Turbato monstris Latio cladisque futurae
signa per Ausoniam prodentibus inrita divis,
haud secus ac si fausta forent et prospera pugnae
omina venturae, consul traducere noctem
exsomnis telumque manu vibrare per
umbras
ac modo segnitie Paulum increpitare, modo acris
exercere tubas nocturnaque classica velle.
nec minor in Poeno properi certaminis ardor.
erumpunt vallo fortuna urgente sinistra
consertaeque manus. nam sparsi ad pabula
campis
vicinis raptanda Macae fudere volucrem
telorum nubem. ante omnis invadere bella
Mancinus gaudens hostilique unguere primus
tela cruore cadit, cadit et numerosa iuventus.
nec pecudum fibras Varro et contraria
Paulo
auspicia incusante deum compesceret arma,
ni sors alterni iuris, quo castra reguntur,
arbitrium pugnae properanti in fata negasset.
quae tamen haud valuit perituris milibus una
plus donasse die. rediere in castra,
gemente
haud dubie Paulo, qui crastina iura videret
amenti cessura viro, frustraque suorum
servatas a caede animas. nam turbidus ira
infensusque morae dilata ob proelia ductor
'Sicine, sic' inquit 'grates pretiumque
rependis,
Paule, tui capitis? meruerunt talia, qui te
legibus atque urnae dira eripuere minanti?
tradant immo hosti revocatos ilicet enses,
tradant arma iube, aut pugnantum deripe dextris.
sed vos, quorum oculos atque ora umentia
vidi,
vertere cum consul terga et remeare iuberet,
ne morem et pugnae signum expectate petendae.
dux sibi quisque viam rapito, cum spargere primis
incipiet radiis Gargana cacumina Phoebus.
pandam egomet propere portas. ruite ocius atque
hunc
ereptum revocata diem.' sic turbidus aegra
pestifero pugnae castra incendebat amore.
At Paulus, iam non idem nec
mente nec ore,
sed qualis stratis deleto milite campis
post pugnam stetit, ante oculos atque ora
futuro
obversante malo, ceu iam spe lucis adempta
cum stupet exanimata parens natique tepentis
nequiquam fovet extremis amplexibus artus,
'Per totiens' inquit 'concussae moenia Romae,
perque has, nox Stygia quas iam circumvolat
umbra,
insontis animas, cladi parce obuius ire.
dum transit divum furor et consumitur ira
Fortunae, novus Hannibalis, sat, nomina ferre
si discit miles nec frigidus aspicit hostem.
nonne vides, cum vicinis auditur in
arvis,
quam subitus linquat pallentia corpora sanguis,
quamque fluant arma ante tubas? cunctator et aeger,
ut rere, in pugnas Fabius quotcumque sub illis
culpatis duxit signis, nunc arma capessunt.
at quos Flaminius++sed dira avertite
divi.
sin nostris animus monitis precibusque repugnat,
aures pande deo. cecinit Cymaea per orbem
haec olim vates et te praesaga tuosque
vulgavit terris proavorum aetate furores.
iamque alter tibi, nec perplexo carmine,
coram
fata cano vates: sistis ni crastina signa,
firmabis nostro Phoebeae dicta Sibyllae
sanguine. nec Graio posthac Diomede ferentur,
sed te, si perstas, insignes consule campi.'
haec Paulus, lacrimaeque oculis ardentibus
ortae.
Necnon et noctem sceleratus
polluit error.
Xanthippo captus Libycis tolerarat in oris
servitium Satricus, mox inter praemia regi
Autololum dono datus ob virtutis honorem.
huic domus et gemini fuerant Sulmone
relicti
matris in uberibus nati, Mancinus et una
nomine Rhoeteo Solimus. nam Dardana origo
et Phrygio genus a proavo, qui sceptra secutus
Aeneae claram muris fundaverat urbem
ex sese dictam Solimon. celebrata
colonis
mox Italis paulatim attrito nomine Sulmo.
at tum barbaricis Satricus cum rege catervis
advectus, quo non spretum, si posceret usus,
noscere Gaetulis Latias interprete voces,
postquam posse datum Paeligna revisere
tecta
et patrium sperare Larem, ad conamina noctem
advocat ac furtim castris evadit iniquis.
sed fuga nuda viri. sumpto nam prodere coepta
vitabat clipeo et dextra remeabat inermi.
exuvias igitur prostrataque corpora campo
lustrat et exutis Mancini cingitur armis.
iamque metus levior. verum, cui dempta ferebat
exangui spolia et cuius nudaverat artus,
natus erat, paulo ante Maca prostratus ab hoste.
