[0431A]
In lacrymas risus, in fletum gaudia verto:
In planctum plausus, in lacrymosa jocos,
Cum sua naturam video secreta silere,
Cum Veneris monstro naufraga turba perit.
Cum Venus in Venerem pugnans, illos facit illas:
Cumque suos magica devirat arte viros.
Non fraus tristitiam, non fraudes fletus adulter
Non dolus, imo dolor
parturit, imo parit.
Musa rogat, dolor ipse jubet, natura precatur,
Ut donem flendo, flebile carmen
eis.
Heu! quo naturae secessit gratia? morum
Forma, pudicitiae norma, pudoris amor!
Flet natura, silent mores, proscribitur omnis
Orphanus a veteri nobilitate pudor.
Activi generis sexus, se turpiter horret
[0431B]
Sic in passivum degenerare genus.
Femina vir factus, sexus denigrat honorem,
Ars magicae Veneris hermaphroditat eum.
Praedicat et subjicit, fit duplex terminus idem,
Grammaticae leges ampliat ille nimis.
Se negat esse virum, naturae factus in arte
Barbarus. Ars illi non placet, imo, tropus.
Non tamen ista tropus poterit translatio dici;
In vitium melius ista figura cadit.
Hic modo est logicus, per quem conversio simplex
Artis, naturae jura perire facit.
Cudit in incude, quae semina nulla monetat
Horret et incudem malleus ipse suam.
Nullam materiam matricis signat idaea,
Sed magis in sterili littore vomer arat.
[0431C]
Sic pede dactilico Veneris male iambitur usus,
In quo non patitur syllaba longa brevem.
Quamvis femineae speciei supplicet omnis
Forma viri, semper hujus honore minor;
Quamvis Tyndaridi vultus formetur, Adonis
Narcissique decor victus adoret eam:
Spernitur ipsa tamen, quamvis decor ille peroret
Et formae deitas disputet esse deam.
Qua
Jovis in dextra fulmen langueret, et omnis
Phoebi cessaret otia nervus agens:
Qua liber fieret servus, propriumque pudorem
Venderet Hippolytus, hujus amore fruens.
Queis impressa semel, mellirent oscula
succo,
Queis mellita darent, mellis in ore favum.
[0431D]
Spiritus exiret ad basia deditus ori,
Totus et in labiis luderet ipse sibi.
Ut dum sic moriar, in
me defunctus, in illa
Felici vita perfruar alter ego.
Non modo Tyndaridem Phrygius venatur adulter,
Sed Paris in Paridem monstra nefanda parit.
Non modo per rimas rimatur basia Thysbes
[0432A]
Pyramus, huic Veneris rimula nulla placet.
Non modo Pelides mentitur virginis actus,
Ut sic virgineum se probet esse virum;
Sed male naturae munus pro munere donat,
Cum sexum lucri vendit amore suum.
A Genii templo tales anathema merentur,
Qui Genio decimas, et sua jura negant.
Cum hanc elegiam lamentabili modulatione crebrius recenserem, mulier ab
impassibilis mundi penitiori dilapsa palatio, ad me
maturare videbatur accessum; cujus crinis non mendicata luce, sed propria
scintillans, non similitudinarie radiorum repraesentans effigiem, sed eorum
claritate nativa naturam praeveniens, in stellare corpus caput effigiabat [0432B]]
puellae; quod duplex tricatura diffibulans, superna non deserens, terrae non
dedignabatur osculo arridere. Quoddam vero lilioli tramitis
spatium, sub obliquitate decussata, crinis dividebat litigium, nec illa unquam
obliquitas vultui erat detrimento, sed praeerat decori. Crinale vero aureum in legitimi ordinis choream crinis aurum
concilians, vultum mirabatur invenisse conformem. Phantasia enim coloris
aurum consequentis, paralogismum visui concludebat. Frons
vero in amplam evagata planitiem, lacteo liliata colore, lilio videbatur
contendere. [0432] Supercilia aureo stellata fulgore,
non in silvam evagantia, nec in nimiam demissa pauperiem, inter utrumque medium
