olim
viticolae nomen pervulgatura Falerni
munera,' et haud ultra latuit deus. inde nitentem
lumine purpureo frontem cinxere corymbi,
et fusae per colla comae, dextraque pependit
cantharus, ac vitis thyrso delapsa virenti
festas Nysaeo redimivit palmite mensas.
nec facilis laeto certasse, Falerne, sapori,
postquam iterata tibi sunt pocula, iam pede
risum,
iam lingua titubante moves, patrioque Lyaeo
tempora quassatus, grates et praemia digna
vix intellectis conaris reddere verbis,
donec composuit luctantia lumina Somnus,
Somnus, Bacche, tibi comes additus. hinc ubi
primo
ungula dispersit rores Phaethontia Phoebo,
uviferis late florebat Massicus arvis
miratus nemora et lucentis sole racemos.
it monti decus, atque ex illo tempore dives
Tmolus et ambrosiis Ariusia pocula
sucis
ac Methymna ferox lacibus cessere Falernis.
Haec tum vasta dabat terrisque
infestus agebat
Hannibal, et sicci stimulabant sanguinis enses,
ludificante ducem Fabio. iamque improba castris
Ausoniis vota et pugnandi prava
libido
gliscebat: proni decurrere monte parabant.
Da
famae, da, Musa, virum, cui vincere bina
concessum castra et geminos domitare furores.
'Fervida si nobis corda abruptumque putassent
ingenium patres et si clamoribus' inquit
'turbari facilem mentem, non ultima rerum
et deplorati mandassent Martis habenas.
stat pensata diu belli sententia: vincam
servare invitos urgentisque ultima fata.
nulli per Fabium e vobis cecidisse
licebit.
si lucis piget et supremis esse cupido est
nominis Ausonii taedetque in tempore tali
nullum clade nova claraeque fragore ruinae
insignem fecisse locum, revocandus ab atris
Flaminius vobis est sedibus. ille
ruendi
iam dudum properans signum auspiciumque dedisset.
an
nondum praeceps vicinaque fata videtis?
una, ut debellet, satis est victoria Poeno.
state, viri, et sentite ducem. cum optabile tempus
deposcet dextras, tunc ista ferocia
dicta
aequentur factis. non est, mihi credite, non est
arduus in pugnas ferri labor: una reclusis
omnes iam portis in campum effuderit hora.
magnum illud solisque datum, quos mitis euntis
Iuppiter aspexit, magnum est ex hoste
reverti.
fortunae Libys incumbit flatuque secundo
fidit agens puppim. dum desinat aura sinusque
destituat tumidos subducto flamine ventus,
in rem cunctari fuerit. non ulla perenni
amplexu Fortuna fovet. iam copia
quanto
artior et nullo Tyriis certamine quantum
detritum est famae! quin inter cetera nostra
haud laude afuerit, modo qui++sed parcere dictis
sit melius. iam vos acies et proelia et hostem
poscitis? o maneat, superi, fiducia
talis!
interea exclusa maioris sorte pericli
me solum, quaeso, toti me opponite bello.'
his dictis fractus furor et rabida arma quierunt:
ut, cum turbatis placidum caput extulit undis
Neptunus totumque videt totique
videtur
regnator ponto, saevi fera murmura venti
dimittunt nullasque movent in frontibus alas,
tum sensim infusa tranquilla per aequora pace
languentes tacito lucent in litore fluctus.
Sensit cura sagax Poeni
fraudisque
veneno
adgreditur mentes. pauca atque haec ruris aviti
iugera nec multis Fabius vertebat aratris:
Massicus uviferis addebat nomina glaebis.
hinc pestem placitum moliri et spargere causas
in castra ambiguas. ferro flammisque
pepercit
suspectamque loco pacem dedit arte maligna
ceu clandestino traheretur foedere bellum.