Ecce sub adventum noctis
primumque
soporem
alter natorum, Solimus, vestigia vallo
Ausonio vigil extulerat, dum sorte vicissim
alternat portae excubias, fratrisque petebat
Mancini stratum sparsa inter funera corpus,
furtiva cupiens miserum componere
terra.
nec longum celerarat iter, cum tendere in armis
aggere Sidonio venientem conspicit hostem,
quodque dabat fors in subitis necopina, sepulcro
Aetoli condit membra occultata Thoantis.
inde, ubi nulla sequi propius pone arma
virumque
incomitata videt vestigia ferre per umbras,
prosiliens tumulo contorquet nuda parentis
in terga haud frustra iaculum, Tyriamque sequentum
Satricus esse manum et Sidonia vulnera credens,
auctorem caeci trepidus circumspicit
ictus.
Verum ubi victorem iuvenili
robore cursus
attulit et notis fulsit lux tristis ab armis
fraternusque procul luna prodente retexit
ante oculos sese et radiavit comminus umbo,
exclamat iuvenis subita flammatus ab
ira:
'Non sim equidem Sulmone satus tua, Satrice, proles
nec frater, Mancine, tuus fatearque nepotem
Pergameo indignum Solimo, si evadere detur
huic nostras impune manus. tu nobile gestes
germani spolium ante oculos referasque
superba
me spirante domus Paelignae perfidus arma?
haec tibi, cara parens Acca, ad solacia luctus
dona feram, nati ut figas aeterna sepulcro.'
Talia vociferans stricto
mucrone ruebat.
ast illi iam tela manu iamque arma
fluebant
audita patria natisque et coniuge et armis,
ac membra et sensus gelidus stupefecerat horror.
tum vox semanimi miseranda effunditur ore:
'Parce, precor, dextrae, non ut mihi vita supersit
(quippe nefas hac velle frui), sed sanguine
nostro
ne damnes, o nate, manus. Carthaginis ille
captivus, patrias nunc primum advectus in oras,
ille ego sum Satricus, Solimi genus. haud tua, nate,
fraus ulla est. iaceres in me cum fervidus hastam,
Poenus eram. verum castris elapsus
acerbis
ad vos et carae properabam coniugis ora:
hunc rapui exanimi clipeum. sed iam unice nobis
haec fratris tumulis arma excusata reporta.
curarum tibi prima tamen sit, nate, referre
ductori monitus Paulo, producere
bellum
nitatur Poenoque neget certamina Martis.
augurio exultat divum immensamque propinqua
stragem acie sperat. quaeso, cohibete furentem
Varronem: namque hunc fama est impellere signa.
sat magnum hoc miserae fuerit mihi cardine
vitae
solamen cavisse meis. nunc ultima, nate,
invento simul atque amisso redde parenti
oscula.' sic fatus galeam exuit atque rigentis
invadit nati tremebundis colla lacertis:
attonito mentis verbis sanare
pudorem
vulneris impressi et telum excusare laborat:
'Quis testis nostris, quis conscius adfuit actis?
non nox errorem nigranti condidit umbra?
cur trepidas? da, nate, magis, da iungere pectus.
absolvo pater ipse manum, atque in fine
laborum
hac condas oculos dextra, precor.' at miser imo
pectore suspirans iuvenis non verba vicesque
adloquio vocemve refert, sed sanguinis atri
sistere festinat cursum laceroque ligare
ocius inlacrimans altum velamine
vulnus.
tandem inter gemitus miserae erupere querelae:
'Sicine te nobis, genitor, Fortuna reducit
in patriam? sic te nato natumque parenti
impia restituit? felix o terque quaterque
frater, cui fatis genitorem agnoscere
ademptum.
ast ego, Sidoniis imperditus, ecce, parentem
vulnere cognosco. saltem hoc, Fortuna, fuisset
solamen culpae, dubia ut mihi signa dedisses
infausti generis. verum linquetur iniquis
non ultra superis nostros scelerare
labores.'