obtinebant. Oculorum serena placiditas [0432C] amica
blandiens claritate, gemelli praeferebat sideris novitatem. Naris utraque odore imbalsamata mellito, nec citra modum humilis, nec
injuste prominens; quoddam repraesentabat insigne. Oris nardus naribus
delicatas odoris epulas offerebat. Labia modico tumore surgentia
Veneris tyrones invitabant ad oscula. Dentes quadam sui coloris consonantia eboris faciem exemplabant. Genarum
ignis purpureus, rosarum succensus murice, dulci flamma faciem amicabat: candore
namque grato amicam sentiebat temperiem, purpura vultus sindoni maritata. Menti
expolita planities crystallina luce circumspectior,
argenteum induebat fulgorem. Colli non injusta proceritas sub gracilitate
moderata, [0432D] cervicem maritari humeris non sinebat. [0432]
Mamillarum pomula gratiose juventutis maturitatem spondebant. Brachia ad gratiam inspectoris prospicua, postulare videbantur
amplexus. Laterum aequata convallatio, justae
moderationis impressa sigillo, totius corporis speciem ad cumulum perfectionis
eduxit. [0433A] Caetera vero quae thalamus secretior
absentabat, meliora fides esse loquebatur. In corpore
etenim latebat vultus gratior, cujus facies ostentabat praeludium. Et quamvis tanta esset
pulchritudinis laetitia, hujus tamen risum decoris, fletus inaestimabilis
exstinguere conabatur: nam ex oculorum scaturigine derivatus fluxus, doloris
praedicabat mentem. Ipsa etiam facies in terram casto pudore demissa, ipsi
puellae illatam quodammodo loquebatur injuriam; regalis autem diadematis corona
rutilans, gemmarum scintillata choreis, in capite superne fulgurabat; cujus non
adulterina auri materies ab ipsius honore degenerans, luce sophistica oculos
parallogizans, sed ipsius nobilitas ministrabat [0433B] essentiam. Miraculoso vero circuitu, aeternaque
volatione ipsum diadema ab oriente peregrinans in occidens, reciprocando
crebrius referebatur in ortum.
Idemque perenniter exercendo, ex nimia ejusdem petitione principii, nugatoria
motio videbatur. Praedictarum vero gemmarum aliae ad
tempus nova Dei miracula, novo sui luminis sole, visibus offerebant; ad tempus
autem, suae coruscationis eclipsi, videbantur a diadematis exsulare palatio.
Aliae insertae solio, suae scintillationis vigiliam perennantes, perennes
faciebant excubias. Inter has, circulus elucens ad zodiaceae obliquitatis similitudinem
pretiosorum lapidum stellatus, monilibus sidereae contiguitatis oscula
syncopabat. In [0433C]
quo cohors duodena gemmarum, successivo privilegialique splendore inter alias
praerogativam poscere videbatur.
In anteriori quoque ipsius diadematis parte, tres pretiosi lapides audaci suae
radiationis superbia, reliquis novem antonomastice praefulgebant. Lapis primus,
noctis frigus in luminis incendio pati jubeat
exsilium, in quo, ut faceta picturae loquebantur mendacia, leonis effigiata
fulminabat effigies. Lapis secundus, et priori non secundus
in lumine, in praefatae partis audaciori loco praefulgens, quasi ex quadam
indignatione, reliquos lapides deorsum aspicere videbatur. In quo, prout veritatis simia, pictura docebat, sub mutatoria
conflictione progrediendo retrogradus, incedendo recedens, [0433D] cancer post
se incedere videbatur. Lapis tertius oppositi lapidis splendorem pauperculum
abundantibus suae claritatis recompensabat divitiis. In quo,
sicut picturae veritas praedicabat, umbratilis Ledea proles sibi mutuo amplexu
congratulans incedebat. Ad hunc modum, tres
eodem dignitatis honore pollentes, thronum in contradictoria parte locaverunt.