Intellectus erat Fabio,
Tyriosque videbat
dictator saevire dolos. sed non vacat ~aegre
invidiam gladios inter lituosque timere
et dubia morsus famae depellere pugna,
donec reptantem et nequiquam saepe trahendo
huc illuc castra scrutantem proelia Poenum,
qua nemorosa iuga et scopulosi vertice colles
exurgunt, clausit sparsa ad divortia
turma.
hinc Laestrygoniae saxoso monte premebant
a tergo rupes, undosis squalida terris
hinc Literna palus, nec ferri aut militis usum
poscebat regio, saeptos sed fraude locorum
arta fames poenas miserae exactura
Sagunti
urgebat, finisque aderat Carthaginis armis.
Cuncta per et terras et lati
stagna profundi
condiderat somnus, positoque labore dierum
pacem nocte datam mortalibus orbis agebat.
at non Sidonium curis flagrantia
corda
ductorem vigilesque metus haurire sinebant
dona soporiferae noctis. nam membra cubili
erigit et fulvi circumdat pelle leonis,
qua super instratos proiectus gramine campi
presserat ante toros. tunc ad tentoria
fratris
fert gressus vicina citos. nec degener ille
belligeri ritus taurino membra iacebat
effultus tergo et mulcebat tristia somno.
haud procul hasta viri terrae defixa propinquae,
et dira e summa pendebat cuspide
cassis;
at clipeus circa loricaque et ensis et arcus
et telum Baliare simul tellure quiescunt.
iuxta lecta manus, iuvenes in Marte probati,
et sonipes strato carpebat gramina dorso.
ut pepulere levem intrantis vestigia
somnum,
'Heus!' inquit (pariterque manus ad tela ferebat)
'quae te cura vigil fessum, germane, fatigat?'
ac iam constiterat sociosque in caespite fusos
incussa revocat castrorum ad munera planta,
cum Libyae ductor: 'Fabius me noctibus
aegris,
in curas Fabius nos excitat, illa senectus
heu fatis quae sola meis currentibus obstat!
cernis ut armata circumfundare corona,
et vallet clausos collectus miles in orbem.
verum, age, nunc quando res artae, percipe
porro
quae meditata mihi. latos correpta per agros
armenta adsueto belli de more secuntur.
cornibus arentis edicam innectere ramos
sarmentique levis fronti religare maniplos,
admotus cum fervorem disperserit
ignis
ut passim exultent stimulante dolore iuvenci
et vaga per collis cervice incendia iactent.
tum terrore novo trepidus laxabit iniquas
custos excubias maioraque nocte timebit.
si cordi consulta (moras extrema
recusant)
accingamur' ait. gemino tentoria gressu
inde petunt. ingens clipeo cervice reposta
inter equos interque viros interque iacebat
capta manu spolia et rorantia caede Maraxes
ac dirum, in somno ceu bella capesseret,
amens
clamorem tum forte dabat dextraque tremente
arma toro et notum quaerebat fervidus ensem.
huic Mago, inversa quatiens ut dispulit hasta
bellantem somnum, 'Tenebris, fortissime ductor,
iras compesce atque in lucem proelia
differ.
ad fraudem occultamque fugam tutosque receptus
nunc nocte utendum est. arentis nectere frondes
cornibus et latis accensa immittere silvis
armenta, oppositi reserent quo claustra manipli,
germanus parat atque obsessa evellere
castra.
emergamus, et hic Fabio persuadeat astus
non certare dolis.' nihil hinc cunctante, sed acris
incepti laeto iuvene, ad tentoria Acherrae
festinant, cui parca quies minimumque soporis,
nec notum somno noctes aequare:
feroci
pervigil inservibat equo fessumque levabat
tractando et frenis ora exagitata fovebat.
at socii renovant tela arentemque cruorem
ferro detergent et dant mucronibus iras.
quid fortuna loci poscat, quid tempus, et ipsi
quaenam agitent, pandunt et coeptis ire ministrum
haud segnem hortantur. discurrit tessera castris,
intentiquo docent, quae sint properanda, monentque
quisque suos: instat trepidis stimulatque ruentis
navus abire timor, dum caeca silentia
dumque
maiores umbrae. rapida iam subdita peste
virgulta atque altis surgunt e cornibus ignes.