Haec dum amens queritur, iam
deficiente cruore
in vacuas senior vitam disperserat auras.
tum iuvenis maestum attollens ad sidera vultum
'Pollutae dextrae et facti Titania testis
infandi, quae nocturno mea lumine
tela
derigis in patrium corpus, non amplius' inquit
'his oculis et damnato violabere visu.'
haec memorat, simul ense fodit praecordia et atrum
sustentans vulnus mananti sanguine signat
in clipeo mandata patris: fvge proelia
varro,
ac summi tegimen suspendit cuspide teli
defletumque super prosternit membra parentem.
Talia venturae mittebant
omina pugnae
Ausoniis superi, sensimque abeuntibus umbris
conscia nox sceleris roseo cedebat
Eoo.
ductor in arma suos Libys et Romanus in arma
excibant de more suos, Poenisque redibat
qualis nulla dies omni surrexerit aevo.
'Non verborum' inquit 'stimulantum' Poenus 'egetis,
Herculeis iter a metis ad Iapygis
agros
vincendo emensi. nusquam est animosa Saguntos,
concessere Alpes, pater ipse superbus aquarum
Ausonidum Eridanus captivo defluit alveo.
strage virum mersus Trebia est, atque ora sepulcro
Lydia Flaminio premitur, lateque
refulgent
ossibus ac nullo sulcantur vomere campi.
clarior his titulus plusque adlatura cruoris
lux oritur. mihi magna satis, sat vero superque
bellandi merces sit gloria: cetera vobis
vincantur. quicquid diti devexit
Hibero,
quicquid in Aetnaeis iactavit Roma triumphis,
quin etiam Libyco si quid de litore raptum
condidit, in vestros veniet sine sortibus enses.
ferte domos quod dextra dabit. nil ductor honoris
ex opibus posco. raptor per saecula longa
Dardanus edomitum vobis spoliaverit orbem.
qui Tyria ducis Sarranum ab origine nomen,
seu Laurens tibi, Sigeo sulcata colono,
adridet tellus, seu sunt Byzacia cordi
rura magis centum Cereri fruticantia
culmis,
electos optare dabo inter praemia campos.
addam etiam, flava Thybris quas inrigat unda,
captivis late gregibus depascere ripas.
qui vero externo socius mihi sanguine Byrsae
signa moves, dextram Ausonia si caede
cruentam
attolles, hinc iam civis Carthaginis esto.
neu vos Garganus Daunique fefellerit ora,
ad muros statis Romae. licet avia longe
urbs agat et nostro procul a certamine distet,
hic hodie ruet, atque ultra te ad proelia
miles
nulla voco: ex acie tende in Capitolia cursum.'
Haec memorat. tum propulso
munimine valli
fossarum rapuere moras, aciemque locorum
consilio curvis accommodat ordine ripis.
barbaricus laevo stetit ad certamina
cornu
bellator Nasamon unaque immanior artus
Marmarides, tum Maurus atrox Garamasque Macesque
et Massylae acies et ferro vivere laetum
vulgus Adyrmachidae pariter, gens accola Nili,
corpora ab immodico servans nigrantia
Phoebo.
quis positum agminibus caput imperiumque Nealces.
at parte in dextra, sinuat qua flexibus undam
Aufidus et curuo circum errat gurgite ripas,
Mago regit. subiere leves, quos horrida misit
Pyrene, populi et vario cinxere
tumultu
flumineum latus: effulget caetrata iuventus,
Cantaber ante alios nec tectus tempora Vasco
ac torto miscens Baliaris proelia plumbo
Baetigenaeque viri. celsus media ipse coercet
agmina, quae patrio firmavit milite
quaeque
Celtarum Eridano perfusis saepe catervis.
sed qua se fluvius retro labentibus undis
eripit et nullo cuneos munimine vallat,
turritas moles ac propugnacula dorso
belua nigranti gestans, ceu mobilis
agger,
nutat et erectos attollit ad aethera muros.
cetera iam Numidis circumvolitare vagosque
ferre datur cursus et toto fervere campo.