Quorum primus sudoris guttulis lacrymas exemplando, quodam imaginario fletu
contristabat aspectum. In quo, prout curialis scripturae phantasia imaginando
docebat, adolescentis cujusdam urceolus, fluentem excipiebat torrentem. Lapis secundus a suo regno caloris
hospitia glaciali torpore repellendo, hiemem sibi hospitem vindicabat: in quo,
ex caprinae lanae [0434A] adulterino
vellere, capricorni tunicam pictura texuerat. Lapis tertius, vultum lucis
induens crystallinae, hiemis prophetabat adventum. In quo assidua sui arcus inflexione senex Chironius vulnera minabatur,
nunquam tamen minis recompensabat effectum. Alteri quoque lateri blandienti
lasciviens gemmarum benigna oculis gratiabatur serenitas. Quarum
prima rosei coloris flammata murice, rosam visibus praesentabat: in qua taurus
suae frontis insignia praeferens, sitire praelium videbatur. Alia, suae lucis privilegiata temperie, bonitatis gratia sororum
trahebat collegia, in qua aries frontis honore superbiens, gregis postulabat
dominium. Tertia vero, viriditatem praeferens smaragdineam,
[0434B] refocillationis oculorum in se gerebat antidotum, in qua, sub
imaginario flumine, pisces suae naturae nando littoris exercitium
frequentabant. In contradicenti latere throni, siderum pulchritudo jucundo
scintillabat applausu. Horum lapidum primus, suae fulgurationis aureo sole
radians indefesse pulchritudinis gratiam efferebat, in qua, sicut sculpturae
tropica figura demonstrabat, quadam sui praerogativa fulgoris, astris
contendebat Astraea. Secundus, non superfluo splendore luxurians, nec penuriosi
splendoris mendicans scintillas, flamma moderata gaudebat: In quo quoque sub
aequo examine juxta artis pictoriae normam, [0434C]
libra ponderum spondebat judicia. Tertius, vultus alternando
vicarios, nunc serenitatis benevolentiam spondebat, nunc obscuritatis nubes
inducebat: in quo resultans facies scorpionis, vultu risum, fletum
caudae minabatur aculeo. Sub his autem duodecim lapidum
domiciliis, septena gemmarum pluralitas, motum circularem perennans, miraculoso
genere ludendi, choream exercebat plausibilem; nec ipsi choreae sua
deerat suavitas harmoniae, nunc semi tonis lasciviens, nunc mediocri tonorum
sonoritate juvenescens, nunc maturiori tuba melidioma procedens, sua
modulatione nostrarum aurium excitabat libidinem, et oculis offerebat dormiendi
praeludia. Sed cui audiendi parcitas auris promeretur
offensam, [0434D] prodigalitas educit fastidium; nam ex abundanti copia
audiendi fastidita auris elanguet. Hi septem lapides, quamvis nullis
juncturarum ligaturis ipsi diademati tenerentur obnoxii, nunquam tamen sui absentatione superiorum lapidum orphana faciebat
collegia. Lapis autem superior, adamas erat, qui caeteris
motu avarior, prodigalior in desidia, in amplioris sui circuli peragragratione,
nimiam temporis moram trahebat. Qui tanti frigoris
gelicido segnescebat, ut ipsum ex Saturno sidere genitum genialis naturae
probaret conformitas. Secundus Achates erat, qui dum
sui cursus vicinia caeteris fiebat familiarior, quorumdam inimicitias
transformabat: in quo, dum gratiam etiam quorumdam, et puerilem
benevolentiam imperiali [0435A] suae virtutis potentia reddebat adultam;
quoniam propinqua naturae cognatione, Joviali fidei esset familiaris, gratialis
disputabat effectus. Tertius astrites erat, in quo, caloris principatu castra
metente, quadam proprietatis continuitate, Martii sideris legebatur effectus:
qui minaci suae figurationis vultui terribilis, caeteris minabatur perniciem. Quartus erat carbunculus, qui solis gerens imaginem, sub
radiationis cereo proscribens umbraculum, fratrum lampades soporabat
eclipticas, nunc caeteros regali suae majestatis auctoritate deviare
praecipiens, nunc quietam agitationi tribuens potestatem. Cum
sapphiro vero hyacinthus ejus insistendo vestigiis, ipsi velut assecla
ancillando, praefati luminis nunquam fraudabatur aspectu, brevique
[0435B] in superjecta distantia, ejus orbem currunt pariter aut sequuntur, aut
una sequens stella, alteri praeeundi concedit obsequia. Horum
duorum lapidum alter suae naturae congruentia, Mercurialis stellae; reliquus
vero Dionei sideris redolebat effectum. Lapis ultimus
margarita erat, quae rutilantis coronae margini insita, luce lucens
aliena, a carbunculo luminis mendicabat suffragia. Quae aliquando lumini vicina praefato, proficiens, sive prolongata
deficiens, in crescendo radios sui luminis quasi carbunculum venerata, submittit,
ut fraternis ignibus rursus ornata, renovata sui splendoris ornamenta
circumferens, nunc supplementis solemninibus attriti orbis nutriens damna, nunc
propriis [0435C] orphanata luminibus, jacturam conquerens propriae majestatis.