hic vero ut, gliscente malo et quassantibus aegra
armentis capita, adiutae pinguescere flammae
coepere et vincens fumos erumpere
vertex,
per collis dumosque (lues agit atra) per altos
saxosi scopulos montis lymphata feruntur
corpora anhela boum, atque obsessis naribus igni
luctantur frustra rabidi mugire iuvenci.
per iuga, per vallis errat Vulcania
pestis
nusquam stante malo, vicinaque litora fulgent:
quam multa adfixus caelo sub nocte serena
fluctibus e mediis sulcator navita ponti
astra videt, quam multa videt, fervoribus atris
cum Calabros urunt ad pinguia pabula
saltus,
vertice Gargani residens incendia pastor.
At facie subita volitantum
montibus altis
flammarum, quis tunc cecidit custodia sorti,
horrere atque ipsos nullo spargente vagari
credere et indomitos pasci sub collibus
ignes.
caelone exciderint, et magna fulmina dextra
torserit Omnipotens, an caecis rupta cavernis
fuderit egestas accenso sulphure flammas
infelix tellus, media in formidine quaerunt.
iamque abeunt, faucesque viae citus occupat
armis
Poenus et in patulos exultans emicat agros.
huc tamen usque vigil processerat arte regendi
dictator Trebiam et Tusci post stagna profundi,
esset ut Hannibali Fabium Romanaque tela
evasisse satis. quin et vestigia
pulsi
et gressus premeret castris, ni sacra vocarent
ad patrios veneranda deos. tum versus ad urbem
adloquitur iuvenem, cui mos tramittere signa
et belli summam primasque iubebat habenas,
atque his praeformat dictis fingitque
monendo:
'Si factis nondum, Minuci, te cauta probare
erudiit Fortuna meis, nec ducere verba
ad verum decus ac pravis arcere valebunt.
vidisti clausum Hannibalem. nil miles et alae
iuvere aut densis legio conferta
maniplis.
testor te, solus clausi nec deinde morabor.
dis sine me libare dapem et sollemnia ferre:
hunc iterum atque iterum vinctum vel montibus altis
amnibus aut rapidis (modo pugna absistite) tradam.
interea (crede experto, non fallimus)
aegris
nil movisse salus rebus. sit gloria multis
et placeat, quippe egregium, prosternere ferro
hostem, sed Fabio sit vos servasse triumphus.
plena tibi castra atque intactus vulnere miles
creditur: hos nobis (erit haec tibi gloria)
redde.
iam cernes Libycum huic vallo adsultare leonem,
iam praedas offerre tibi, iam vertere terga,
respectantem adeo atque iras cum fraude coquentem.
claude, oro, castra et cunctas spes eripe pugnae.
haec monuisse satis. sed si compescere
corda
non datur oranti, magno te iure pioque
dictator capere arma veto.' sic castra relinquens
vallarat monitis ac se referebat ad urbem.
Ecce autem flatu classis
Phoenissa secundo
litora Caietae Laestrygoniosque recessus
sulcabat rostris portusque intrarat apertos
ac totus multo spumabat remige pontus,
cum trepidae fremitu vitreis e sedibus antri
aequoreae pelago simul emersere sorores
ac possessa vident infestis litora
proris.
tum magno perculsa metu Nereia turba
attonitae propere refluunt ad limina nota,
Teleboum medio surgunt qua regna profundo
pumiceaeque procul sedes. immanis in antro
conditur abrupto Proteus ac spumea
late
cautibus obiectis reiectat caerula vates.
is postquam (sat gnarus enim rerumque metusque)
per varias lusit formas et terruit atri
serpentis squamis horrendaque sibila torsit
aut fremuit torvo mutatus membra
leone,
'Dicite,' ait 'quae causa viae? quisve ora repente
pervasit pallor? cur scire futura libido?'
Ad quae Cymodoce, Nympharum
maxima natu
Italidum: 'Nosti nostros, praesage, timores.
quid Tyriae classes ereptaque litora
nobis
portendunt? num migrantur Rhoeteia regna
in Libyam superis? aut hos Sarranus habebit
navita iam portus? patria num sede fugatae
Atlantem et Calpen extrema habitabimus antra?'