Dum Libys incenso dispensat
milite vires
hortandoque iterum atque iterum insatiabilis
urget
factis quemque suis et se cognoscere iactat
qua dextra veniant stridentis sibila teli,
promittitque viris nulli se defore testem,
iam Varro exacta vallo legione movebat
cladum principia, ac pallenti laetus in
unda
laxabat sedem venturis portitor umbris.
stant primi, quos sanguineae pendente vetabant
ire notae clipeo, defixique omine torpent.
iuxta terribilis facies: miseranda iacebant
corpora in amplexu, natusque in pectore
patris
imposita vulnus dextra letale tegebat.
effusae lacrimae, Mancinique inde reversus
fraterna sub morte dolor, tum triste movebat
augurium et similes defuncto in corpore vultus.
ocius erroris culpam deflendaque
facta
ductori pandunt atque arma vetantia pugnam.
ille ardens animi 'Ferte haec' ait 'omnia Paulo.
namque illum, cui femineo stant corde timores,
moverit ista manus, quae caede imbuta nefanda,
cum Furiae expeterent poenas, fortasse
paterno
signavit moriens sceleratum sanguine carmen.'
Tum minitans propere
discribit munera pugnae,
quaque feras saevus gentes aciemque Nealces
temperat, hac sese Marso cum milite cumque
Samnitum opponit signis et Iapyge
alumno.
at campi medio (namque hac in parte videbat
stare ducem Libyae) Servilius obuia adire
arma et Picentis Umbrosque inferre iubetur.
cetera Paulus habet dextro certamina cornu.
his super insidias contra Nomadumque
volucrem
Scipiadae datur ire manum, quaeque arte dolisque
scindent se turmae, praedicit spargere bellum.
Iamque propinquabant acies,
agilique virorum
discursu mixtoque simul calefacta per ora
cornipedum hinnitu et multum strepitantibus
armis
errabat caecum turbata per agmina murmur.
sic, ubi prima movent pelago certamina venti,
inclusam rabiem ac sparsuras astra procellas
parturit unda freti fundoque emota minacis
expirat per saxa sonos atque acta
cavernis
torquet anhelantem spumanti vertice pontum.
Nec vero fati tam saevo in
turbine solum
terrarum fuit ille labor. discordia demens
intravit caelo superosque ad bella coegit.
hinc Mavors, hinc Gradivum comitatus
Apollo
et domitor tumidi pugnat maris, hinc Venus amens,
hinc Vesta et captae stimulatus caede Sagunti
Amphitryoniades, pariter veneranda Cybebe
Indigetesque dei Faunusque satorque Quirinus
alternusque animae mutato Castore
Pollux.
contra cincta latus ferro Saturnia Iuno
et Pallas, Libycis Tritonidos edita lymphis,
ac patrius flexis per tempora cornibus Hammon,
multaque praeterea divorum turba minorum.
quorum ubi mole simul venientum et gressibus
alma
intremuit tellus, pars implevere propinquos
divisi montes, pars sedem nube sub alta
ceperunt: vacuo descensum ad proelia caelo.
Tollitur immensus deserta ad
sidera clamor,
Phlegraeis quantas effudit ad aethera
voces
terrigena in campis exercitus, aut sator aevi
quanta Cyclopas nova fulmina voce poposcit
Iuppiter, extructis vidit cum montibus ire
magnanimos raptum caelestia regna Gigantas.
nec vero prima in tantis concursibus
hasta
ulla fuit: stridens nimbus certante furore
telorum simul effusus, cupidaeque cruoris
hinc atque hinc animae gemina cecidere procella.
ac prius insanus dextra quam ducitur ensis
bellantum pars magna iacet. super ipsa
suorum
corpora consistunt avidi calcantque gementis.
nec magis aut Libyco protrudi Dardana nisu
avertive potest pubes, aut ordine pelli
fixa suo Sarrana manus, quam vellere sede
si coeptet Calpen impacto gurgite
pontus.
amisere ictus spatium, nec morte peracta
artatis cecidisse licet. galea horrida flictu
adversae ardescit galeae, clipeusque fatiscit
impulsu clipei, atque ensis contunditur ense.
pes pede, virque viro teritur, tellusque
videri
sanguine operta nequit, caelumque et sidera pendens
abstulit ingestis nox densa sub aethere telis.