Quae crystallino inargentata fulgore, lunaris sideris
resplendebat effectu. His omnibus lapidum splendoribus
praefati diadematis serenata nobilitas, in se firmamenti repraesentabat
effigiem. Vestis autem ex serica lana contexta,
multifario protecta colore, puellae pelli serviebat in usum, quam discolorando
colorans alteritas, multiplici colore faciem alterabat; quae primitus
candore lilii dealbata, intuitum offendebat. Secundo, velut
penuria ducta, quasi laborans in melius, ruboris sanguine purpurata splendebat.
Tertio, ad cumulum perfectionis, virore, quasi
smaragdo, oculis applaudebat. Haec autem nimis subtilizata, subterfugiens
[0435D] oculorum indaginem, ad tantam materiae
tenuitatem devenerat, ut ejus, aerisque eamdem crederes esse naturam, in qua,
prout oculis pictura imaginabatur, animalium celebrabatur concilium. Illic aquila post juvenem secundo senem induens, iterum in
Adonidem revertebatur a Nestore. Illic accipiter violentia et
tyrannide a subditis redditus exposcebat. Illic venatoris
induens personam milvus, veneratione furtiva, larvam gerebat accipitris.
Illic falco in ardeam bellum excitabat civile, non tamen aequali lance divisum;
non enim pugnae debet appellatione censeri, ubi tu pulsas, ego latito tantum. Illic struthio vita saeculari
postposita, vitam solitariam, quasi eremita factus, desertorum solitudines
incolebat. Illic
olor sui funeris praeco, [0436A] mellitae citharizationis organo, vitae
vaticinabatur apocham. Illic in pavone tantum pulchritudinis compluit
natura thesaurum, ut eam postea crederes mendicasse. Illic phoenix in se mortuus, redivivus in alio, quodam naturae
miraculo, se sua morte a mortuis suscitabat. Illic ciconia prolem
decimando, naturae persolvebat tributum. Illic, passere in
atomum pigmeae humilitatis relegato, grus ex opposito in giganteae quantitatis
evadebat excessum. Illic phasianus natalis insulae
perpessus angustias, principum futurus deliciae, nostros evolabat in orbes.
Illic gallus, tanquam vulgaris astrologus, suae vocis horologio, horarum
loquebatur discrimina. Illic gallus silvestris, domestici
galli deridens desidiam, peregre proficiscens, nemorales peragrabat [0436B]
provincias. Illic bubo profanus miseriae
psalmodias funere lamentationis percinebat. Illic noctua
tantae deformitatis sterquilinio sordescebat, ut in ejus formatione naturam
fuisse crederes somnolentam. Illic cornix ventura prognosticans,
nugatorio concitabatur garritu. Illic pica, dubio picturata
colore, curam logices perennabat insomnem. Illic monedula laudabili
latrocinio recivas thesaurizans, innatae avaritiae argumenta monstrabat. Illic columba dulci malo inebriata Diones Cypridis laborabat in
palaestra. Illic corvus zelotypiae abhorrens dedecus, suos fetus non sua
esse fatebatur pignora, usque dum, nigri argumento coloris, hoc quasi secum
disputando probabat. Illic perdix nunc aeriae potestatis
insultus, nunc venatorum sophismata, nunc canum [0436C] latratus propheticos
abhorrebat. Illic anas cum ansere sub eorum jure
vivendi, hiemabat in patria fluviali. Illic turtur suo viduata consorte,
amorum epilogare dedignans, bigamiae refutabat solatia. Illic
psittacus, cum sui gutturis incude, vocis monetam fabricabat humanae.
Illic coturnicem figurae draconis ignorantem fallaciam, imaginariae vocis
decipiebant sophismata. Illic picus propriae architectus
domunculae, sui rostri dolabro clausulam fabricabat in ilice. Illic curruca novercam exuens, materno pietatis ubere, alienam
cuculi prolem adoptabat in filium; quae tamen capitali praemiata stipendio, privignum
agnoscens, filium ignorabat. Illic hirundo, a sua
peregrinatione [0436D] reversa, sub trabe nidi lutabat hospitium. Illic philomela suae deflorationis querelam reintegrans, armonica
tympanizans dulcedine, parvitatis dedecus excusabat. Illic alauda quasi nobilis citharista, non studii
artificio, sed naturae magisterio musicae perdocta scientiam, citharam
praesentabat in ore, quae tonos in
tenues subtilizans particulas, semi tonia in gumphos divisibiles dividebat.