Tunc sic evolvens repetita
exordia
retro
incipit ambiguus vates reseratque futura:
'Laomedonteus Phrygia cum sedit in Ida
pastor et errantis dumosa per avia tauros
arguta revocans ad roscida pascua canna
audivit sacrae lentus certamina
formae,
tum matris currus niveos agitabat olores
tempora sollicitus litis servasse Cupido.
parvulus ex umero corytos et aureus arcus
fulgebat, nutuque vetans trepidare parentem
monstrabat gravidam telis se ferre
pharetram.
ast alius nivea comebat fronte capillos,
purpureos alius vestis religabat amictus.
cum sic suspirans roseo Venus ore decoros
adloquitur natos: "Testis certissima vestrae
ecce dies pietatis adest. quis credere
salvis
hoc ausit vobis? de forma atque ore (quid ultra
iam superest rerum?) certat Venus. omnia parvis
si mea tela dedi blando medicata veneno,
si vester, caelo ac terris qui foedera sancit,
stat supplex, cum vultis, avus: victoria
nostra
Cypron Idymaeas referat de Pallade palmas,
de Iunone Paphos centum mihi fumet in aris."
dumque haec aligeris instat Cytherea, sonabat
omne nemus gradiente dea. iam bellica virgo,
aegide deposita et qua adsuetum casside
crinem
involvit, nec compta tamen pacemque serenis
condiscens oculis, ibat lucoque ferebat
praedicto sacrae vestigia concita plantae.
parte alia intrabat iussis Saturnia silvis,
iudicium Phrygis et fastus pastoris et
Iden
post fratris latura toros. postrema nitenti
adfulsit vultu ridens Venus: omnia circa
et nemora et penitus frondosis rupibus antra
spirantem sacro traxerunt vertice odorem.
nec iudex sedisse valet, fessique
nitoris
luce cadunt oculi, ac metuit dubitasse videri.
sed victae fera bella deae vexere per aequor,
atque excisa suo pariter cum iudice Troia.
tum pius Aeneas terris iactatus et undis
Dardanios Itala posuit tellure
penatis.
dum cete ponto innabunt, dum sidera caelo
lucebunt, dum sol Indo se litore tollet,
hic regna et nullae regnis per saecula metae.
at vos, o natae, currit dum immobile filum,
Hadriaci fugite infaustas Sasonis
harenas.
sanguineis tumidus ponto miscebitur undis
Aufidus et rubros impellet in aequora fluctus,
damnatoque deum quondam per carmina campo
Aetolae rursus Teucris pugnabitis umbrae.
Punica Romuleos quatient mox spicula
muros,
multaque Hasdrubalis fulgebit strage Metaurus.
hinc ille in furto genitus patruique piabit
idem ultor patrisque necem; tum litus Elissae
implebit flammis avelletque Itala Poenum
viscera torrentem et propriis superabit in oris.
huic Carthago armis, huic Africa nomine cedet,
hic dabit ex sese qui tertia bella fatiget
et cinerem Libyae ferat in Capitolia victor.'
Quae dum arcana deum vates
evolvit in antro,
iam monita et Fabium bellique equitumque
magister
exuerat mente ac praeceps tendebat in hostem.
pascere nec Poenus pravum ac nutrire furorem
deerat et, ut parvo maiora ad proelia damno
eliceret, dabat interdum simulantia terga:
non aliter, quam qui sparsa per stagna
profundi
evocat e liquidis piscem penetralibus esca,
cumque levem summa vidit iam nare sub unda,
ducit sinuato captivum ad litora lino.
Fama furit versos hostis,
Poenumque salutem
invenisse fuga: liceat si vincere,
finem
promitti cladum, sed enim dicione carere
virtutem, et poenas vincentibus esse repostas.
clausurum iam castra ducem rursusque referri
vaginae iussurum enses, reddatur in armis
ut ratio, et purget miles cur vicerit
hostem.
haec vulgus. necnon patrum Saturnia mentes
invidiae stimulo fodit et popularibus auris.
tunc indigna fide censent optandaque Poeno,
quae mox haud parvo luerent damnata periclo.