quis astare loco dederat Fortuna secundo,
contorum longo et procerae cuspidis ictu,
ceu primas agitent acies, certamina
miscent.
at, quos deinde tenet retrorsum inglorius ordo,
missilibus certant pugnas aequare priorum.
ultra clamor agit bellum, milesque cupiti
Martis inops saevis impellit vocibus hostem.
non ullum defit teli genus. hi sude
pugnas,
hi pinu flagrante cient, hi pondere pili,
at saxis fundaque alius iaculoque volucri.
interdum stridens per nubila fertur harundo,
interdumque ipsis metuenda phalarica muris.
Speramusne, deae, quarum
mihi sacra
coluntur,
mortali totum hunc aperire in saecula voce
posse diem? tantumne datis confidere linguae,
ut Cannas uno ore sonem? si gloria vobis
nostra placet neque vos magnis avertitis ausis,
huc omnis cantus Phoebumque vocate
parentem.
verum utinam posthac animo, Romane, secunda,
quanto nunc adversa, feras, sintque hactenus, oro,
nec libeat temptare deis an Troia proles
par bellum tolerare queat. tuque anxia fati
pone, precor, lacrimas et adora vulnera
laudes
perpetuas paritura tibi. nam tempore, Roma,
nullo maior eris. mox sic labere secundis
ut sola cladum tuearis nomina fama.
Iamque inter varias Fortuna
utrimque virorum
alternata vices incerto eluserat
iras
eventu, mediaque diu pendente per ambas
spe gentis, paribus Mavors flagrabat in armis:
mitia ceu viridis agitant cum flamina culmos,
necdum maturas impellit ventus aristas,
huc atque huc it summa seges nutansque
vicissim
alterno lente motu incurvata nitescit.
tandem barbaricis perfractam viribus acri
dissipat incurrens aciem clamore Nealces.
laxati cunei, perque intervalla citatus
inrupit trepidis hostis. tum turbine
nigro
sanguinis exundat torrens, nullumque sub una
cuspide procumbit corpus. dum vulnera tergo
bellator timet Ausonius, per pectora saevas
exceptat mortes et leto dedecus arcet.
Stabat cum primis mediae
certamine
pugnae
aspera semper amans et par cuicumque periclo
Scaevola, nec tanta vitam iam strage volebat,
sed dignum proavo letum et sub nomine mortem.
is postquam frangi res atque augescere vidit
exitium, 'Brevis hoc vitae, quodcumque
relictum,
extendamus;' ait 'nam virtus futtile nomen,
ni decori sat sint pariendo tempora leti.'
dixit et in medios, qua dextera concita Poeni
limitem agit, vasto conixus turbine fertur.
hic exultantem Caralim atque erepta
volentem
indvere excelso caesi gestamina trunco
ense subit, capuloque tenus ferrum impulit ira.
volvitur ille ruens atque arva hostilia morsu
adpetit et mortis premit in tellure dolores.
nec Gabaris Sicchaeque virum tenuere
furentes
concordi virtute manus; sed perdidit acer,
dum stat, decisam Gabar inter proelia dextram;
at Siccha auxilium, magno turbante dolore,
dum temere accelerat, calcato improvidus ense
succidit ac nudae sero vestigia
plantae
damnavit dextraque iacet morientis amici.
tandem convertit fatalia tela Nealcae
fulminei gliscens iuvenis furor. exilit ardens
nomine tam claro stimulante ad praemia caedis.
tum silicem scopulo avulsum, quem montibus
altis
detulerat torrens, raptum contorquet in ora
turbidus. incusso crepuerunt pondere malae,
ablatusque viro vultus: concreta cruento
per nares cerebro sanies fluit, atraque manant
orbibus elisis et trunca lumina
fronte.
sternitur unanimo Marius succurrere Capro
conatus metuensque viro superesse cadenti.
lucis idem auspicium ac patrium et commune duobus
paupertas: sacro iuvenes Praeneste creati
miscuerant studia et iuncta tellure
serebant.
velle ac nolle ambobus idem sociataque toto
mens aevo ac parvis dives concordia rebus.
occubuere simul, votisque ex omnibus unum
id Fortuna dedit, iunctam inter proelia mortem.
arma fuere decus victori bina
Symaetho.