Illic vespertilio avis hermaphroditica, cifri locum inter aviculas obtinebat.
Haec animalia, quamvis illic allegorice viverent, ibi tamen esse videbantur ad litteram. Sindon, virorem adulterato
candore, quam puella inconsutibiliter postea ipsa discrete texuerat, non plebea
vilescens materia, artificio subtili lasciviens, [0437A] pallii gerebat
officium; quae multis intricata amplexibus, colorem imaginabatur aquatilem, in
qua, supra animalis aquatilis naturam, multifarias particulatam in species,
fabula commentabatur picturae. Illic cetus rupibus
contendens, suae scopulo quantitatis, turriti corporis incursu, navium
arietabat oppidula. Illic canis marinus, cum latrabili
sui nominis aequivocatione, nullis indulgendo latratibus, sui generis lepores
maris venabatur in saltibus. Illic sturgio sui
corporis nobilitatem individuali sui corporis benedictione, mensis offerebat
regalibus. Illic halex piscis generalissimus, ampla sui corporis
communitate, pauperum solabatur jejunia. Illic plays sui
corporis dulcoratis saporibus, in quadragesimali austeritate, carnis redimebat
absentiam. Illic [0437B] mulo dulcibus suae
carnis irritamentis, palata seducebat gustantium. Illic tritula sinus marinos
ingrediens, in aequore baptizata, salmonis nomine censebatur. Illic delphinus suae apparitionis perennio, maris invectiones
futuras praedicebat. Illic in sirenum renibus piscis, homo legebatur in
facie. His marinae regionis incolis pallii portio concessa
fuerat medialis; reliqua vero chlamidis portio, pisces peregrinos habebat, qui
diversis fluctibus evagantes, in dulcioris aquae patria sedes posuerant.
Illic lucius exactione tyrannica, non exigentia meriti,
subditos, corporis proprii incarcerebat ergastulo. Illic
barbulus non minoris sui corporis dignitate famosus, cum plebecula piscium
familiarius habitabat. Illic alosa tempus comitata vernalescum, veris [0437C] deliciis sui saporis delicias offerens, sui corporis
adventu, gustus salutabat humanos. Illic muraena multiplici fenestrata
foramine, febrium introductiones lectitabat prandentibus. Illic
anguilla colubri naturam imaginans quadam proprietatis similitudine, neptis
credebatur esse ejusdem. Illic perca, spermatis jaculis loricata,
aquatilis lupi minus abhorrebat insultus. Illic capito quod
inferioris corporis parvitate perdebat, strumoso recuperabat in capite. Hae sculpturae, tropo picturae, eleganter in pallio figuratae,
natare videbantur pro miraculo. Tunica vero
polymita opere picturata plumario, infra se corpus claudebat virgineum. Quae multis stellata coloribus, in grossiorem materiam conglobata,
[0437D] in terrestris elementi speciem aspirabat. In hujus vestis parte primaria, homo sensualitatis deponens segnitiem, ducta
ratiocinationis aurigatione, coeli penetrabat arcana. In qua parte, tunica
suarum partium passa dissidium, suarum injuriarum contumelias demonstrabat. In reliquis tamen locis, partes eleganti continuatione concordes,
nullam divisionis in se sustinebant discordiam. In quibus quaedam
picturae incantatio, terrestria animalia vivere faciebat. Illic elephas
monstruosa corporis quantitate progressus in aera, os
sibi a natura conditum multiplici fenore duplicabat. Illic camelus
strumoso corpore deformis, quasi servus emptitius, hominum usibus ministrabat. Illic cornua vicem cassidis usurpando, bubali frontem
videbantur armare. [0438A] Illic taurus terram pedibus
vexando, mugitibus intonando, sui duelli fulmina praecinebat. Illic
boves, taurorum recusantes militiam, quasi rustici, servilibus negotiis
inhiabant. Illic equus ferventi provectus audacia, suo assessori
commilitans, hastam frangebat cum milite. Illic asinus
clamoribus horridis aures fastidiens, quasi per antiphrasim organizans,
barbarismum faciebat in musica. Illic unicornis
virginali soporatus in gremio, ab hostibus somnum mortis incurrebat.