Dividitur miles, Fabioque
equitumque
magistro
imperia aequantur penitus. cernebat et expers
irarum senior, magnas ne penderet alti
erroris poenas patria inconsulta, timebat.
ac tum, multa putans secum, ut remeavit ab urbe,
partitus socias vires, vicina
propinquis
signa iugis locat et specula sublimis ab alta
non Romana minus servat quam Punica castra.
nec mora. disiecto Minuci vecordia vallo
perdendi simul et pereundi ardebat amore.
Quem postquam rapidum vidit
procedere
castris
hinc Libys, hinc Fabius, simul accendere sagacis
in subitum curas: propere capere arma maniplis
edicit vallique tenet munimine turmas
Ausonius, torquet totas in proelia vires
Poenorum ductor propellitque agmina
voce:
'Dum dictator abest, rape, miles, tempora pugnae.
non sperata diu plano certamina campo
offert ecce deus. quando data copia, longum
detergete situm ferro multoque cruore
exsatiate, viri, plenos rubiginis
enses.'
Atque ea Cunctator pensabat
ab aggere valli
perlustrans campos oculis, tantoque periclo
discere, quinam esset Fabius, te, Roma, dolebat.
cui natus iuncta arma ferens 'Dabit improbus,' inquit
'quas dignum est, poenas, qui per suffragia
caeca
invasit nostros haec ad discrimina fasces.
insanae spectate tribus. pro lubrica rostra
et vanis fora laeta viris! nunc munera Martis
aequent imperio et solem concedere nocti
sciscant imbelles. magna mercede
piabunt
erroris rabiem et nostrum violasse parentem.'
tum senior, quatiens hastam lacrimisque coortis.
'Sanguine Poenorum, iuvenis, tam tristia dicta
sunt abolenda tibi. patiarne ante ora manusque
civem deleri nostras, aut vincere
Poenum,
me spectante, sinam? non aequavisse minorem
solvetur culpa si sunt mihi talia corda?
iamque hoc, ne dubites, longaevi, nate, parentis
accipe et aeterno fixum sub pectore serva:
succensere nefas patriae, nec foedior
ulla
culpa sub extremas fertur mortalibus umbras.
sic docuere senes. quantus qualisque fuisti,
cum pulsus lare et extorris Capitolia curru
intrares exul, tibi corpora caesa, Camille,
damnata quot sunt dextra! pacata fuissent
ni consulta viro mensque impenetrabilis irae,
mutassentque solum sceptris Aeneia regna
nullaque nunc stares terrarum vertice, Roma.
pone iras, o nate, meas. socia arma feramus
et celeremus opem.' iamque intermixta
sonabant
classica, procursusque viros conliserat acer.
Primus claustra manu portae
dictator et altos
disiecit postis rupitque in proelia cursum.
non graviore movent venti certamina mole
Odrysius Boreas et Syrtim tollere
pollens
Africus, obnixi cum bella furentia torquent:
distraxere fretum ac diversa ad litora volvunt
aequor quisque suum; sequitur stridente procella
nunc huc, nunc illuc, raptum mare et intonat undis.
haud prorsus daret ullus honos tellusque
subacta
Phoenicum et Carthago ruens, iniuria quantum
orta ex invidia decoris tulit. omnia namque
dura simul devicta viro, metus, Hannibal, irae,
invidia, atque una fama et fortuna subactae.
Poenus ab excelso rapidos
decurrere vallo
ut vidit, tremuere irae, ceciditque repente
cum gemitu spes haud dubiae praesumpta ruinae.
quippe aciem denso circumvallaverat orbe
hausurus clausos coniectis undique telis.
atque hic Dardanius pravo certamine
ductor
iam Styga et aeternas intrarat mente tenebras
(nam Fabium auxiliumque viri sperare pudebat),
cum senior gemino complexus proelia cornu
ulteriore ligat Poenorum terga corona
et modo claudentis aciem nunc, extima
cingens,
clausos ipse tenet. maiorem surgere in arma
maioremque dedit cerni Tirynthius. altae
scintillant cristae et, mirum, velocibus ingens
per subitum membris venit vigor: ingerit hastas
aversumque premit telorum nubibus
hostem:
qualis post iuvenem, nondum subeunte senecta,
rector erat Pylius bellis aetate secunda.