Sed longum tanto laetari
munere casus
haud licitum Poenis. aderat terrore minaci
Scipio conversae miseratus terga cohortis
et cuncti fons Varro mali flavusque comarum
Curio et a primo descendens consule
Brutus.
atque his fulta viris acies repararet ademptum
mole nova campum, subito ni turbine Poenus
agmina frenasset iam procurrentia ductor.
isque ut Varronem procul inter proelia vidit
et iuxta sagulo circumvolitare
rubenti
lictorem, 'Nosco pompam atque insignia nosco.
Flaminius modo talis' ait. tum fervidus acrem
ingentis clipei tonitru praenuntiat iram.
heu miser! aequari potuisti funere Paulo,
si tibi non ira superum tunc esset
ademptum
Hannibalis cecidisse manu. quam saepe querere,
Varro, deis, quod Sidonium defugeris ensem!
nam, rapido subitam portans in morte salutem
procursu ~incepta in sese discrimina vertit
Scipio. nec Poenum, quamquam est ereptus
opimae
caedis honor, mutasse piget maiore sub hoste
proelia et erepti Ticina ad flumina patris
exigere oblato tandem certamine poenas.
stabant educti diversis orbis in oris,
quantos non alias vidit concurrere
tellus,
Marte viri dextraque pares, sed cetera ductor
anteibat Latius, melior pietate fideque.
Desiluere cava turbati ad
proelia nube,
Mavors Scipiadae metuens, Tritonia Poeno,
adventuque deum intrepidis ductoribus
ambae
contremuere acies. ater, qua pectora flectit
Pallas, Gorgoneo late micat ignis ab ore
sibilaque horrificis torquet serpentibus aegis.
fulgent sanguinei, geminum vibrare cometem
ut credas, oculi, summaque in casside
largus
undantis voluit flammas ad sidera vertex.
at Mavors, moto proturbans aera telo
et clipeo campum involvens, Aetnaea Cyclopum
munere fundentem loricam incendia gestat
ac pulsat fulva consurgens aethera
crista.
Ductores pugnae intenti,
quantumque vicissim
auderent, propius mensi, tamen arma ferentis
sensere advenisse deos et laetus uterque
spectari superis addebant mentibus iras.
iamque ictu valido libratam a pectore
Poeni
Pallas in oblicum dextra detorserat hastam,
et Gradivus, opem divae portare ferocis
exemplo doctus, porgebat protinus ensem
Aetnaeum in pugnas iuveni ac maiora iubebat.
tum Virgo ignescens penitus violenta
repente
suffudit flammis ora atque obliqua retorquens
lumina turbato superavit Gorgona vultu.
erexere omnes immania membra chelydri
aegide commota, primique furoris ad ictus
rettulit ipse pedem sensim a certamine
Mavors.
hic dea convulsam rapido conamine partem
vicini montis scopulisque horrentia saxa
in Martem furibunda iacit, longeque relatos
expavit sonitus tremefacto litore Sason.
At non haec superum
fallebant proelia
regem.
demittit propere succinctam nubibus Irim
quae nimios frenet motus, ac talia fatur:
'I, dea, et Oenotris velox adlabere terris
germanoque truces, dic, Pallas mitiget iras
nec speret fixas Parcarum vertere leges.
dic etiam: "Ni desistis (nam virus et aestus
flammiferae novi mentis) nec colligis iram,
aegide praecellant quantum horrida fulmina nosces."'
Quae postquam accepit
dubitans Tritonia virgo
nec sat certa diu, patriis an cederet
armis,
'Absistemus' ait 'campo. sed Pallade pulsa
num fata avertet? caeloque arcebit ab alto
cernere Gargani ferventia caedibus arva?'
haec effata cava Poenum in certamina nube
sublatum diversa tulit terrasque
reliquit.