Illic leo, rugitus carmina auribus natorum
immurmurans, in illis vitae suscitabat igniculum. Illic ursa,
per portas narium fetus enixa deformes, ipsos stylo linguae crebrius delambendo
monetans, meliorem ducebat in formam. Illic lupus,
latitando, [0438B] furis usurpabat officium. Illic pardus, apertiori latrocinio neronizans, pecudum
vulgus non solum in vestibus, verum etiam in propria praedabatur persona. Illic tigris pecualium civium rempublicam crebra
innocentis sanguinis effusione violabat. Illic onager, asini
exuens servitutem, naturae manumissus imperio, montium incolebat audaciam.
Illic aper dentis armatura fulmineus, mortem propriam canibus
multiplici vendebat in vulnere. Illic canis autem phantasticis vexando
vulneribus, aera dentium importunitate mordebat. Illic cervus
et dama, pedum velocitate volatiles, vitam praeeundo lucrantes, subsequentium
canum morsus defraudabant iniquos. Illic caper lana vestitus sophistica,
nares fastidire quadriduano videbatur [0438C] odore. Illic aries tunica nobiliore trabeatus, uxorum pluralitate
gavisus, matrimonii defraudabat honorem. Illic vulpecula
idiotam bruti exuens animalis, ad meliorem hominis anhelabat astutiam. Illic lepus melancholico arreptus furore, non somno, sed timoris
sopore perterritus, canum somniabat adventum. Illic cuniculus pelle nostri frigoris iram temperando,
carne propria nostrae famis debellabat insultus. Illic castor, ne ab hostibus
totius corporis patiatur dicresim, corporis partes amputabat extremas. Illic lynx, tanta luminis
limpiditate vigebat, ut ejus respectu lippire caetera animalia viderentur.
Illic martes et sabelo, semi-plenam palliorum
pulchritudinem eorum postulantem subsidia, [0438D] suarum nobilitate pellium,
ad plenum deducebant. Has animalium figuras, historialis figurae
repraesentatio, quasi jucunditatis convivia, oculis donabat intuentium. Quid vero in caligis camisiaque, in superioribus vestibus consepultis
picturae industria somniabat, nulla certitudinis auctoritate probavi; sed
tantum, ut quaedam fragilis probabilitatis remedia docuerunt, opinor in
herbarum arborumque naturis, ibi picturae lusisse lasciviam. Illic arbores, nunc tunicis vestiri purpureis, nunc foliis criniri
virentibus, nunc florum parturire redolentem videro infantiam, nunc fetum
senescere potiorem. Sed quoniam solius probabilitatis lubrico, non certitudinis fide hujus
seriem picturationis agnovi, hanc sub silenti pace sepultam praetereo [0439A] Calcei autem, ex allutea pelle traducentes
materiam, ita familiariter pedum sequebantur ideas, ut in ipsis pedibus nati,
ipsisque mirabiliter viderentur inscripti. In quibus vix a
vera degenerantibus essentia, sub picturae ingenio flores amoenabantur
umbratiles.
Illic forma rosae, picta
fideliter,
A vera facie devia paululum,
Aequabat proprio murice purpuram,
Telluremque suo sanguine tinxerat.
Concludens
sociis floribus, adfuit
Flos illic redolens gratus Adonidis,
Argentoque suo nobile lilium,
Praedicabat agros, imaque vallium.
Illic ore thymus disparere disputans[0439B]
Certabat, reliquis floribus invidens
Narcissi sociis flore, jocantia
Ridebant tacito murmure flumina.
Vultu florigero flos aquileius
Florum praenituit lucifer omnium,
Vernalisque loquens temporis oti
Stellabat violae flosculus arbuta,
Picturae facies plena favoribus:
Hic florum speciem vivere jusserat
Quae regalis erat chartula nominis,
Scribentisque tamen nescia pollicis.
Hae sunt veris opes, et sua pallia,
Telluris species, et sua sidera,
Quae pictura suis artibus edidit,
[0439C] Flores effigians arte sophistica.
His florum tunicis prata virentibus
Veris nobilitat gratia prodigi.
Haec byssum tribuunt, illaque purpuram;
Quae texit sapiens dextra favonii.
|