Inde ruens Thurin et Buten
et Narin et Arsen
dat leto fisumque manus conferre Mahalcen,
cui decus insigne et quaesitum cuspide
nomen.
tum Garadum largumque comae prosternit Adherben
et geminas acies superantem vertice Thulin,
qui summas alto prensabat in aggere pinnas,
eminus hos, gladio Sapharum gladioque Monaesum
et Morinum pugnas aeris stridore cientem,
dexteriore gena cum sedit letifer ictus,
perque tubam fixae decurrens vulnere malae
extremo fluxit propulsus murmure sanguis.
proximus huic iaculo Nasamonius occidit Idmon.
namque super tepido lapsantem sanguine et
aegra
lubrica nitentem nequiquam evadere planta
impacto prosternit equo trepideque levantem
membra adflicta solo pressa violentius hasta
implicuit terrae telumque in caede reliquit.
haeret humi cornus motu tremefacta
iacentis
et campo servat mandatum adfixa cadaver.
Necnon exemplo laudis
furiata iuventus,
Sullaeque Crassique simul iunctusque Metello
Furnius ac melior dextrae Torquatus, inibant
proelia et unanimi vel morte emisse
volebant
spectari Fabio. miser hic vestigia retro
dum rapit et molem subducto corpore vitat
intorti Bibulus saxi atque in terga refertur,
strage super lapsus socium, qua fibula morsus
loricae crebro laxata resolverat
ictu,
accepit lateri penitusque in viscera adegit
extabat fixo quod forte cadavere ferrum.
heu sortem necis! evasit Garamantica tela
Marmaridumque manus, ut inerti cuspide fusus
occideret, telo non in sua vulnera
misso.
volvitur exanimis, turpatque decora iuventa
ora novus pallor. membris dimissa solutis
arma fluunt, erratque niger per lumina somnus.
Venerat ad bellum Tyria
Sidone, nepotum
excitus prece, et auxilio socia arma
ferebat,
Eoa tumidus pharetrati militis ala,
gens Cadmi, Cleadas; fulva cui plurima passim
casside et aurato fulgebat gemma monili,
qualis ubi Oceani renovatus Lucifer unda
laudatur Veneri et certat maioribus
astris.
ostro ipse ac sonipes ostro totumque per agmen
purpura Agenoreis saturata micabat aenis.
hic avidum pugnae et tam clarum excidere nomen
Brutum exoptantem, varie nunc laevus in orbem,
nunc dexter levibus flexo per devia
gyris
ludificatus equo, volucrem post terga sagittam
fundit Achaemenio detractans proelia ritu.
nec damnata manus, medio sed, flebile, mento
armigeri Cascae penetrabilis haesit harundo
oblicumque secans subrecta cuspide
vulnus
umenti ferrum admovit tepefacta palato.
at Brutus diro casu turbatus amici
ausum multa virum et spargentem in vulnera saevos
fraude fugae calamos, iam nullis cursibus instat
prendere cornipedis, sed totam pectoris
iram
mandat atrox hastae telumque volatile nodo
excutit et summum, qua laxa monilia crebro
nudabant versu, tramittit cuspide pectus.
labitur intento cornu transfossus, et una
arcum laeva cadens, dimisit dextra
sagittam.
At non tam tristi sortitus
proelia Marte
Phoebei Soractis honor Carmelus agebat.
sanguine quippe suo iam Bagrada tinxerat ensem,
dux rectorque Nubae populi, iam fusus eidem
Zeusis Amyclaei stirps impacata
Phalanti,
quem tulerat mater claro Phoenissa Laconi.
talia dum metuit, nec pugnae fisus in hoste
tam rapido nec deinde fugae, suadente pavore,
per dumos miser in vicina cacumina quercus
repserat atque alta sese occultabat in
umbra
Hampsicus, insistens tremulis sub pondere ramis.
hunc longa multa orantem Carmelus et altos
mutantem saltu ramos transverberat hasta,
ut, qui viscatos populatur harundine lucos,
dum nemoris celsi procera cacumina
sensim
substructa certat tacitus contingere meta,
sublimem calamo sequitur crescente volucrem.
effudit vitam, atque alte manante cruore
membra pependerunt curvato exanguia ramo.