At Gradivus atrox remeantis
in aethera divae
abscessu revocat mentes fusosque per aequor
ipse manu magna nebulam circumdatus acri
restituit pugnae. convertunt signa novamque
instaurant Itali versa formidine
caedem.
cum ventis positus custos, cui flamina carcer
imperio compressa tenet caelumque ruentes
Eurique et Boreae parent Corique Notique,
Iunonis precibus promissa haud parva ferentis
regnantem Aetolis Vulturnum in proelia
campis
effrenat. placet hic irae exitiabilis ultor.
qui, se postquam Aetnae mersit candente barathro
concepitque ignes et flammea protulit ora,
evolat horrendo stridore ac Daunia regna
perflat agens caecam glomerato pulvere
nubem.
eripuere oculos aurae vocemque manusque.
vertice harenoso candentis, flebile dictu,
torquet in ora globos Italum et bellare maniplis
iussa laetatur rabie. tum mole ruinae
sternuntur tellure et miles et arma
tubaeque,
atque omnis retro flatu occursante refertur
lancea et in tergum Rutulis cadit inritus ictus.
atque idem flatus Poenorum tela secundant,
et velut ammento contorta hastilia turbo
adiuvat ac Tyrias impellit stridulus
hastas.
tum denso fauces praeclusus pulvere miles
ignavam mortem compresso maeret hiatu.
ipse caput flavum caligine conditus atra
Vulturnus multaque comam perfusus harena
nunc versos agit a tergo stridentibus
alis,
nunc mediam in frontem veniens clamante procella
obuius arma quatit patuloque insibilat ore.
interdum intentos pugnae et iam iamque ferentis
hostili iugulo ferrum conamine et ictu
avertit dextramque ipso de vulnere
vellit.
nec satis Ausonias passim foedare cohortes:
in Martem vomit immixtas mugitibus auras
bisque dei summas vibravit turbine cristas.
Quae dum Romuleis exercet
proelia turmis
Aeolius furor et Martem succendit in iras,
adfatur Virgo, socia Iunone, parentem:
'Quantos Gradivus fluctus in Punica castra,
respice, agit quantisque furens se caedibus implet!
nunc, quaeso, terris descendere non placet Irim?
quamquam ego non Teucros (nostro cum pignore
regnet
Roma, et Palladio sedes hac urbe locarim)
non Teucros delere aderam, sed lumen alumnae
Hannibalem Libyae pelli florentibus annis
vita atque extingui primordia tanta negabam.'
Excipit hic Iuno longique
laboris ab
ira
'Immo,' ait 'ut noscant gentes, immania quantum
regna Iovis valeant cunctisque potentia quantum
antistet, coniunx, superis tua, disice telo
flagranti (nil oramus) Carthaginis arces
Sidoniamque aciem vasto telluris
hiatu
Tartareis immerge vadis aut obrue ponto.'
Contra quae miti respondet
Iuppiter ore:
'Certatis fatis et spes extenditis aegras.
ille, o nata, libens cui tela inimica ferebas,
contundet Tyrios iuvenis ac nomina
gentis
induet et Libycam feret in Capitolia laurum.
at, cui tu, coniunx, cui das animosque decusque,
(fata cano) avertet populis Laurentibus arma.
nec longe cladis metae. venit hora diesque,
qua nullas umquam transisse optaverit
Alpes.'
sic ait atque Irim propere demittit Olympo
quae revocet Martem iubeatque abscedere pugna.
nec vetitis luctatus abit Gradivus in altas
cum fremitu nubes, quamquam lituique tubaeque
vulneraque et sanguis et clamor et arma
iuvarent.
Vt patuit liber superum
certamine tandem
laxatusque deo campus, ruit aequore ab imo
Poenus quo sensim caelestia fugerat arma,
magna voce trahens equitemque virosque feraeque
turrigerae molem tormentorumque
labores.
atque ubi turbantem levioris ense catervas
agnovit iuvenem, scintillavitque cruentis
ira genis, 'Quaenam Furiae quisve egit in hostem,
en, Minuci, deus, ut rursus te credere nobis
auderes?' inquit 'genitor tibi natus ab
armis
ille meis ubi nunc Fabius? semel, improbe, nostras
sit satis evasisse manus.' atque inde superbis
hasta comes dictis murali turbine pectus
transforat et voces venturas occupat ictu.
Nec ferro saevire sat est.
appellitur
atra
mole fera, et monstris componitur Itala pubes.
nam praevectus equo moderantem cuspide Lucas
Maurum in bella boves stimulis maioribus ire
ac raptare iubet Libycarum armenta ferarum.
immane stridens agitur crebroque
coacta
vulnere bellatrix properos fert belua gressus.
liventi dorso turris flammaque virisque
et iaculis armata sedet. procul aspera grando
saxorum super arma ruit, passimque volanti
celsus telorum fundit Libys aggere
nimbum.
stat niveis longum stipata per agmina vallum
dentibus, atque ebori praefixa comminus hasta
fulget ab incurvo derecta cacumine cuspis.
hic, inter trepidos rerum, per membra, per arma
exigit Ufentis sceleratum belua
dentem
clamantemque ferens calcata per agmina portat.
nec levius Tadio letum: qua tegmine thorax
multiplicis lini claudit latus, improba sensim
corpore non laeso penetrarunt spicula dentis
et sublime virum clipeo resonante
tulerunt.
haud excussa novi virtus terrore pericli:
utitur ad laudem casu geminumque citato
vicinus fronti lumen transverberat ense.
extimulata gravi sese fera tollit ad auras
vulnere et erectis excussam cruribus alte
pone iacit volvens reflexo pondere turrim.
arma virique simul spoliataque belua visu
sternuntur subita, miserandum, mixta ruina.
Spargi flagrantis contra
bellantia monstra
Dardanius taedas ductor iubet et facis
atrae,
quos fera circumfert, compleri sulphure muros.
nec iusso mora. collectis fumantia lucent
terga elephantorum flammis, raptusque sonoro
ignis edax vento per propugnacula fertur.
non aliter, Pindo Rhodopeve incendia
pastor
cum iacit, et silvis spatiatur fervida pestis,
frondosi ignescunt scopuli, subitoque per alta
conlucet iuga dissultans Vulcanius ardor.
it fera candenti torrente bitumine corpus
amens et laxo diducit limite
turmas.
nec cuiquam virtus propiora capessere bella:
longinquis audent iaculis et harundinis ictu.
uritur impatiens et magni corporis aestu
huc atque huc iactas accendit belua flammas,
donec vicini tandem se fluminis
undis
praecipitem dedit et tenui decepta liquore
stagnantis per plana vadi tulit incita longis
extantem ripis flammam. tum denique sese
gurgitis immersit molem capiente profundo.
At qua pugna datur, necdum
Maurusia pestis
igne calet, circumfusi Rhoeteia pubes
nunc iaculis, nunc et saxis, nunc alite plumbo
eminus incessunt, ut qui castella per altos
oppugnat munita locos atque adsidet arces.
ausus digna viro, fortuna digna
secunda,
extulerat dextram atque adversum comminus ensem
Mincius infelix ausi, sed stridula anhelum
fervorem effundens monstri manus abstulit acri
implicitum nexu diroque ligamine torsit
et superas alte miserum iaculata per
auras
telluri elisis adflixit, flebile, membris.
Has inter clades viso
Varrone sub armis
increpitans Paulus 'Quin imus comminus' inquit
'ductori Tyrio, quem vinctum colla catenis
staturum ante tuos currus promisimus
urbi?
heu patria, heu plebes scelerata et prava favoris!
haud umquam expedies tam dura sorte malorum,
quem tibi non nasci fuerit per vota petendum,
Varronem Hannibalemne, magis.' dum talia Paulus,
urget praecipitis Libys atque in terga
ruentum
ante oculos cunctas ductoris concitat hastas.
pulsatur galea et quatiuntur consulis arma.
acrius hoc Paulus medios ruit asper in hostis.
Tum vero excussus mentem, in
certamina Paulo
avia diducto, convertit Varro
manuque
cornipedem inflectens 'Das,' inquit 'patria, poenas,
quae Fabio incolumi Varronem ad bella vocasti.
quaenam autem mentis vel quae discordia fati
Parcarumque latens fraus est? abrumpere cuncta
iamdudum cum luce libet. sed comprimit
ensem
nescio qui deus. at quae me ad graviora reservat!
vivamne? et fractos sparsosque cruore meorum
hos referam populo fasces atque ora per urbes
iratas spectanda dabo et, quo saevius ipse
Hannibal haud poscat, fugiam et te, Roma,
videbo?'
plura indignantem telis propioribus hostes
egere, et sonipes rapuit laxatus habenas.
|