Iamque in palantis ac versos
terga
feroces
pugnabant Itali, subitus cum mole pavenda
terrificis Maurus prorumpit Tunger in armis.
nigra viro membra, et furvi iuga celsa trahebant
cornipedes, totusque novae formidinis arte
concolor aequabat liventia currus
equorum
terga: nec erectis similes imponere cristis
cessarat pennas, aterque tegebat amictus:
ceu quondam aeternae regnator noctis, ad imos
cum fugeret thalamos Hennaea virgine rapta,
egit nigrantem Stygia caligine
currum.
at Cato, tum prima sparsus lanugine malas,
quod peperere decus Circaeo Tuscula dorso
moenia, Laertae quondam regnata nepoti,
quamquam tardatos turbata fronte Latinos
collegisse gradum videt, imperterritus
ipse
ferrata calce atque effusa largus habena
cunctantem impellebat equum. negat obuius ire
et trepidat cassa sonipes exterritus umbra.
tum celer in pugnam dorso delatus ab alto
alipedem planta currum premit atque
volanti
adsilit a tergo. cecidere et lora repente
et stimuli, ferrumque super cervice tremiscens
palluit infelix subducto sanguine Maurus.
ora rapit gladio praefixaque cuspide portat.
At saevo Mavorte ferox
perrumpit
anhelum
dictator cum caede globum. miserabile visu,
vulneribus fessum ac multo labente cruore
ductorem cernit suprema ac foeda precantem.
manavere genis lacrimae, clipeoque paventem
protegit et natum stimulans 'Fortissime,
labem
hanc pellamus' ait 'Poenoque ob mitia facta,
quod nullos nostris ignis disperserit arvis,
dignum expendamus pretium.' tunc arte paterna
ac stimulis gaudens iuvenis circumdata Poenum
agmina deturbat gladio campumque
relaxat,
donec Sidonius decederet aequore ductor:
ceu, stimulante fame, rapuit cum Martius agnum
averso pastore lupus fetumque trementem
ore tenet presso, tum, si vestigia cursu
auditis celeret balatibus obuia
pastor,
iam sibimet metuens, spirantem dentibus imis
reiectat praedam et vacuo fugit aeger hiatu.
~tum demum, Tyriis quas circumfuderat atra
tempestas, Stygiae tandem fugere tenebrae.
torpebant dextrae, et sese meruisse
negabant
servari, subitisque bonis mens aegra natabat:
ut, qui conlapsa pressi iacuere ruina,
eruta cum subito membra et nox atra recessit,
conivent solemque pavent agnoscere visu.
Quis actis senior numerato
milite
laetus
collis et tuto repetebat in aggere castra.
ecce autem e media iam morte renata iuventus
clamorem tollens ad sidera et ordine longo
ibat ovans Fabiumque decus Fabiumque salutem
certatim et magna memorabant voce
parentem.
tum qui partitis dissederat ante maniplis
'Sancte' ait 'o genitor, revocato ad lucis honorem
si fas vera queri, cur nobis castra virosque
dividere est licitum? patiens cur arma dedisti,
quae solus rexisse vales? hoc munere
lapsi
aeternas multo cum sanguine vidimus umbras.
ocius huc aquilas servataque signa referte.
hic patria est, murique urbis stant pectore in uno.
tuque dolos, Poene, atque astus tandem exue notos:
cum solo tibi iam Fabio sunt bella
gerenda.'
Haec ubi dicta dedit, mille
hinc, venerabile visu,
caespite de viridi surgunt properantibus arae.
nec prius aut epulas aut munera grata Lyaei
fas cuiquam tetigisse fuit quam multa precatus
in mensam Fabio sacrum libavit honorem.
|